Table of contents

[binding_recto] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf]
[titlePage_recto]
SPECIMEN
PHYSIOLOGIAE COMPARATAE
INTER ANIMANTIA CALIDI SANGVINIS
VIVIPARA et OVIPARA.

cvm figvris.

GOTTINGAE
apvd Jo. christ. Dieterich.
mdcclxxxix
.
[titlePage_verso]

[Seite 3]

Cum ante biennium in specimine physiologiae comparatae inter
animantia calidi et frigidi sanguinisa) occupatus essem saepe
animum subiit admiratio singularis istius differentiae quae ipsam
quoque calidorum vtriusque classis animalium oeconomiam interce-
dit, ansamque praebuit ab eo inde tempore curatius in eandem
discrepantiam inquirendi: quae quidem disquisitio post aliorum cl.
virorum messemb) spicilegium saltem praebuit obseruationum tam
ad brutorum calidi sanguinis quam ad ipsam humani corporis phy-
siologiam facientium.

Sic res accendunt lumina rebus.

Praesertim vero profuturam sensi huiusmodi comparationem
auium ipsarum historiae naturali illustrandae, cum vix alia in vniuerso
regno animali extet classis, quae tam singularia et a reliquorum anima-
lium oeconomia tam mire abhorrentia praebeat phaenomena physio-
logica quam ipsae aues: ita vt vel ex hocce capite magis magisque in
ea opinione confirmatum me sentiam quam quidem alias professus sum,
quam manca nempe et hiulca sint si serio et ad naturae libram pensites
[Seite 4] de continuitate aut scala aut catena naturae emblemata, eo scilicet
sumta sensu quo nostro seculo a clari nominis viris constituta sunt,
qui sibi in iisdem exornandis tam mirifice placuerunt: Vt enim
in externa corporis configuratione, pennato tegumento etc. aues
ab aliis rubri sanguinis animantibus toto quod dicunt coelo diffe-
runt: ita etiam in interiore partium structura earumque functione
tam insignem ab istis exhibent discrepantiam, vt, si verum fateri
licet, ab vtraque parte spectatae singularem ac fere anomalam
mundi organici constituant classem, non nisi difficulter et vi quasi
illata in eiusmodi scalam naturae intrudendam.

Sed mox ad telam dissertationis ipsam, in qua pertexenda qui-
dem, vt in priore specimine feci et ipsa ratio suadet, quaternas
oeconomiae animalis functionum classes prosequar, mutato tamen
eatenus ordine vt a genitalibus ordiar, vtpote in quibus omnium
maxima et principalis ouiparorum et viuiparorum de quibus agimus
animantium differentia posita est, post ad vitales et naturales functio-
nes et denique ad animales transiturus; ideoque in vniuersum eun-
dem tractationis ordinem seruaturus quo in egregio suo syntagmate
physiologico vsus est Io. Bohn acutissimi ingenii medicus quondam
Lipsiensis.

* * *

Auspicaturus ergo a genitali calidorum animantium fun-
ctione primo statim loco animaduersio sese offert qua samosa et per
magnae contentionis disputationes a summis viris, nuperis maxime
temporibus, agitata quaestio ad ipsius naturae trutinam componi
posse videtur.

Notum est post foecundum coitum in muliere aliisque mam-
malibus femineis in alterutro ouario fissuram reperiri cruentam, ex
rupta sub oestrum venereum vna alteraue earum vesicularum quas
Graafivs pro veris ouulis venditauerat; idemque vulnusculum tem-
poris progressu in cicatricem abire cortice eleganter vasculoso cin-
[Seite 5] ctam aque Malpighii inde temporibus lutei corporis nomine in-
signitam.

Vtut haec extra omnem dubitationis aleam posita sint, de eo
tamen nuper disputari cepit num corpus istud luteum non nisi foe-
cundum coitum sequatur, adeoque semper genuinae tantum con-
ceptionis testis sit, numue quoque citra venereum congressum oriri
adeoque in virgineis etiam animalibus, quae nondum virum passae
fuerint, reperiri possit?

Vtraque sententia grauissimos nacta est fautores et contrariae
acerrimos oppugnatores. Pro ea nempe quae corpora lutea non
nisi post coitum foecundum oriri docet, Hallervs noster maxime
pugnauitc).

Eadem vero corpora in virgineis mammalibus quoque repe-
riunda acriter asserebat Buffoniusd).

Societatis nostrae praeses eo nitebatur grauissimi sane ponderis
argumento quod neque in puellari quopiam funere neque in tot bru-
torum femellis virginibus quas vnquam dissecauerat vnquam eius-
modi cicatricum vestigia viderit, quibus e contrario nunquam carue-
rint ouaria mulierum aliarumque mammalium feminearum quae
iamiam foecundam venerem passae fuerinte).

Quae vero Buffonii contrariae sententiae itidem haud sper-
nendum pondus addere videbantur, testimonia praesertim erant Ita-
lorum triumuirorum egregie anatomice doctorum Vallisnerii in-
[Seite 6] quam Patauini professoris, Santorini Veneti, et Bertrandi Tau-
rinensis, qui plura et quidem curatissime obseruata extispicia
perhibent, vbi non inficianda corpora lutea in virgineis funeribus
inuenerint.

Vallisnerius quidemf) in eximiae vt scribitg) pulcritudinis
virgine mobili duodeuiginti annos nata quae hystericis passionibus
subinde obnoxia in coenobio monialium seueri ordinis educanda
post grauiores animi commotiones febrem lentam demumque fata-
lem sibi contraxerat. Obiter saltem addit corpus hocce luteum
vicinamque tubam habitum prae se tulisse qualis in iisdem partibus
brutorum animalium quando venereo aestu flagrant obseruabilis sitk).

Santorinus vero tam in obseruationibusi) quam in egregia
partus ex ano extracti historiak) eadem corpora in intemeratis vir-
ginibus plurimis se vidisse testatur.

Bertrandus deniquel) in puellis a decimoquarto ad vigesi-
mum annum, quas virgines decessisse tam ex transacto vitae genere
quam ex partium genitalium integritate et plenitudine asserere audet,
saepius perfecta et turgentia se vidisse corpora lutea declarat.

In tanta ergo sententiarum contradictione nodum ni fallor sol-
vere videtur ea quam tractamus physiologia comparata.

Ouarium enim et tuba volucrum, praeterquam quod vnica s. sim-
plicia tantum sint (non vt in reliquis animantium classibus ad dextrum
et sinistrum latus diuisa,) in vniuersum tamen cum iisdem partibus
prout in mammalibus se habent facilem admittunt comparationem.

[Seite 7]

Vitelli nempe quamdiu in ouario haerent simili fere ratione
membranaceis suis calicibus continentur, qua Graafianae vesiculae
ouarii communi tunica cinctae sunt.

Vitellus porro quando plenam maturitatem attigit eadem quo-
que ratione ex calice suo erumpit et ab infundibulo exceptus oui-
ductum ingreditur, qua in mammalibus foecundatis gelatinosam
ouarii guttam (postquam inuolucrum eius fere vt abscessus maturior
disruptum est) a simbriis laciniatis exceptam in tubam propelli ve-
risimillimum est.

Vacuus vero denique calix postquam vitellum suum dimisit,
flaccidus petioli sui ope a reliqui ouarii racemo dependet, luteo
iam corpori mammalium comparandus.

At enim vero notum est omnes hasce mutationes passim etiam
auibus femellis contingere etiamsi nullum admiserint marem, imo
et oua ea ponere zephyria dicta s. subuentanea, genuinis ouis in
vniuersum similia, sed sterilia et incubatui plane inepta.

Porro autem non minus verum est innuptas aues eiusmodi
oua hypenemia ex mechanica titillatione genitalium concipere posse,
quod quidem physiologiae comparatae adeoque omnis zoologiae
vere scientificae parens Aristotelesm), et praeterito seculo ocu-
latissimus Harvaeus animaduertit, quorum hic adeo libidinosas in-
terdum aues esse asseruitn), vt si dorsum earum manu solum leui-
ter tangas, statim procumbant, orificiumque vterinum nudent et
exporrigant, quod si blande digito demulseris, vago murmure, ala-
rumque gesticulatione, gratam veneris dulcedinem easdem expri-
mere; quin etiam foemellas oua inde concipere, in turdo, merula,
aliisque se esse expertum.

Idem de psittaco refert quem vxor eius diu in delitiis habue-
rat, saepe hunc ludibundum et lasciuum sedentis gremium adiisse
[Seite 8] vbi dorsum sibi demulceri gestiuerit quassatisque alis et blando stre-
pitu summam animi sui laetitiam testatus fuerit. Non diu autem
post blandas has contrectationes eundem aegrotasse, crebrisque tan-
dem conuulsionibus obortis exspirasse. Dissecto itaque cadauere
ouum fere perfectum se in vtero eius reperiisse; sed, ob defectum
maris, corruptum.

Ignoscant manes istarum virginum si lutea in earum ouariis
corpora non absimilem agnouisse originem suspicor, vtpote qui et in
puellari corpore non minus quam in turdis et merulis eundem oestri
venerei in ouarii vesiculas effectum esse reor, situe is viri amplexu
situe lesbio quodam lasciuioso artificio excitatuso).

Quadrant in eam suspicionem quas diximus circumstantiae sub
quibus corpora lutea in innuptis obseruarunt auctores, aetas sc. a
14to inde anno, hysterica quarundam affectio etc. Num climati
quoque aliquid tribuendum, decidere non audeo, annotans tantum-
modo quotquot mihi hactenus apud auctores occurrerunt eiusmodi
haud inficiendi casus, eos non nisi in italicis virginibus obserua-
tos fuisse.

Sed quod caput rei est, et cuius gratia haec prolata sunt, patet
simul caussa quare non nisi in puellis et in auiculis, nunquam vero
quod sciam in quadrupede virgine eiusmodi corpora lutea s. vt in
volucri vocantur, calices, visi fuerint; quam in eo positam puto,
quod in his praeter verum coitum vix alii quorum meminimus
stimuli locum habere soleant. Cumque adeo in tot quadrupedum
[Seite 9] extispiciis nullam vnquam in intemerato virgineo animanti luteum
corpus obseruatum fuerit, ignoscibile est ratiocinium summi Halleri
eiusque asseclarum quo in vniuersum ea corpora nunquam ante con-
ceptum extare asserebant.

Quodsi vero quadrupedum femellae ab eiusmodi contra naturam
venere immunes dicendae videntur, aues e contrario masculas nun-
quam illegitimo stimulo ad excernendum semen abuti probabile est,
cum genitale eorum membrum vt in plurimis perexiguum, ita in
omnibus quantum noui praeter ipsam veneream copulam retractum et
ita absconditum sit, vt nullus isti quam innuimus frictioni concedatur
locus. Inter bruta vero quadrupeda vtique comperta habemus
exempla eorum qui verae masturbationi indulserunt, quod quidem
de simiis nonnullis et papionibus pridem dictump), praeterea
vero etiam de canibus mihi innotuit, et de vrso Bernae heluetio-
rum in fossa vrsina detento, qui postquam femellam perdiderat cum
qua rem habere consueuerat, et in vicina fossae parte aliud vrso-
rum par copula iungi sentiret, vrgenti genitali liquori violentum
exitum parauit.

Sed ad oua auium reuertor quae supra iamiam tetigimus et
in quibus postquam a matre posita fuerunt incubationis aut alius
caloris fotu pulli formatio perficitur, quae in mammalibus e contra
dum vtero gerunt absoluitur.

[Seite 10]

Ipsa vero haec formatio in pullis incubatis non vno respectu
ab ea quae in viuiparorum embryonibus obseruatur, insigniter differt.

Prima enim pulli incubati tenerrimi facies toto coelo ab ea
abhorret qua postea incubatione progrediente visenda est, cum
mammalium e contra tenelli embryones etiamsi non nisi tremulae
gelatinae, aut galbae speciem prae se ferant, tamen non talem
formae suae metamorphosin subire necesse habeant, qualis pullo tam
quodad vniuersum corporis habitum quam quodad viscerum fabri-
cam subeunda est.

Exemplum sit ex his praesertim puncti salientis in pullo incu-
bato primaeua facies comparata cum corculo tenelli embryonis mam-
malis. Quam singularis et permiranda istius laqueata figura est an-
tequam per tot phasium vicissitudines denique in perfecti cordis
formam abeat; quas miras mutationes classicis istis commentariis
a magno Hallero descriptas habemus, quos super ea physiologiae
parte societati nostrae cui praeerat obtulit.

Aut fallor aut eidem laqueatae corculi tenellae auis figurae
tribuenda est monstrosae cuiusdam fabricae origo, in auibus totiesq),
in mammalibus e contra quantum ego quidem noui nunquam plane
obseruata, corda nempe in simplici ceteroquin et secundum natu-
ram formato animanti duplicia.

Et facilius quidem concipere licebit rem rite pensitanti, quo-
modo enormi et luxurianti nisus formatiui impetu cordis futuri dis-
cretae adhuc partes quae coniungi debebant, in bina corda effictae
fuerint, quam quomodo ex euolutionis hypothesi binorum corculo-
rum germina in simplicis auiculae germen intrusae fuerint.

Vniuersa porro formatio partium in mammalium foetubus multo
citius procedit et longe prius perfectionis terminum attingit quam in
[Seite 11] pullo incubato: adeo vt mirari satis nequeam medicorum quorun-
dam nostri aeui ratiocinium quando lites in foro agitatas de partus
humani vitalitate, ex pulli incubati terminis, comparatis cum hu-
manae grauiditatis temporibus componere volebant. Exemplo sint
ingentis varietatis quae et ex eo capite ouipara et viuipara interce-
dit, costarum formatio. Harum enim vestigia ante finem octauae

diei in pullo gallinaceo qui vnquam viderit, memini neminem,
nam et Hallervs in numerosis de pulli formatione fastis costarum
initia ad horam incubationis centesimam nonagesimam secundam re-
fertr). Respondet vero hicce incubationis terminus si cum graui-
ditate mulieris conferatur initio hebdomadis decimaesextae (nam
189 horae incubationis oui gallinacei aequales sunt quindecim septi-
manis in matre vterum gerente). At enim vero quanto citius in
humani embryonis thorace visuntur costae! Ipse sane in supellectile
mea anatomica foetus seruo formica vix maiores, et quorum aetas
certe non vltra quintam post conceptionem hebdomadem ascendit,
in quibus tamen costarum cartilaginea rudimenta nitidissime con-
formata luculenter apparent. (– v.c. fig. I. –).

De osteogeniae terminis in humano foetu longe praecocioribus
quam in pullo incubato alias iam animaduertis).

Circa nutritionem pulli in ouo annotare liceat analogiam quam
tenerrimus embryo in humano certe conceptu cum eo, habere vide-
tur. Vesiculam enim vmbilicalem (– fig. I. –) de cuius vniuersitate
in recentibus et intemeratis cuulis humanis abortiuis alias egit),
multimodis cum sacco vitellari pulli conuenire, eiusque vasa ompha-
[Seite 12] lomeseraica cum iis quae ad figuram venosam oui incubati perti-
nent, persuasum habeo: et probabile videtur vesiculam istam itidem
ad primam gelatinosi embryonis nutritionem conferre, antequam
eo adoleuerit vt iam maternus sanguis ipsi alendo sufficiat.

Tempus quo pullus in ouo continetur si cum eo gestationis
mammalium grauidorum comparaueris, magis variabile videtur, et
longe minus quam in his statuto termino circumscriptum. Ludit
enim in gallinaceis ouis, maxime si non animali calore sed alio
artis ope excitato fouentur, inter 18. et 24. diem, prout nempe
intensiore aut remissiore calore fota fuerint.

Denique et ea memoranda venit pullum inter incubatum et
foetum mammalium, humanum certe, differentia, quod iste, si de-
mum ad plenam suam maturitatem adoleuerit, ipse testam qua
hactenus inclusus tenebatur rumpere sibique exitum struere valeat;
cum humanus e contrario maturus foetus ne hilum quidem con-
ferre videatur vterinis suis carceribus perfringendis.

* * *

Sed iam ad alteram classem functionum oeconomiae animalis
me conuerto, vitales inquam.

Atque vt a principe earum, sanguinei inquam laticis cursu,
initium faciamus, insignis statim memoranda venit differentia quae
auium et mammalium circulum sanguinis minorem, qui nempe cor
inter et pulmones perficitur, intercedit.

Cum enim pulmones auium id sibi priuum habeant, vt prae-
terquam quod pro portione exigui et vertebris thoracis, costis et
musculis intercostalibus assixi sint, etiam (quod summi Harvaei in-
ventum est) insignibus ostiis in multifaria aëris receptacula pateant,
et ideo non vt mammalium pulmones inspiratione tam insigniter
inflari, hacque ratione sanguini a corde dextro venienti viae sterni
[Seite 13] possint, cum haec inquam ita se habeant, a priori quod vocant iam
hariolari licebat, alium ergo naturam adhibuisse mechanismum ad
circulum istum sanguinis minorem rite perficiendum, et est fere
quod mireris in tanto nuperorum circa receptacula aërea auium stu-
dio, quantum ego quidem memini, neminem hunc nodum nedum
tetigisse quin soluisse.

Singularem vero istum mechanismum mihi reperisse visus sum
in peculiari cordis dextri fabrica qua vniuersa quantum noui auium
classis a mammalibus ita differt vt loco valuularum tricuspidalium,
mitralibus cordis sinistri similium, memorabili, simplici quidem sed
insignis magnitudinis et roboris valula carnea praedita sit, quae etsi
physiologis praesertim seculi praeterlapsi non incognita fueritu),
non magis tamen quenquam eorum noui qui in finem et vsum sin-
gularis huius fabricae paulo altius inquisiuerit.

In vniuersum quidem fabricam huius valuulae in omnibus quot-
quot ideo dissecui auium cordibus similem reperi, describam tamen
ex ardeae cinereae funere quod ante oculos habeo. (– fig. II. –)
Resecto itaque ab inferiore maxime parte qua nempe apicem spectat
ventriculi dextri pariete extimo vt cauum ventriculi (– d.e. –)
in conspectum veniat, oculos statim incurrit musculus (– a.b.c. –)
in sinistro et superiore ventris angulo ita positus vt limbus eius
marginalis (– b.c. –) sepimento vtriusque cordis incumbens a
dextris ad sinistras oblique descendere videatur. Totus musculus
trianguli fere figuram resert, cuius basis et cathetus carnosi et ro-
busti ex ipsa ventriculi carne prope anulum tendinosum enascuntur,
hypothenusa vero quae tenuior musculi limbus est per medium ven-
tris cauum ad diagonalem directionem extensa est.

Ipsum vero hunc limbum si hac ratione sectionem instituas,
tam arcte et curate sepimento ventriculorum intermedio incumben-
tem vides, vt primo iam intuitu pateat qua ratione obsequiosus
[Seite 14] quidem cedat venosi sanguinis vndae ex aure dextra ventriculum
eiusdem lateris ingredienti; sub insequente vero ventrium systole
ab eo ipso qui nunc iam dextro ventriculo continetur sanguine tur-
gens tam perfecte sepimento quod modo diximus applicetur, vt
nullatenus in aurem regurgitare possit, sed necessario in pulmones
vltro propelli debeat.

Supplet ergo natura in auibus hac ratione robustiore valuula
musculosa cordis dextri, quod ipsis pulmonibus (ideo quod vndique
patuli sint hincque non vt in mammalibus inspiratione satis inflari
possint,) negasse videbatur.

Quae quidem naturae prouidentia eo magis elucescit si huncce
de quo agimus auium dextrum ventrem cum sinistro comparamus,
vtpote qui non nisi tenuibus, et laxis mereque membranaceis valuulis
(quae mitralibus similes sunt) praeditus, et in vniuersum tam hac,
quam reliqua fabrica mammalium cordi sinistro similis sit. Cum enim
sanguini ex pulmonibus reduci nulla amplius id genus itineris diffi-
cultas superanda sit, non alio iam apparatu indigebat natura quam quo
et in mammalibus ad inchoandum sanguinis circulus maiorem vtitur.

Eandem vero pulmonum in auibus multifariam adhaesionem
et exiguum quod inspirando acquirunt volumen in caussa esse puto
cur cerebrum earum in Schlichtingiano celebri experimento non
adeo ad respirationis rhytmum subsideat et denuo surgat, vt in
mammalium plurimorum viuisectione, et semel in ipso homine quo-
dam qui caluariae partem casu ex alto perdiderat, oculis vsurpaui.

Quod vero ipsa receptacula auium aërea attinet quorum caussa
singularum quem diximus cordis structuram machinata est natura,
et quibus nihil vere simile concessit mammalibus, iis quae pridem
ab aliis cl. viris copiose de iis scripta sunt, addere tantum liceat
paucula spicilegia.

Et principem quidem inter reliqua id genus receptacula locum
sibi vindicare videntur bullae abdominales ideo quod praeter vul-
gares reliquorum receptaculorum vsus maxime etiam preli abdomi-
[Seite 15] nalis in auibus defectum supplere et ad nixus in excretione aluina et
in femellis quando oua ponunt edendos datae esse videntur. Saepe
enim in auiculis, praesertim canoris ex passerum ordine, animad-
verti, abdomen eorum quando aluum ponunt non introrsum agi
verum potius intumescere, documento bullas earum abdominales
tunc inspirato aëre inflari et ita vicina intestina cedere nescia premi
et rectum quasi emulgeri: confirmatam vidi postea eam obserua-
tionem experimento in cadauere psittaci amazonici quem aliquam-
diu viuum alueram, instituto. Quando enim spiritum in aspe-
ram eius arteriam inflaueram aperte vidi quomodo turgentes flatu
bullae abdominales, intestina ipsi adiacentia eleuent, et rectum prae-
sertim luculenter protrudant. Quae vero ante bina lustra de pen-
narum plumarumque calamo monuix) quod scilicet itidem ad re-
ceptacula aërea referenda sint, hoc prae aliis loxiae pyrrhulae obser-
vatio docere videbatur quam toties momentaneis vicibus inflatam
plumis elatis horrescentem, moxque iterum emisso spiritu detu-
mescentem plumasque denuo reclinantem vidi.

De leuirostrium vero maxillis quas itidem ad haec receptacula
retuli, infra paucis monendi oportunus dabitur locus.

Vti in respirationis organis de quibus hactenus diximus, ita
et in vocis instrumentis magna ouipara calidi et viuipara intercedit
differentia.

Omnibus enim quantum nouimus auibus laryngis partes non
vt in mammalibus coniunctae, sed ita discretae, vt glottis (epiglottide
orba) supernam s. lingualem tracheae partem, reliquum autem la-
ryngis et praesertim ventriculi eius et membranae quae ligamento-
rum vere vocalium locum tenent infimam s. bronchialem occupet.

Praeterea vero illud valde memorabile quod et in multis eorum
marium vocis organa mirum quantum ab istis femellarum eiusdem
speciei differant. Quanquam enim et inter mammalia aliqua id
genus differentia sexualis obseruetur, vt v.c. in ipso humano genere
[Seite 16] masculus larynx cum osse hyoide amplior sit femineo, omnis tamen
eiusmodi discrepantia quantum noui in his vnice diuersa partium
proportione continetur, cum in auibus e contrario diuersa plane fa-
brica passim occurrat, ita vt vc. bulla ista insignis ossea in quam
tracheam auium plurimarum ex anserum ordine in bronchiali suo
extremo inflatam esse pridem notum est, ex cl. Blochii curatiore
indaginey) non nisi maribus concessa sit, quo quidem optimi Hil-
dani
sententia egregie confirmatur qui iam ante ducentos fere an-
nos eam bullam, non vt alii putarant ad diutius submergendum,
sed ad vocem intensiorem edendam inseruire, scripsitz).

Sed et asperae arteriae decursus in masculis quibusdam auibus
aliter quam in femineis comparatus esse videtur. Saltem si coniectu-
rae locus dandus est, ea differentia quam passim de cygni sceleto
relatam accepimus, in aliis nempe tracheam sterni thecam ingredi,
fere vt in grue, in aliis non item, ea inquam ni grauiter fallimur
ad similem sexus differentiam spectare videtur.

* * *

Iam paucis de naturalibus functionibus. vbi statim in orga-
nis ad ingerendum cibum datis, insignis ea se offert auium a mam-
malibus differentia quod vniuersa istarum classis dentibus plane desti-
tuta sit, cum inter haecce e contrario pauca saltim extent genera
vere edentula, balaenarum scil. myrmecophagarum et manidum.
Nonnullae quidem aues, aquaticae praesertim, margines mandibula-
rum serratos prae se ferunt; sed hae incisurae tantum abest vt pro
dentibus haberi possint, cum ne quidem ad ipsas vsque maxillas
osseas penetrent sed vnice corneae rostri epidermidi et subiacenti
corio insculptae sint; id quod et de conicis apicibus valet, (cetero-
quin durissimis) quibus anserum palatum perstratum est.

[Seite 17]

Aues vero e contrario praerogatiua gaudent quae quantum noui
ne vni quidem mammali concessa est, flexilis nempe et plus minus
obsequiosa mobilitas maxillae superioris, omnibus quotquot ego in-
spexi auium craniis communisa).

Graniuorae volucres triplici quasi donatae sunt ventriculo quem
quodammodo cum quadruplici bisulcorum ruminantium comparare
licet. Ita vt auium ingluuies respondere videatur rumini et reticulo
ruminantium, bulbus vero auium glanduiosus echino bisulcorum,
istarum denique ventriculus proprie sic dictus horum abomaso.

Ventriculi huius actionem facilitari adhuc lapillis aliisue durio-
ribus corpusculis quae aues eo sine deglutiunt, adeo vulgatissima
res est vt mirari satis nequeat, boni quondam figuli litterati, Bern.
Palissy
lapsum qui non studio sed incuria et stupiditate auium ea
deuorari ausus sit asserere, nostris temporibus a cl. Spallanzani
bona fide recantum esse. Piget fere ad refellendum eiusmodi para-
doxum errorem producere tritissimas obseruationes, aues v.c. vt pri-
dem Harvaevs notauit, cum calculos eligunt lingua probare, et si
nihil asperos senserint, reiicere; et gallinas si ex loci quo inclusae
tenentur ratione isto mechanico digestionis subsidio carent, etiamsi
cibo abundanter prouisi fuerint, tamen marcescere et fere atrophi-
cas fieri. Eamque ob causam in Anglicis certe nauibus Indias pe-
tituris quoties gallinas secum vehunt non minus huiusmodi calcu-
lorum quam hordei copiam simul inferri, caueaeque gallinariae
duplex praesepiolum applicari, alterum calculis alterum cibo desti-
natum, cum vterque apparatus ad rite nutriendas hasce auiculas
aeque necessarius sit. Sed et columbas pullis suis adhuc in nido
degentibus iam sabulum studiose apportare antequam sibi ipsi ne-
[Seite 18] cessarium hoc triturationis adminiculumb) parare queunt, res est
ex notissimis.

Ex carniuoris auibus nonnullae singulare quid habent, cui
nihil simile in mammalium classe noui; facultatem quippe eas quas
digerere nequeunt ingestorum partes, ossa praesertim et integumenta,
vomitu naturali reddere, quod quidem in falconibus, strigibus etc.
sed et in alcedine videre est vtpote quae piscium spinas in globum
quasi compexas euomit.

* * *

Verum denique ad animales quasdam functiones quibus
aues a mammalibus differunt, accedamus. Quarum quidem prin-
ceps fons et quasi rector, cerebrum inquam, in auibus maxime quod
singulas partes attinet longe aliter fabricatum esse quam in mam-
malibus, vulgo notum est, quas tamen differentias intactas heic loci
relinquimus quod hactenus non ad physiologiam spectare videantur
cum de vsu et functione plerarumque istarum partium parum aut
omnino nihil certi adhuc euictum sit.

Vtilius ergo in comparandis sensuum organis vtriusque anima-
lium de quibus agimus classis versabimur, initium facturi a tactu,
qui a reliqua sensatione quae omnibus partibus neruosis competit,
ita distinctus est, vt hac vix altera extet proprietas omnibus ac
singulis animantibus viuis aeque communis; iste vero, tactus sc.
proprie sic dictus paucissimis saltem animantium generibus concessus
videatur.

Quod enim mammalia attinet praeter hominem non nisi pleras-
que species ex pithecorum ordine, simiarum scil., papionum, cercopi-
thecorum et lemurum genuino tactu gaudere persuasum habeo.
His enim hunc sensum cum nonnullis nostri aeui cl. physiologis
negare non ausim postquam non vnius generis pithecos dissecui,
[Seite 19] longe plures autem vuios obseruaui et luculenter manuum ipsorum
volas et digitorum praesertim apices spiralibus papillarum cutanea-
rum lineis distinctas conspexerim.

Praeter hunc vero pithecorum ordinem vix alteri mammali
tactum tribuerem. Nam nec in viuis quos vidi elephantibus vllam
rostri eorum functionem obseruare potui quam pro vero tactu su-
mere licuisset.

Quae vero Buffonii sententia est multis mammalibus, solidun-
gulis praesertim et bisulcis, linguam non solum ad gustum sed et ad
tactus organum concessum esse, ea mihi longius a verosimili abesse
videtur.

Vti paucis ergo tantum mammalibus, ita et non nisi quibusdam
auium generibus genuinum tactum tribuerem. Anseribus maxime,
et quidem organon tactus eorum, mihi non in pedibus sed vnice
in coriaceo rostri eorum integumento ponendum videtur.

Quos enim in ansere et anate domestica curatius indagaui tres
ramos nerui quinti paris, eos maximam sane partem isti corio cu-
taneos ramulos impertire vidi, operaeque pretium duxi elegantis
eorum distributionis qualem anas boschas exhibet, iconem addere
ad naturae veritatem confectamc). (– fig. III. –)

Saepe vero in viuis quoque id genus auibus expertus sum quam
maxime sensile sit istud rostri eorum integumentum neruorum adeo
diues; sed et facile vidi easdem quando in turbida palude aut vo-
lutabro victum quaerunt rostro obiectas ipsi res explorare simili sane
ratione qua et nos digito ad explorandam tactu rem vtimur.

In gustus organo auium diuersa genera longe maior intercedit
varietas quam mammalibus. Ex his enim non vnum mihi notum
est quod non carnea et plus minus molli lingua praeditum sit, cui-
que adeo non genuinus gustus tribuendus videatur. Quam multifa-
[Seite 20] ria e contrario auium linguae diuersitas, et multis quidem earum
adeo rigidae et vere corneae texturae, vt ea saporum stimulos exci-
pere posse mihi quidem plane improbabile sit.

Exemplo sit ramphastorum lingua, quam quidem neutiquam cum
Buffonio pennam genuinam dixerim naturae lapsu male disposi-
tam, radiis vtrimque arcte obsitam istis quas pennae habent per-
fecte similibus, et quae id genus aliae hyperbolicae phrases sunt,
quibus meritissimus ceteroquin auctor in tucanorum historia vnice
eo fine abutitur vt naturam creatricem erroris et negligentiae
arguatd).

Cornea est harum auium lingua in ramphasto tucano quem disse-
cui 4 pollices longitudine superans, ad basin vero vbi maxima eius
latitudo est vix lineam cum dimidia lata.

Margines eius quidem antrorsum fibrosi sunt, tantum vero
abest vt breues hae fibrae vel minimam cum notissima ista textura
quam cirrhi pennarum prae se ferunt similitudinem habeant. vt po-
tius cum fibris marginalibus quibus balaenarum laminae gingiuales
corneae obsitae sunt comparari debeant. Basis vero ossis hyoidei
cui haec lingua affixa est in tenellam porrigitur spinam osseam
pollicis longitudine ipsi linguae radici arcte inhaerentem.

In vniuersum ergo harum auium lingua multarum aliarum
auium linguis satis similis est, si praeter minora momenta vnice
[Seite 21] ab eo discesseris quod corneum hocce epithelium in ramphastis
vsque ad radicem linguae pertineat, cum in aliis e contra non nisi
apicem eius inuestiat.

Compensasse vero istum defectum putatitium natura videtur
molliore et valde sensili palato vtpote in quod, vt ex anatome eius-
modi auis didici, insignes nerui praesertim a primo ramo quinti
paris oriundi abeunt. (– fig. IV. –)

Reliquam interni rostri famosae huius auis structuram icone
exhibui, vnde triplicis generis id continere partes patet, ad basin
nempe vesiculas olfactorias anfractuosas (– b.c.d. –), quarum
supremam a postica parte intrat neruus primus (– a.b. –).
Medium rostri segmentum insigni sinu excauatum est, (– e.s.g. –)
antro forte Highmori quodammodo comparando. Anterior denique
pars (– e.f.g.i. –) cellulosa est tenerrimis sepimentis corneis
intertexta qualis fere textura sed ossea in psittacorum quoque rostris,
cristati praesertim, conspicienda venit. Ita vel has leuirostrium cel-
lulas maxillares potius ad receptacula aërea quam ad olfactus or-
gana referrem quo Montivs bucerotis rostralem capsulam retulerate).

In vniuersum aues non minus tam organi adoratus fabrica
quam olfaciendi acie inter se differunt quam mammalia, aliis enim
vt ramphastis tenerrimus neruus primus, aliis e contra vt anati
anseri crassus etc. aliis eximium olfaciendi acumen vt coruis; aliis
obtusus odoratus qualis gallinis esse videtur.

Auris auium mirum quantum ab ea mammalium abhorret. Pri-
ino enim ad vnam omnibus externa cartilago negata est quibus
mammalia longe pleraque (si nempe a paucis eorum ordinibus, pal-
matis nempe cetaceisque, tumque a talpa, nonnullisque aliis disces-
seris) instructa sunt, quem defectum supplet elegantissima plumu-
larum quae meatum auditorium cingunt dispositio (praesertim in stri-
gibus luculenter visibilis) vtpote quae radiorum instar diuergentes
excipiendo sono aptissime ordinatae sunt.

[Seite 22]

Alia auium auri peculiaria vt tympani membrana extrorsum
conuexa, ossiculum auditus vnicum, conus osseus digitalis fere
figuram exhibens et cochleae mammalium locum tenens, nimis
vulgo nota sunt, quam vt amplius iis immorari lubeat. Id vnice
abdere liceat praeter omnem expectationem me nuper in lacerta
iguana
ossiculum auditus vnicum isti quo aues praeditae sunt per-
fecte simillimum reperisse, bacillum nempe (vti Hallervsf) tym-
panicam eam ossiculi partem vocat) cartilagineum, et columellam
osseam etc.

Oculi denique volatilium vt in vniuersum non vna parte con-
spicui sunt quibus mammalium visus organa in totum carent, vt
annulo scleroticae osseo, pectine humoris vitrei plicato etc. (quae
vero eo minus hic repeto cum iam in alia praelectione societati re-
giae exhibitag) pleraque huc facientia tetigerim) ita et aliarum
quarundam partium vtrique animantium classi ceteroquin commu-
nium structura tamen in auibus adeo luculenta et distincta est vt
controuersae hactenus in mammalibus fabricae non spernendam
lucem impertire videatur. Sic v.c. iridem sui generis plane mem-
branam esse a chorioidea maxime distinctam in strigis bubonis oculo
certo certius dignoscere potui. Sic retinae fines in nullo alio
animanti tam egregie oculis me vnquam vsurpasse memini quam
in ramphasti quam dixi specie, vbi crassam et candidissimam eam
medullarem membranam pone corporis ciliaris nigerrimi exteriorem
ambitum, limbo elegantissimo tumidiore ita terminari video, vt
controuersae istius laminae quam nempe ab ipsa retina proficisci et
ad crystallinum vsque corpus pertingere asseruerunt viri summi, in
hisce oculis ne vmbram quidem esse, appareat.

Appendix A FIGVRARVM EXPLICATIO.

[Seite 23]

Fig. I.

Embryo humanus quatuor aut quinque circ. post conceptionem
hebdomadum, in quo tum vesicula vmbilicalis in hoc specimine per-
exigua, tum vero costarum cartilaginea rudimenta visuntur.

Fig. II.

Cor ardeae cinereae, ventriculo eius dextro ita aperto vt maior
parietis externi lacinia sursum, minores duo sinistrorsum reflexae sint.

a.b.c. valuula musculosa auibus propria et tricuspidalis mamma-
lium valuulae locum tenens, a.b. et a.c. crassiores eius partes qui-
bus a cordis carnibus oritur. b.c. vero limbus eius tenuior, arcte
sub systole ventriculorum glabro et papillaribus musculis destituto
cordis sepimento d.e. se applicans.

f.g. seta sub ipsa valuula in sinum auris dextrae abiens.

h.i. apex tubuli in arteriam pulmonalem immissi.

Fig. III.

Caput anatis boschatis cum neruis rostralibus ex ternis quinti
paris ramis oriundis, et tactui vt videtur maxime inseruientibus.

a.b. ramus primus,

c.d.e. secundus,

f.g. tertius.

h.i. neruus huius rami, maxillae inferiori proprius.

k neruus cutaneus rami primi abscissus qui ad narium latera
distribuitur.

[Seite 24]

Fig. IV.

Facies interior cranii et rostri superioris ramphasti tucani per
medium axem verticaliter dissecti.

a.b. neruus primi paris, in bullam olfactoriam turbinatam
b.c.d. abiens.

e.f.g. sinus vacuus, sepimento tenuissimo membranaceo h. diuisus.

e.f.g.i. rostrum cellulis corneis pertextum.

Nerui praeter istum primi paris a.b. per rostri basin decurrentes,
ad quintum par pertinent et palato molli maximam partem inseruntur.


Appendix B

[Tab.]
xxx
Notes
a).
[Seite 3]

|| Commentation. T. VIII. pag. 69
sqq.

b).
[Seite 3]

Largissimam praesertim nuper-
rime exhibuit v. cl. et de vero historiae
|| naturalis studio impense meritissimus
Io. Gottl. Schneider ditissimis suis
ad Friderici II. imperatoris reliqua
commentariis.

c).
[Seite 5]

|| Cf. praesertim viri immortalis
oper. minor. T. II. et elem. physiol.
T. VIII. P. I. pag. 32 sq.

‘„Quotquot feminae nullam secun-
dationem ante mortem passae sunt,
tot etiam incisae nulla corpora lutea
ostendunt.„’ Id. in adnotat. ad Buf-
fonii
theoriam, oper. minor. T. III.
pag. 185.

‘„Je défie l’Univers d’avoir vu un
corps jaune dans une vierge
„’ verba
|| sunt Eivsd. apud cl. Bonnet, oeuvr.
T. III. pag. 467. ed. in 4.

d).
[Seite 5]

Tam in Mém. de l’ac. des sc. de
Paris
a. 1748. quam in hist. nat. génér.
et partic.
T. II ed. in 4. iterumque in
supplém. à l’hist. naturelle T. IV.

e).
[Seite 5]

‘„Multo nempe numerosiora pe-
ricula feci, quam cl. aduersariorum
aliquis„’ etc. Elem. physiol. l.c.

f).
[Seite 6]

|| Opere del Kaval. Vallisneri
T. II. p. 164 sq.

g).
[Seite 6]

‘„Una giovane nobile, e bella
d’anni diciotto, posta
in educazione
come suol dirsi, in un Munistero di
severissime Monache
„’ etc.

k).
[Seite 6]

|| ‘„Come si vede nelle ovaje de
bruti, quando particolarmente hauno
svegliato
l’estro de’ loro amori.„’

i).
[Seite 6]

pag. 223. ed. venet.

k).
[Seite 6]

Istoria d’un feto estratto felice-
mente intero dalle parti deretane
p. 27 sq.

l).
[Seite 6]

Miscell. philos. mathemat. Soc.
privatae Taurinensis
T. I. pag. 104 sqq.

m).
[Seite 7]

Hist. animal. L. VI. c. 2.

n).
[Seite 7]

v. Harvaei opera omnia: a collegio medicorum Londinensi edita 1766. 4.
pag. 198. sq.

o).
[Seite 8]

|| Rumpi nempe posse repetitis
istiusmodi artificialibus stimulis ouarii
vesiculam, et ita luteum corpus oriri
in virgineo quoque corpore, confido.
Longissime vero ab ea opinione absum
qua cl. nominis viri eas vesiculas cum
Graafio pro veris ouulis habuerunt,
quae integra ab ouario secedentia in
vterum deferri, idemque etiam per
|| veneream tantum imaginationem con-
tingere posse, putarunt. Ita vc. post
Boerhaavivm ipsum, Chr. Gottl.
Nevmann
disputatione de exclusione
ouulorum in salacibus, absque vllo prae-
gresso coitu.
LB. 1717. 4. et cl. Wal-
ter
in Beobachtungen über die Geburts-
theile des weibl. Geschlechts.
Berol.
1776. 4.

p).
[Seite 9]

|| Ita v.c. carpvs comm. in mvw-
dinvm
, capite de differentiis hominis
ab aliis animalibus pag. XIII. a. ‘„So-
lus etiam homo vtriusque sexus inter
alia animalia iuuat seipsum, vt sper-
matizet vel manibus, vel alio inge-
nio, quod non faciunt alia animalia,
excepto cynocephalo s. cercopitheco,
qui dicitur simia caudata, quem vul-
gares dicunt catum maimonem, et
vt accepi a multis, et praesertim a
|| fide digno scholari meo D. Mario
Querno Bagonensi, commorante in
aedibus magnifici D. Mathei ex Mal-
vetiis de Bononia, predictum animal
manibus se iuuat in spermatizando,
et postea emissum sperma comedit,
et si forte (quod mirabilius est) ab
aliquo homine in huiusmodi detesta-
bili vitio deprehendatur, non minori
pudore afficitur, ac si ratione frue-
retur.„’

q).
[Seite 10]

|| Videsis e.g. Rvdbeckivm in
Hemsterhvisii messe aurea pag. 331.
ed. 1659.

|| Littre in Hist. de l’ac. des sc. de
Paris
a. 1709. pag. 26 sq.

Transactions of the American society
at Philadelphia
T. II. pag. 323.

r).
[Seite 11]

|| Oper. minor. T. II. pag. 207.
n. 239 in ouo horar. 192. ‘„costae ha-
ctenus nullae„’

N. 249. earundem horarum: ‘„pul-
mo euidentior, tum coctae.„’

Pag. 210. n. 299. earundem hora-
rum: ‘„costarum initia.„’

Pag. 211. n. 304. horarum 194:
‘„abdominis tegumenta tenuia, pecto-
risque membranea inuolucra, cum
|| leui sterni rudimento, partisque co-
starum lateralis et posterioris.„’

Denique pag 212. n. 306. horarum
210: ‘„costae satis perfectae.„’

s).
[Seite 11]

Geschichte und Beschreibung der
Knochen des menschl. Körpers
pag. 8.
et praefat. pag. X.

t).
[Seite 11]

Institut. physiolog. pag. 449. et
praefat. p. XIII.

u).
[Seite 13]

Cf. vc. Lower de corde pag. 60 sq. ed. Amst. 1669.

Ivst. Schrader observ. anat. medic. pag. 216.

x).
[Seite 15]

Handbuch der Naturgesch. ed. I. 1779. pag. 154.

y).
[Seite 16]

|| v. Schriften der Berliner Ge-
sellschaft naturforschender Freunde

T. III.

z).
[Seite 16]

|| In egregio, sed impensae rarita-
tis libello von der Fürtrefflichkeit, nutz.
und Nothwendigkeit der Anatomy.
Ber-
nae, 1624. 8. pag. 223. c. fig.

a).
[Seite 17]

|| de Urogalli cranio, mihi non viso,
contrarium tamen asserit cl. Schnei-
der
in egregiis quos supra laudaui com-
mentariis T. II. pag. 171. ‘„Rostri su-
|| perioris mobilitas in hae aue plane
nulla est, si eam ex iunctura fronta-
lium nasaliumque ossium cum rostro
seu maxilla superiore iudices.„’

b).
[Seite 18]

|| Stimuli etiam loco inseruire ad
excitandam vim vitalem ventriculi, tam
calloso epithelio intus vestiti, senten-
|| tia est Rob. Whytt. v. Ei. Essay on
the vital and other involuntary motions
of animals.
pag. 85. ed. 1751.

c).
[Seite 19]

Cf. v.c. cum nostra rudissimam Moulenii figuram, qui ambigit num
tactui numue gustui inseruiant hi nerui. philos. Transact. N. 199.

d).
[Seite 20]

|| Hist. naturelle des oiseaux T. VII.
pag. 110 sqq. ‘„le bec excessif, inutile
du toucan, renferme une langue encore
plus inutile, et dont la structure est
très – extraordinaire: ce n’est point
un organe charnu ou cartilagineux
comme la langue de tous les animaux
ou des autres oiseaux, c’est une véri-
table plume bien mal placée, comme
l’on voit, et renfermée dans le bec
comme dans un étni.
„’

|| Et pag. 113. ‘„la langue des tou-
cans est, comme nous venons de le dire,
encore plus extraordinaire que le bec:
ce sont les seuls oiseaux qui aient une
plume au lien de langue, et c’est une
plume dans l’acception la plus stricte,
quoique le milieu ou la tige de cette

plume – langue soit d’une substance
cartilagineuse, large de deux lignes;
mais elle est accompagnie des deux
cotés de barbes trés – serrées et toutes
pareilles à celles des plumes ordinai-
res
„’ etc.

e).
[Seite 21]

Id Comment. instituti Bononiens. T. III. pag. 298 sq.

f).
[Seite 22]

|| Oper. minor. T. III. pag. 194.

g).
[Seite 22]

|| Comment. T. VII. pag. 46 sq. 62.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted