Table of contents

[titlePage_recto]
COMMENTATIONES
SOCIETATIS REGIAE SCIENTIARVM
GOTTINGENSIS
RECENTIORES

VOLVMEN VI.
AD A. MDCCCXXIII. – XXVII.

CVM FIGURIS.

GOTTINGAE
SUMTIBUS DIETERICHIANIS.
MDCCCXXVIII.

PRAEFATIO.

[Seite III]

Quod commentationum nostrarum institutio postulat,
vt praefamine noui voluminis historia actorum et fa-
torum Societatis Regiae inde a vulgato antecedente
Tomo enarretur, iam paucis exponere liceat.

In Directoris vicibus annuis a senioribus trina-
rum classium sodalibus obeundis Tychsenio succes-
sit auctumno XXIII Himly, a. XXIV Mayer, a. XXV
denuo Tychsen et a. XXVI iterum Himly.

Incrementa vero insignia habuit Societas his an-
nis accessibus virorum grauissimorum annuente Senatu
Regis sanctiore sodalium ordini adscitorum.

Et quidem a. XXVI. in honoratorum numerum re-
ceptus Serenissimus Princeps Maximilianus Neoviden-
sis
, qui celebri itinere Brasiliensi naturalem istius regni
historiam classicis super ea operibus egregie auxit et
illustrauit.

Collegis vero ordinariis Societatis adscripti sunt
quatuor Professores nostrates de scientiis in quarum
culturam ipsa Societas fundata est, meritissimi.

et quidem classi physicae a. XXIII. Conr. Jo. Mart.
Langenbeck
,

[Seite IV]

Jo. Wilh. Henr. Conradi,

et a. XXV. Lud. Jul. Casp. Mende;

classi vero historico-philologicae isto a. XXIII. Car.
Odofr. Mueller.

Inter sodales autem exteros relati in classe
physica

a. XXIII. Jo. Wolfg. de Goethe, Magno-Duci
Vinariae status administer

et Humphr. Davy Bartus, tum temporis Praeses
Societatis Regiae Londinensis.

a. XXVI. Car. Ern. Adolph. de Hoff Duci Co-
burgo-Gothano ab intimis consultationibus.

Car. Asm. Rudolphi Borussorum Regi a consi-
liis medicinalibus sanctioribus, Professor et Director
musei anatomici Berolinensis.

Sam. Gottl. Vogel, Magno Duci Megapolitano Sve-
rinensi a consiliis medicinalibus intimis eiusque archia-
ter, et Professor Rostochiensis.

Nic. Vauquelin Instituti Regii Parisini sodalis.

Jac. Berzelius Academiae Regiae Holmiensi a lit-
teris secretis.

et H.E. Örsted Regiae Societatis Havniensis Se-
cretarium.

Inter classis vero mathematicae sodales cooptati
eodem anno XXVI.

Frid. Wilh. Bessel Professor Regiomontanus et
speculae astronomicae director.

et Dav. Brewster L.L.D. Societati Regiae Edi-
nensi a litteris secretis.

[Seite V]

classis autem historico-philologicae sodalibus ad-
scripti:

Raoul Rochette, Professor Bibliothecae Regiae
et Instituti Parisini sodalis.

et Phil. Wilh. van Heusden Professor Ultrajectinus.

Inter amicos vero et familiares optione Societatis
relati:

a. XXIII. Jul. de Yelin in Regio Bauariae collegio
redituum publicorum curiae praepositus.

Jo. Frid. de Reche, Russiarum Imperatori a consiliis
status et curiae rerum cameralium Curoniae consiliarius.

Wilh. Sachse magni ducis Megapolitani Sweri-
nensis archiater et a consiliis medicinalibus sanctioribus.

et Ed. Sabine in Regia Britanniarum re tormenta-
ria centurio.

a. XXV. Jac. Grimm bibliothecae electorali Cas-
sellis praefectus.

eiusque frater Wilh. Grimm eidem bibliothecae
a litteris secretioribus.

tum Vuk Steph. Karadschitsch philos. D. apud
Vindobonenses.

et Lud. Jacobson medicinae Professor Havniensis.

a. XXVI. C. Sigism. Kunth Professor Parisiensis
et Instituto Regio litterarum commercio iunctus;

Astley Cooper Bartus Societatis medico-chirur-
gicae Londinensis Praeses.

Benj. Travers in nosodochio Sti Thomae chirurgus.

[Seite VI]

Ed. Turner M.D. sodalis collegii Regii medico-
rum Edinensium, Professor chemiae in noua vniuer-
sitate litteraria Londinensi.

J.F. Champollion iun. Parisiis.

et G. Dorn-Seiffen, AA. LL. et I.V.D. Ultrajecti.

Verum post enarrationem illorum incrementorum,
quae societas nuperis annis habuit, iam commemo-
randae sunt graues iacturae quas obitu sodalium eadem
periodo passa est.

et quidem ex honoratorum numero rebus humanis
ereptus est

a. XXVI. Jos. Maxim. Comes Ossolinsky a con-
siliis interioribus Imperatoris ac Regis Austriaci, biblio-
thecae imperialis Vindobanensis praefectus.

Ex collegis vero ordinariis:

a. XXVI. Jo. Godofr. Eichhorn Regi a consiliis
iustitiae sanctioribus, ordinis philosophici Prof. senior,
cuius memoria a Tychsenio commendata hoc ipso vo-
lumine continetur. Praeter alia quibus per 17 annos
de sodalitio nostro egregie meruit tribus etiam lustris
nouis litterariis Gottingensibus praefuit, quorum di-
rectionem vnanimi voto sociorum satisfacturus iam
suscepit collega coniunctissimus Heeren.

Ex sociis regni Hannouerani indigenis:

a. XXIII. cl. physicae sodalis Chr. Fr. Gerh.
Westfeld
, commissarius Regius principe loco et prae-
fectus agri monasteriensis Weendensis.

[Seite VII]

et a. XXVI. ex cl. historico-philologica Tilem.
Doth. Wiarda
, Regi a consiliis aulicis et syndicus
prouincialis principatus Frisiae orientalis.

Ex sodalibus vero exteris,

et quidem cl. physicae

iam a. XXII. Franc. Comes Waldstein, Impera-
tori ac Regi Austriaco inter cubicularios.

a. XXIII. vir de salute generis humani meritissi-
mus Ed. Jenner M.D.

Claud. Lud. Comes de Berthollet, Par Franciae.

et Jo. Henr. Voigt magno duci Vinariensi ab au-
lae consiliis intimis, Professor physices et matheseos in
academia Jenensi.

a. XXV. Bern. Germ. Steph. Comes de Lacépède,
Par Franciae, Instituti Regii Parisini socius.

a. XXVI. Jo. Franc. Hoffmann, Imperatori Rus-
siarum a consiliis status publici et Professor Moscouien-
sis, antea Gottingensis.

et Fr. Ludov. Bar. de Hoevel, Praeses redituum
camerae apud Monasterienses.

a. XXVII. Alex. Volta, Professor Ticinensis, postea-
que apud Comenses.

ex mathematica vero classe:

a. XXVI. Nicol. de Fuss, Russiarum Imperatori
a consiliis status publici et academiae scientiarum Pe-
tropolitanae a litteris secretis.

[Seite VIII]

et Joseph. Piazzi, Professor et speculae astrono-
micae Panormitanae director.

a. XXVII. vero Jo. Ebert. Bode, astronomus re-
gius Berolinensis et academiae scientiarum sodalis.

et Petr. Sim. Marchio de la Place, Par Franciae,
Instituti Regii Parisini socius.

denique ex classe historico-philologica:
a. XXIII. G. Aug. Bar. de Best, Regi nostro Au-
gustissimo a consiliis secretioris consessus.

Joseph. Planta, L.L.D. bibliothecarius musei
Britannici principe loco.

et Baro de Pommereul, Dux exercitus, a consi-
liis status, director supremus rei litterariae et typogra-
phicae Regni Francici.

a. XXIV. Lud. Matth. Langlès, academiae in-
scriptionum Parisinae sodalis, conseruator manuscripto-
rum orientalium bibliothecae Regiae.

a. XXV. Jo. Christoph. Baro de Aretin, curiae
appellatoriae Regiae apud Ambergensis praeses, acade-
miae Monachiensis socius.

et a. XXVI. Jo. Dion. Barbié du Bocage, acade-
miae inscriptionem Parisinae sodalis.

Ex amicis vero et familiaribus nuperis annis, quan-
tum comperimus decesserunt:

iam a. XXII. Joseph. Gioeni, eques ordinis Me-
litensis, Regi vtriusque Siciliae inter cubicularios.

a. XXIII. Chr. Frid. Ludwig, chirurgiae et na-
turalis historiae Professor Lipsiensis.

[Seite IX]

a. XXIV. Lud. Wilh. Gilbert, in eadem vniuer-
sitate litteraria Professor physices.

Bias. Merrem, naturalis historiae, oeconomiae et
politices Professor Marburgensis.

a. XXV. Godofr. Ern. Groddeck, Prof. philos.
Vilnensis.

Jo. Frid. Pfaff, matheseos Prof. Halensis.

Aloys. Morelli, medicus Senensis.

Christoph. Frid. Kausler, Wurtenbergiae Regi
ab aulae consiliis.

Jo. Car. Burckhard, Duci Coburgensi a consiliis
legationum et acad. scientiar. Parisinae sodalis.

Jo. Asboth, Prof. et director instituti oeconomici
Keszthellyensis.

Car. Brand. Mollweide, matheseos. Prof. Lip-
siensis.

Adam. Seybert, M.D. societati scientiar. Phila-
delphicae a litteris secretioribus.

et Jo. Christoph. Henr. Roloff, Magdeburgi Bo-
russorum Regi a consiliis medicinalibus.

a. XXVI. Matth. Norberg, cancellariae Upsaliensi
a consiliis.

Jul. de Yelin, cuius supra inter amicos ante tres
annos receptos meminimus.

Jo. Bruce, historiographus societatis anglicae In-
diae orientalis, antea Professor Edinensis.

et popularis noster desideratissimus

G. Henr. Noehden, L.L.D. et musei Britannici
inspectoribus adiunctus.

[Seite X]

a. XXVII. E. Frid. Flor. Chladni, J.V. et Ph. Dr.
Kembergi Saxonum.

Fr. Loth. Aug. Sorg, physices Prof. Herbipolitanus.

et Joh. Correa de Serra, Lusitaniae Regis lega-
tus ad congressum Washingtonensem.

* * *

Lectae aut exhibitae sunt inde ab edito quinto
volumine horum actorum sequentes commentationes:

Et quidem a. XXIII. m. Febr. Car. Frid. Gauss theoriae com-
binationis obseruationum erroribus minimis obnoxiae, pars posterior.
Götting. gel. Anz. 1823. pag. 313.

m. Maio, Th. Chr. Tychsen de numis Graecis et Barbaris in
Bochara nuper repertis, inprimis numo Demetrii Indiae regis.
Götting. gel. Anz. pag. 1073.

m. Iul. Jo. Frid. Blumenbach de veterum artificum anatomi-
cae peritiae laude limitanda, celebranda vero eorum in charactere
gentilitio exprimendo accuratione. Ib. pag. 1241.

m. Nov. H. Adolph. Schrader illustrationes Filicum a Prin-
cipe Neouidensi in Brasilia obseruatarum; praemissis animaduersio-
nibus de huius Familiae structura et oeconomia S.I.

earumque S. II. m. Apr. anni sequentis. Götting. gel. Anz.
1824. pag. 857.

a XXIV. m. Apr. Tychsen de origine ac fide antiquae Per-
sarum historiae qualis a scriptoribus orientalibus traditur. Ib.
pag. 1033.

m. Iun. Car. Odofr. Mueller de Phidiae vita. Comm. prior.
Ib. pag. 1137.

m. Iun. Jo. Tob. Mayer: Lex Mariotti ex principiis theore-
ticis deducta. Ib. pag. 1201.

[Seite XI]

m. Iui. Arn. Herm. Ludov. Heeren: de fontibus Geographi-
corum Ptolemaei tabularumque iis annexarum, num ii Graecae, an
vero Tyriae originis fuerint? Ib. pag. 1361.

eod. m. G. Henr. Wilh. Conradi, de mania sine delirio.
Ib. pag. 1321.

m. Nov. Frid. Stromeyer, de Oliuini, Chrysolithi et fossilis,
quod cellulas et cauernulas ferri meteorici Pallasii explet, analysi
chemica. Ib. pag. 2073.

et eod. m. vltima symbola Jo. Godofr. Eichhorn, marmora
Palmyrena explicita. Ib. pag. 1873.

a. XXV. m. Apr. Gauss, theoria Residuorum Biquadratico-
rum. Comm. I. Götting. gel. Anz. 1825. pag. 585.

eod. m. Mueller, de Phidiae vita. Comm. altera. Ib. p. 1025.

m. Iul. G. Sartorius, de commercio inter Asiae et Germaniae
septentrionalis populos per Russiam inde a seculo XIII. vsque ad
finem seculi XVI. Ib. pag. 1273.

m. Sept. Schrader, Blumenbachia, nonum e Loasearum
familia genus: adiectis obseruationibus super nonnullis aliis rariori-
bus aut minus cognitis plantis. Ib. pag. 1705.

m. Nov. Tychsen, de origine ac fide antiquae Persarum hi-
storiae, qualis a scriptoribus orientalibus traditur, Comm. altera.
Götting, gel. Anz. 1826. pag. 521.

a. XXVI. m. Iul. Blumenbach, noua pentas collectionis suae
craniorum diuersarum gentium, tanquam complementum priorum
decadum. Ib. pag. 1201.

eod. m. Lud. Jul. Casp. Mende, de hymene seu valuula va-
ginali. Ib. pag. 1337.

m. Aug. Conradi, de varia affectionum pulmonum, quae apo-
plexiae pulmonalis nomine signatae sunt, ratione. Ib. pag. 1369.
m. Sept. Gauss, Supplementum theoriae combinationis ob-
seruationum erroribus minimis obnoxiae. Ib. pag. 1521.

[Seite XII]

m. Nov. Car. Himly, hydrocephali humani casus memorabi-
lis. Götting. gel. Anz. 1827. pag. 681.

a. XXVII. m. Ian. Mueller, de signis olim in postico Par-
thenonis s. Hecatompedi templi fastigio positis. Ib. pag. 281.

m. Febr. Jo. Conr. Mart. Langenbeck, de cerebro, aqua
ingenti sacciforme distento, cum nondum perfecto conferendo. Ib.
pag. 481.

m. Iul. Tychsen, memoria Eichhornii. Ib. pag. 1161.

m. Aug. Frid. Hausmann, de origine saxorum per Germa-
niae septentrionalis regiones arenosas dispersorum. Ib. pag. 1497.

et m. Oct. Gauss, disquisitiones generales circa superficies
curuas. Ib. pag. 1761.

* * *

Praeter has commentationes sequentia quoque obseruata so-
dales ordinarii in consessibus societatis obtulerunt:

Hausmann de salis gemmae s. muriae montanae stratis in
regionibus Neccaro fl. adiacentibus. Gött. gel. Anz. 1823. p. 1953.
Tychsen de insigni torque aureo antiquo in ducatu Bremensi
effosso et iussu summi Regiminis Hannouerani museo academico
Gottingensi inserto. Ib. pag. 2001.

Stromeyer et Hausmann de noua minera plumbi selenifera
prope Clausthal siluae hercynicae detecta. Götting. gel. Anz.
1825. pag. 329.

Stromeyer de sulphureto selenii in sale ammoniaco insulae
Vulcaniae Liparensis. Ib. pag. 336.

Idem de Spatho magnesitico Salisburgensi, Tyrolico et mon-
tis Sti Gotthardi. Götting. gel. Anz. 1827. pag. 1567.

Praeterea etiam amici et familiares Societatis aliique viri
docti studiis eius fauentes iisdem annis sequentia ad eam miserunt:
W.F.A. Jacobi Prafectus agri Reinhausani principe loco
curatam obseruationem memorabilis fulminis ictus. Gött. gel. Anz.
1824. pag. 289.

[Seite XIII]

F.S. de Busse a consiliis rei metallicae Freybergae, cen-
suram sententiae Euleri, la Grange aliorumque qui quaedam Dif-
ferentialia etc. tanquam incerta reiicienda putarunt. G. g. Anz. p. 537.

Jos. de Hammer Imperatori Regi Austriaco ab aulae cousiliis,
commentationem ipsi huic volumini insertam, de Byzantinae historiae
vltimis scriptoribus ex historia Osmanica elucidandis et corrigendis.
Jo. Erchinger Wurtenbergensis scriptionem de constructione
geometrica polygoni regularis 17 laterum. Götting. gel. Anz.
1825. pag. 2025.

G.H. Bergmann Dr. medicus aulicus et Director hospitii
insanorum Hildesiensis disquisitionem super aceruulis arenaceis
quibus iam in vicenis mente captis glomum plexus chorioidei ob-
sessum reperit.

* * *

Restat iam expositio quaestionum nuperis annis a
Societate propositarum.

Et quidem quod primarias attinet

In Nouembrem a. XXIII. a classe historico-philolo-
gica
constituta erat:

Cum interitus gentis inclytae, numerosae, ortu, patrio ser-
mone, moribus et institutis a vicinis populis diversissimae, ad
illustrandam generis humani historiam non levis momenti sit,
desiderat R.S.S. vt exponatur, testimoniisque a scriptoribus
et antiquis et recentioribus petitis comprobetur
,

quomodo veteres Aegyptii, inde a Ptolemaeorum aetate, ab
omnibus, quae a maioribus acceperant, paulatim recesserint,
aliisque populis commixti gens esse desierint.

In Nouembrem a. XXIV. a classe physica proposita
quaestio agebat:

De ortu oui foeminini veri; an in corpore luteo nascatur? Si
hoc, quo tempore tunc in animalibus mammalibus de eo corpore
exeat? et quid vesiculae ouarii huic ouo et toti generationis
negotio vtilitatis praestent?

[Seite XIV]

Ternae Societati oblatae sunt commentationes, qua-
rum disertior expositio videnda est in recensibus litte-
rariis (Gött. gel. Anz.
) istius anni pag. 1939.

Auctor egregii scripti verbis notati: non reuelantur na-
turae mysteria, nisi
etc. et praeparatorum anatomicorum
copia illustrati, quod vnanimi sodalium consensu praemium
tulit, scheda in consessu sollemni soluta innotuit V.F.
Hausmann, scholae veterinariae Hannoueranae director.

Secundae vero et tertiae dissertationis quas ad prae-
mium accessisse iudicatum est, auctores postea se professi
sunt n. II. cum symbolo: in paruo copia, Ed. Eichwald
Prof. Casanensis, (G. gel. Anz. 1825. p. 1841.) et n. III.
cum lemmate: cuiusuis heminis est errare, Dr. Eggert
physicus prouinciae Islebiensis. (ibid. pag. 561.)

In Nouembrem a. XXV, a classe mathematica:

Notum est, subter iride primaria interdum et fascias colora-
tas, ad iudicium oculorum iridi dictae fere parallelas et plus
minusue extensas esse conspicuas, de quarum origine indaganda
iam complura quidem extant physicorum tentamina, minime
vero explicationes omnibus numeris completae et absolutae.
Quaenam sunt conditiones, sub quibus hae fasciae memorabiles
apparent, et quaenam est explicatio illarum, omnibus phaeno-
menis concomitantibus quam maxime consentanea? Pendentne
tantum a variis reflexionibus et refractionibus luminis, an prae-
terea et inflexionis, polaritatisque luminis ratio est habenda, vt
tandem genuina, qualem desiderat R.S.S. explicatio detur.

In eundem mensem a. XXVI. a classe historico-phi-
lologica:

S.R.S. desiderat inuestigationem accuratiorem antiquissi-
morum Germaniae tumulorum et sepulcrorum, praetermissis
plane recentioribus, Romanis aliisque. Desiderat propterea prae-
cipue

[Seite XV]

1. enumerationem et explorationem relationum hanc rem spe-
ctantium et collectionum inde depromtarum, adiecta locorum
commemoratione accurata, vbi tumuli sint et quidquid in iis
inuentum sit?

2. commemorationem similitudinum diversitatum horum tumu-
lorum, inprimis secundum formam eorum exteriorem, directio-
nem et habitum interiorem;

3. disquisitionem, quatenus ex his relationibus coniunctio ha-
rum, olim in Germania habitantium, nationum cum aliis sep-
tentrionis et occidenti Europae, atque harum omnium cum Asiae
populis certo colligi possit.

Et in Nouembrem a. XXVII. a classe physica:

Ad quaenam momenta maxime attendere oporteat in experi-
mentis quibus nuper ope pneumometrorum a Kentishio aliisque
inuentorum, capacitatem pulmonum respirantium in statu sano
et morboso definire studuerunt; et quali vsui exploratio ope
eiusmodi instrumentorum instituta in inuestigandis morbis or-
ganorum respirationis esse possit?

Vna saltem commentatio super ea quaestione so-
cietati tradita est quae vero vnanimi classis iudicio
praemium meruit cuius quidem auctor resignata scheda
pronunciatus est E. Fr. Gust. Herbst M.D. et in
vniuersitate nostra litteraria priuatim docens. Pluri-
bus cfr Gött. g. Anz. istius anui pag. 1931 sq.

* * *

Oeconomici argumenti quaestiones in eosdem an-
nos indictae erant hae:

In M. Iulium mdccxxiii.

accurata, methodo Schübleriana prosecuta disquisitio physicae
indolis et fertilitatis diuersi soli alicuius regionis.

In Nouembrem eiusdem anni.

de vsu terrae muriaticae s. magnesialis ad vasa argillacea
quae vim ignis sustineant, conficienda.

[Seite XVI]

Praemium tulit G. Leschen Dr. et fabricae vaso-
rum porcellanicorum Fürstenbergensis director. Gött.
gel. Anz.
istius anni pag. 1939.

In Iulium mdcccxxiv.

de emendanda, ad lateres coquendos argilla nimis calcaria.

In Nouembrem

quatenus conueniat trifolia aliasque id generis fruges gypso
adspergere.

In Iulium mdcccxxv.

‘„Eine Darstellung der Mängel der in Niedersachsen im All-
gemeinen üblichen Bereitungs- und Benutzungsart des vegeta-
bilisch-animalischen Düngers, nebst einer gründlichen Anlei-
tung, solche, unter Berücksichtigung des in anderen Gegenden,
besonders in den Niederlanden und in der Schweiz gebräuchli-
chen Verfahrens, möglichst zu verbessern
”’.

de emendanda laetificatione et stercoratione agrorum Saxoniae
inferioris.

Praemium decretum Chr. L.B. de Hammerstein
in exercitu Regio Praefecto Locumtenenti. Gött. g. Anz.
1825. pag. 1161 sq.

In Nouembrem

‘„Eine aus gründlichen Untersuchungen der physischen und
chemischen Eigenschaften der verschiedenen Mergelarten und si-
cheren Beobachtungen und Erfahrungen über ihre Wirkung ge-
schöpfte Theorie, von dem Einflusse des Mergels auf die Ver-
besserung des Bodens, nebst einer Anleitung zur rationellen Be-
nutzung desselben bey dem Ackerbaue.
”’

accurata disquisitio diuersarum margae varietatum ad emen-
emendandam earum ope agriculturam.

In Iulium mdcccxxvi.

Eine gründliche Erörterung der Mängel, welche bey der Pa-
pierfabrication in Norddeutschland im Allgemeinen angetroffen
werden und der Hindernisse, welche ihre Vervollkommnung bis-
[Seite XVII] her zurück gehalten haben; nebst einer, auf technische Erfah-
rungen bey der Verfertigung der besten ausländischen Papiere
gegründete und die besonderen Localverhältnisse der norddeut-
schen Papiermühlen berücksichtigende, Angabe von Vorschlägen,
wie jene Mängel verbessert und jene Hindernisse aus dem Wege
geräumt werden können.
”’

de emendanda chartae papyraceae fabricatione in Germania
septentrionali.

Binae super hac quaestione societati missae sunt
scriptiones de quibus iudicium exponitur in recensibus
litterariis ei. anni pag. 1209 sq.

Victrix auctorem habet Lebr. Orl. Keferstein
Crollwitzo-Halensem.

Altera vero quae merito ad istam accessit G.
Drewsen Lachendorfio-Cellensem.

In Nouembrem.

Eine, möglichst vollständige und auf Erfahrung gegründete
Anleitung, wie die natürlichen und künstlichen Schafweiden am
besten zu cultiviren und zu verbessern, und wie die letztem in
unserm Clima am vortheilhaftesten anzulegen sind?

de pascuis ouillis nostro sub coelo aptissime excolendis.

In Iulium mdcccxxvii.

‘„Eine möglichst genaue und vollständige Zusammenstellung
der Erscheinungen, welche bey den verheerenden Wirkungen der
Sturmfluthen in mehreren Theilen des Königreichs Hannover
und in einigen angränzenden Gegenden, zu Anfänge des Jahrs

1825 beobachtet worden, in Beziehung auf die Anwendungen,
welche von diesen Erfahrungen für die Vervollkommnung der
zur Sicherung gegen solche Gefahren dienenden Anstalten, etwa
gemacht werden können.
”’

desideratur succincta expositio tam phaenomenorum in pro-
cellariis inundationibus obseruatorum quibus orae Hannoueranae
cum vicinis ante biennium tam grauiter afflictae fuerunt, quam
remediorum in futurum aduersus stragem earum vllo modo ad-
hibendorum.

[Seite XVIII]

Vnica Societati oblata huius quaestionis responsio
vnanimi eius consensu praemium tulit, auctoremque ha-
buit Wilh. Müller in exercitu Hannouerano architectu-
rae militaris praefectum. G. g. Anz. 1827. p. 1162 sqq.*).

In Nouembrem eiusd. anni.

‘„Eine auf Erfahrung gegründete Darstellung und Verglei-
chung der durch das sogenannte Moorbrennen bewirkten Vor-
theile und Nachtheile, nebst einer Angabe der Maafsregeln, die
zur Erhöhung der ersteren und zur Verminderung der letzte-
ren, bey der Anwendung dieser Urbarmachungs-Methode die-
nen können.
”’

Expositio tam commodorum quam incommodorum ex confla-
gratione agrorum in terris vliginosis (Moorbrand) redundan-
tium. G. g. Anz. istius anni.
pag. 1166 sq.

* * *

Hactenus de praeteritis. Restat nunc commemo-
ratio quaestionum vtriusque generis in futuros annos
a Societate propositarum.

Et quidem quod primarias attinet:

In m. Nouembrem mdcccxxviii. a classe mathema-
tica
constituta.

Cum tabulae emortuales, quae basin quasi arithmeticae poli-
ticae constituunt, ab eo inde tempore quo variolarum vaccinarum
insitio in vsum versa est, longe alias quam antea progressio-
nes exhibeant, desiderat R.S. ut tabulae istae eo respectu in
quadam provincia, decies ad minimum centenorum millium in-
colarum, inde ab initio huius seculi de novo, quantum ex datis,
quinque lustra complectentibus fieri potest, accuratissime refor-
mentur.

[Seite XIX]

In Nouembrem a mdcccxxix. a classe historico-
philologica:

Exponatur historia systematum chronologicorum, quae Graeci
inde a temporibus Logographorum usque ad Eusebium, maxime
viri litterati Alexandrini, composuerunt; in qua potissimum ad
fontes, ex quibus ii temporum indicationes hauserunt, atque ad
rationes et calculos, quos computationibus suis fundamento po-
suerunt, attendendum sit.

In eundem mensem vero a. mdcccxxx. noua propo-
nitur quaestio classis physicae.

De D. Curialis methodo calculorum demisso in vrinae iter in-
strumento, quod Lithotriteur nominatur, in vesica vrinaria
comminuendorum, et ex illa fragmentorum forcipe extrahendo-
rum, quid iudicandum sit? – vtrum Lithotomia nunc carere
possimus, aut non? Si non, – quando isti methodo nouae?
quando Lithotomiae locus sit?

Praemium in singulas has quaestiones constitutum
est L ducatorum aureorum: in concertationem vero
mittenda scripta societati reddita sunto ante exeuntem
Septembrem.

* * *

Quaestiones vero oeconomici argumenti in futuros
annos promulgatae sunt:

et quidem in m. Iulium a. mdcccxxviii.

‘„Eine aus gründlichen Untersuchungen der physischen und
chemischen Eigenschaften der verschiedenen Mergelarten und si-
cheren Beobachtungen und Erfahrungen über ihre Wirkung ge-
schöpfte Theorie von dem Einflusse des Mergels auf die Verbes-
serung des Bodens, nebst einer Anleitung zur rationellen Be-
nutzung desselben bey dem Ackerbau.
”’

Disquisitio physicarum et chemicarum proprietatum diuersa-
rum margae varietatum ad agrorum culturam meliorem red-
dendam.

[Seite XX]

In m. Nov. eiusdem anni.

‘„Eine möglichst vollständige und auf Erfahrung gegründete
Anleitung, wie die natürlichen und künstlichen Schafweiden am
besten zu cultivieren und zu verbessern, und wie die letzteren in
unserem Clima am vortheilhaftesten anzulegen sind?
”’

de pascuis ouiariis nostro sub climate perfectius reddendis.

In m. Iul. mdcccxxix.

‘„Eine vollständige Darstellung und auf Erfahrungen gegrün-
dete Prüfung der Methoden, welche man in verschiedenen Län-
dern und Gegenden bey der Knochendüngung anwendet.
”’

de variis methodis quae hactenus ad laetificationem agrorum
ossium vsu adhibentur.

In mensem vero Nov. istius anni XXIX. noua pro-
ponitur quaestio, cuius vt et mox memoratae vberio-
rem expositionem videsis in G. g. Anz. 1827. p. 1937 sq.

‘„Eine gründliche Erörterung der Mängel, die sich in den
mehrsten Gegenden von Norddeutschland bey dem Flachsbau fin-
den, nebst Angabe der Maafsregeln, wodurch derselbe wesent-
lich verbessert werden könne; um das zu erzielende Product, der
Güte des in den Niederlanden gewonnenen, möglichst zu nähern.
”’

super lini cultura in plerisque Germaniae septentrionalis
prouinciis emendanda.

Cuiuis harum quaestionum propositum est prae-
mium XII ducatorum aureorum. Mittantur vero dis-
sertationes quae in certamen admitti volent, ante Cal.
Iunias vel Octobres annorum constitutorum.

Scripsi Feriis Paschalibus mdcccxxviii.

JO. FRID. BLUMENBACH.


[[XXI]] [Seite XXII] [Seite XXIII] [[XXIV]]
Notes
*).
[Seite XVIII]

Prodiit nunc typis excusa. Hannov. 1828. 8. c. tab. geographicis.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted