Table of contents

[binding_recto] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [titlePage_recto]

INSTITUTIONES
PHYSIOLOGICAE.

[titlePage_verso]
[titlePage_recto]
INSTITUTIONES
PHYSIOLOGICAE.
xxx
editio quarta auctior et emendatior.

GOTTINGAE
mdcccxxi.

apud henr. dieterich.
[titlePage_verso]
Quaeramus optima, nec protinus se offeren-
tibus gaudeamus: adhibeatur iudicium
inventis, dispositio probatis.
(Quintilian.)

PRAEFATIO
NOVAE EDITIONIS
.

[[V]]

Quoties unius alteriusve lucubra-
tionum mearum iteratam editionem
parandi a librariis mihi data est occa-
sio, toties vel ideo maxime eandem
laetus arripui, quod iam exoptatus
mihi daretur locus, ea quae in priore
aut incuria fudit aut humana parum
cavit natura, emendandi, alia supplendi
aut aliis substituendi, verbo, ingenii
foetum, quantum in me erat, comptum
magis ornatumque denuo emittendi.

Eundem vero animum idemque
studium in quarta hac physiologicarum
[Seite VI] institutionum editione paranda magn-
opere auxit tum disciplinae gravitas,
tum vero plausus quo priores illas ex-
ceptas esse, praeter alia versiones ea-
rum in varias linguas*) testantur.
[Seite VII] Ideoque et hanc non tam paginarum,
quam multimoda rerum accessione
auctiorem, et tironibus quantum in
me erat utilissimam reddere studui.

Icunculam quae titulum huiusmodi
institutionum satis apte ornare visa est,
humani scil. corporis a Prometheo
efficti, a Pallade autem animati, ex
anaglypho sarcophagi qui iam in mu-
seo Capitolino seruatur, mutuavi.

Scr. d. 7. Maii 1821.


PRAEFATIO
EDITIONIS PRIMAE
.

[[VIII]]

Quae quondam Boerhaavium,
posteaque Hallerum, ad edenda com-
pendia physiologiae compulerunt ra-
tiones, iisdem et auctor harum insti-
tutionum, ut eas conscribendi consilium
susciperet, se permotum fatetur.

Ille enim*): ‘“propriorum cogita-
torum explicatione docentem plus pro-
sicere, quam si opus ab alio conscriptum
interpretari suscipit
–, clariorem fere
[Seite IX] doctrinam, atque animatam plerumque
sequi orationem
”’ et s.p.

Iste vero*): ‘“etsi antea Boer-
haavii
libro ad ordinandas prae-
lectiones usus fuerit, proprias tamen
postea in paginas dicere incepisse,
quod ab istius inde temporibus ana-
tome ita locupletata sit ut a se ipsa
plurimum differat
”’ etc.

Quae tum temporis de anatome
Hallerus, ea hodieque multo magis
de ipsa physiologia valere neminem
insitias iturum speramus, qui vel ea
huius disciplinae gravissima capita co-
gitaverit, quae de respirationis usu
primario deque calore animali agunt,
tum de digestione, de bilis genuina
[Seite X] indole et functione, de generationis
negotio, et quae sunt eiusmodi alia.

Minus ergo auctori quam aevo quo
vivit tribuenda sunt, quae post tot
nupera physiologiae incrementa rectius
et propius ad naturae veritatem in
hisce institutionibus tradidit, quam
meritissimis suis antecessoribus tradere
licuerat.

Quae tamen etiam ex propria penu
passim suppeditare ille studuit, sive
noviter sive aliter ac hactenus factum
est, observata aut explicata, lectores
docti et aequi ipsi facile intelligent:
praesertim ex notis, quibus subinde
subtilius paulo quam in succincto tex-
tus tramite licebat, de nonnullis id
generis argumentis disputavit.

[Seite XI]

Non minimam quoque operam in
ordine et iunctura totius opellae loca-
vit, ut nempe capita naturali vinculo
et cum quadam facilitate se exciperent,
aliud ex alio quasi fluere videretur etc.

Librorum non sterilem citavit far-
raginem, sed selectam, in qua quidem
habenda eam praesertim servavit ratio-
nem, ut primo tironum in gratiam
auctores principes indicaret, neque
tamen in vulgus notos, sed eos ma-
xime, qui singularia physiologiae capita
studiosius et ex professo singularibus
scriptis pertractarunt: tum vero et pas-
sim minus adhuc tritos fontes ex aliis,
praesertim praeter medicinam, disci-
plinis, excitaret, nondum, ut ipsi vi-
sum erat, in physiologiae studio hacte-
nus pro dignitate frequentatos.

[Seite XII]

Icones partium melioris notae an-
notavit, et ex his quidem omnium
frequentissime Eustachianas, quod
Albinianam earum editionem, ut
ditissimum et magnopere perfectum
in eo genere opus s. thesaurum potius
nunquam satis commendandum, in
medicorum iuvenum omnium ac sin-
gulorum manibus esse merito optet.

Aliquas vero ipsi huic libro addi-
dit figuras proprias, eiusmodi par-
tium quarum aut plane nullae aut non
tales inter Eustachianas habentur.

Summus denique in universum et
ullimus ipsi fuit finis, ut fida et suc-
cincta et captu facilia traderet disci-
plinae initia, qua uti non iucundior
ita vix gravior et utilior altera in
[Seite XIII] universo medicinae ambita extat; si
modo vera sunt, ut sunt verissima
Galeni viri immortalis in fronte me-
thodi medendi
verba: ‘“cuiusque morbi
tanta est magnitudo, quantum a na-
turali statu recedit,
quantum vero
recedat, is solus novit qui naturalem
habitum ad amussim tenuerit.
”’


SYNOPSIS
SECTIONUM.

[[XIV]]

SECTIO I.
DE
CORPORE HUMANO VIVO
IN UNIVERSUM.

[Seite 1]
---

§. 1.

Tria sunt, quae in corpore humano
vivo, quatenus organicum sui generis
est, consideranda veniunt*):

materies scil. eius, quam fluida sup-
peditant:

tum contextus solidorum, quibus fluida
ista continentur:

[Seite 2]

denique, et quod summum est, vires
vitales,
quibus solida haecce ad impul-
sus fluidorum recipiendos, eademque
propellenda, aliosque motus perficiendos,
incitantur; quaeque uti in universum
corporis organici vivi essentiam quasi
constituunt, ita ipsae diversi valde ordi-
nis sunt, aliae quippe animantibus cum
plantis communes, aliae contra istis tan-
tum propriae, proximum cum animae
eorum facultatibus commercium alentes.

§. 2.

Haec vero tria, etsi invicem reapse
inter se distincta sint, ideoque sigillatim
heic recenseantur, in vivo tamen corpore,
(utpote circa cuius functiones in statu
sano, earumque phaenomena, conditiones
et leges omnis doctrina physiologica ver-
satur), tam intimo nexu iuncta sunt, ut
vix ac ne vix quidem alterum abs-
que alterius connubio concipere animo
liceat.

Materies enim corporis nostri quan-
quam primitus fluida, tamen ad facile
[Seite 3] solidescendum a natura parata: solidae
contra partes, praeterquam quod ex ipsis
istis fluidis primo gignuntur; etiamsi
maxime siccae nobis videantur, fluidis
tamen elementis non unius generis sca-
tent, tam stillatitiis quam permanenter
elasticis, quae gasiformia vocantur: de-
nique vero vix fibrillam, ni fallimur,
in corpore vivo, vitali sua vi plane or-
bam, dicere licet.

§. 3.

Iam vero de singulis his tribus seor-
sim: et primo quidem de materie quam
fluida, vt diximus, suppeditant; quaeque
ut primigeniam, ita et longe maximam*)
corporis nostri partem constituunt.


SECTIO II.
DE
HUMORIBUS CORPORIS
HUMANI IN UNIVERSUM
SPECIATIM VERO
DE SANGUINE.

[Seite 4]
---

§. 4.

Quicquid humoris corpore nostro con-
tinetur*), id omne ad tres classes prin-
cipes commode referri videtur.

Est enim vel A) crudus ut audit hu-
mor, quo maxime chylus spectat, pri-
mis quas vocant viis, contentus, in san-
guinem vertendus; tum vero etiam quae
corporis externa superficie absorbta ei-
dem advehuntur;

vel B) sanguis ipse;

[Seite 5]

vel denique C) ex sanguine iterum se-
cretum
liquidum: idemque sive iners et
mere excrementitium, ut urina; sive
certis usibus destinatum et inquilinum;
hocque ipsum porro sive permanenter li-
quidum, ut bilis; sive ad solidescendum
a natura paratum ut osseus aliique pla-
stici succi.

§. 5.

De prima et tertia harum classium alias
dicendi locus erit, ubi ad chylosin, et
ad secretionem, et ad alias functiones
perventum erit, ad quas singuli humo-
res pertinent. Iam vero de sanguine*)
agamus, omnium sane principe ac pri-
mario latice, vehiculo nempe permutan-
dorum continuo quamdiu vita viget eo-
rum corporis elementorum quae oxyge-
nium et carbonaceum appellant, quo
porro corpus ipsum nutritur, et qui re-
liquorum humorum tantum non omnium
quasi promus condus dici meretur; ut-
[Seite 6] pote in quem crudus quem diximus hu-
mor vertitur: et ex quo tot alii secer-
nuntur et derivantur: quique, si a pau-
cis corporis partibus plane exsanguibus
discesseris, qualis v.c. epidermis est, et
arachnoidea tunica, et amnion etc. tum
et dentium vitrea substantia, lentis cry-
stallinae corpus etc. per reliquam corpo-
ris compagem longe lateque discurrit,
diversimoda tamen, pro varietate par-
tium quantitatis proportione; insigni
v.c. per muscularem carnem et maiori
adhuc copia per viscera quaedam, qua-
les sunt lien, placenta uterina, et ipsa
matrix graviditate provecta distribuitur;
perexigua contra per tendines et carti-
lagines*).

§. 6.

[Seite 7]

Est vero sanguis liquidum sui generis
noti coloris; nidoris peculiaris; saporis
subsalsi, nauseosi; caloris circ. 96 gra-
duum Fahrenheitianae scalae; ad tactum
glutinosum; cuius gravitas specifica, etsi
in variis hominibus varia, communiter
tamen et circiter ad aquae pondus se
habet = 1050 : 1000; et quod ex vivo
homine recenter emissum et vase ex-
ceptum sequentia maxime prodit phae-
nomena*):

§. 7.

Et primo quidem, maxime quamdiu
adhuc calet, vapor ex eo ascendit, quem
gas animale nuperi appellant et praeter
caloricum menstruum ex hydrogenio et
carbonaceo elemento constare docent**),
[Seite 8] quique campana exceptus roris ad instar
in guttas confluit, aquosae indolis, sed
nidoroso odore insignis, singulari (in
carnivororum sanguine graviori), et
quem vere animalem dixeris. Eiusdem
vero aquosi laticis multum quoque reli-
quis quae dicentur sanguinis partibus
constitutivis admixtum remanet.

§. 8.

Interim dumque discessu caloris ad
gradum circ. 78. scalae Fahr. frigescit san-
guis vase contentus, in binas partes se-
[Seite 9] cedere incipit. In coagulum nempe
primo abit, e cuius superficie mox
exsudat quasi latex ex flavescente sub-
rubellus, quem serum vocant sangui-
nis; quo plus autem exsudat, temporis
progressu, huius seri, eo contractius et
mole minus redditur id ipsum coagulum
glutinosum, quod crassamentum, item
ab aliqua similitudine tum coloris tum
scissilis compagis, hepar sanguineum, aut
placenta, et, quod a sero circumfusum
ipsi innatet, insula audit.

§. 9.

Ipsum vero istud crassamentum gluti-
nosum facili encheiresi, conquassando
nempe aut saepe repetitis vicibus ab-
luendo, denuo in binas partes constitu-
tivas abit; in cruorem qui universo san-
guini purpureum impertierat colorem,
et qui ablutione secedit a lympha, quae
altera est eaque solidior pars, quare et
basin crassamenti eam vocant; cui cruo-
rem magis amicum esse quam sero, vel
[Seite 10] exinde patet quod nonnisi violentia qua-
dam adhibita ab ea basi secedat. Ipsa au-
tem ea cruoris secretione lympha eo or-
bata magis magisque pallescit, usque
dum denique albi et satis tenacis coa-
guli habitum prae se fert.

§. 10.

Et hae quidem sunt praeter aquosum
quem diximus laticem, ternae partes
principes sanguinis, de quibus iam paullo
curatius agendum est: – serum scil.;
tum cruor; denique lympha; quae tamen
omnia quamdiu recentissima integro ad-
huc suo calore perfusa sunt, intime mixta,
aequabilem et homogeneum istum liquo-
rem constituunt; proportione autem re-
lativa pro multifaria ratione aetatis, tem-
peramenti, victus, aliorumque id gene-
ris momentorum, quae sanitatem cuivis
homini propriam constituunt, mirum
quantum differunt.

§. 11.

Serum itaque humor sui generis est,
idemque qui maxime universo sanguini
[Seite 11] viscosum habitum impertit: et quem fa-
cili artificio denuo in varia principia con-
stitutiva ut vocant, dissolvere licet.
Quodsi enim calori 150 graduum scal.
Fahr. exponitur serum, pars eius in coa-
gulum album scissile, albumini cocto
simile, abit: reliquum vero, praeter aquosi
laticis toties iam dicti portionem, turbi-
dum humorem gelatinosae s. potius mu-
cosae
*) indolis exhibet, qui frigescendo
tremulum coagulum refert. In uniuer-
sum vero serum sodae (s. alcali minera-
lis) portione quam continet insigne est.

§. 12.

Cruor aliam sanguinis partem consti-
tuit, et colore et particularum figura,
plurima singularia prae se ferens.

Globulis enim constat, in recenti san-
guine perpetuae et constantis figurae, et
aequabilis magnitudinis, quam circ. 1/3300
[Seite 12] unciae diametro aequare contendunt.
De figura quidem disputatum est, longe
tamen simplicior videtur quam clari no-
minis viri eandem perhibuerunt. Non
enim nisi globulorum specie oculis usur-
pavi. Neque lenticularem quam aliqui
observatores ipsis tribuunt figuram, un-
quam in ipsis dignoscere potui.

Dictum quoque est formam mutare,
quando per angustissimi luminis vascu-
lum ipsis transeundum foret; e sphaeri-
cis tunc ovales fieri, posteaque, quando
denuo in capacius vas emerserunt, in
pristinam globosam formam resilire*),
quod, etsi non negaverim, tamen non
ad tranquillum eorum in sano animanti
motum pertinere, sed ex spastica vaso-
rum minimorum affectione contingere,
puto.

Ipsa vero globosa eorum figura non
nisi in vivo animanti aut saltem in re-
[Seite 13] centissime emisso sanguine cernitur;
brevi post enim oculis se subducit, quando
in informem massam, sero praeter rubo-
rem ceteroquin simillimam, deliquescunt
globuli*).

§. 13.

Color ipsis ruber, imo universi san-
guinis rubor ab iis derivandus videtur.
Multimode autem istius coloris intensi-
tas variat, pallidior certe animantibus
inique nutritis, aut quae graves hae-
morrhagias sunt perpessa; floridior oxy-
genatus**) (quem vulgo arteriosum vo-
[Seite 14] cant) aut qui aëri atmosphaerico, maxi-
me vero ubi oxygenato expositus fue-
rit; obscurior carbonisatus (qui vulgo
venosus audit), et in carbonisato aut hy-
drogenato aëre detentus*). Caussa ru-
boris verisimillime in calce ferri (fer-
rum oxydatum vocant) ponenda**),
etsi quantitas eius exigua sit, imo mirum
quantum in ea constituenda varient
auctores.

§. 14.

Ultima consideranda venit ex princi-
pibus quae sanguinis massam constituunt
partibus, lympha scil. plastica (male quon-
[Seite 15] dam cum sero confusa), quam et basin
crassamenti, alii partem glutinosam, alii
fibram sanguinis s. materiem fibrosam,
alii aliter appellant, quamque aeque ac
caseosam lactis partem et gluten farina-
ceum maxime, carbonaceo et azotico ele-
mento scatere nuperae analyses perhibent.

§. 15.

Plastica merito vocatur ideo, quod
principem praebeat materiem, ex qua par-
tes similares principes, musculi praeser-
tim, proxime formantur, idem corpus
per omnem vitam nutritur, iniuriae ei-
dem vulneribus et fracturis illatae re-
productionis miranda vi reparantur, va-
sorum sanguinem ferentium maiorum si
dissecta fuerint, lumina obturantur*),
aliaque id genus coagula quae inflam-
[Seite 16] mationem comitari solent*) formantur,
adeoque et ipsa ea memorabilis mem-
brana caduca qua novo conceptui in
utero recenter impraegnato et oestri
venerei igniculis calente, solum, cui
adhaerescere possit praeparatur.

§. 16.

Et hactenus quidem de partibus con-
stitutivis et indole sanguinis, humoris in
oeconomia animali summi et principis;
utpote qui primo loco cordi ipsi tanquam
stimulus, ad systolen eius excitandam, in-
servit; cuius dehinc ope ab una parte
oxygenium undiqueversum per universum
corpus distribuitur; carbonaceum contra
[Seite 17] elementum exin ad universalia organa
purgatoria revehitur, eiusdemque com-
mutationis occasione simul calor animalis
alitur. Qui porro omnium solidorum cor-
poris nostri primo materiem, tum vero
iisdem perpetuum quamdiu vivunt, nu-
trimentum
subministrat; et ex quo deni-
que in universum, praeter crudos quos
diximus humores (§. 4.) reliqui, secernun-
tur
et derivantur. De qua quidem adeo
multifaria sanguinei fluenti dignitate et
usu passim suis locis ex professo nobis
agendum erit.


SECTIO III.
DE
SOLIDA CORPORIS HUMANI
MATERIE IN UNIVERSUM
SPECIATIM VERO
DE TELA MUCOSA.

[Seite 18]
---

§. 17.

Solida*) ex ipsis fluidis ortum du-
cunt; ita ut in primo gelatinosi embryo-
nis rudimento sensim sensimque solida
suis quaeque locis subnaccantur, infini-
tis cohaesionis gradibus**) inter se di-
versa, a mollissimis et fere pultaceis inde,
qualis est substantia medullaris cerebri,
[Seite 19] ad durissimas usque, cuiusmodi efl cor-
tex vitreus coronae dentium.

§. 18.

Omnibus hisce solidis praeter mate-
riem gelatinosam (§. 11.) et glutinosam
(§. 14.), terrea quoque pars constitutiva
plus minus inhaeret, eaque maxime cal-
cariae indolis, acido phosphoreo nupta,
quare vulgo calx phosphorata audit.
Maxima huius portio in ossibus, praeser-
tim provectiore aetate, cum contra te-
nellae aetatulae corpusculum gelatinosa
materie abundet.

§. 19.

Quoad texturam suam, magna pars
partium corporis nostri similarum, ut
veteres vocabant*) fibrosam compagem
monstrat, ex filis plus minus parallelis
congestam. Cernere id est in ossibus,
[Seite 20] foetuum inprimis*), tum in musculari
carne, in tendinibus, ligamentis, apo-
neurosibus, membranis quibusdam v.c.
dura meninge etc.

§. 20.

Aliis vero partibus diversa ab hac
quam diximus textura est, ut nihil fere
fibrosi in ipsis discernere liceat, sed alia
suique generis peculiaris compages, quam
ab Erasistrati inde temporibus paren-
chyma
dicunt, idque visceribus praeser-
tim secernentibus quibusvis proprium:
[Seite 21] aliud v.c. renibus, aliud hepati, cere-
bro etc.

§. 21.

Verum omnibus hisce compagium ge-
neribus, live ad fibram sive ad paren-
chyma proprium pertineant, communis
quaedam tela intertexta est mucosa*),
quae vulgo ast minus accurate cellulosa
audit, siquidem continuum potius et
aequalem, tenacem, tractilem, subpellu-
cidum contextum glutinosum exhibet**),
facili quidem encheiresi tam in cellulosam
quam vesiculosam telam transforman-
dum, ceterum vero inter primas et prin-
cipes et maxime memorabiles corporis
nostri partes constitutivas referendum.

§. 22.

Primo enim plures corporis humani
partes solidae fere totae quantae ex elus-
[Seite 22] modi tela sunt constipatae, quo v.c. per-
tinent pleraeque membranae et cartila-
gines, utpote quas diutina maceratione
in laxiorem iterum telam mucosam resol-
vere licet. Aliis vero tamen adeo intime
intertexta est, ut reliquarum quibus con-
stant partium, receptaculum quasi sit et
fulcimentum; ita v.c. durissima ossa an-
tea ex cartilagine constabant, quae ipsa
tela erat mucosa stipata: postea vero
succi ossei accessu in laxiorem cellulosam
distenta, eoque ipso quasi impraegnata.
Imo vix ab vlla corporis nostri parte so-
lida abesse videtur ea tela, si extima cor-
poris integumenta, epidermidem nempe
cum unguibus et pilis excipias, tumque
corticem vitreum coronae dentium, ut-
pote in quo, acido fortiori commisso, ni-
hilum eiusmodi telae simile reperire mihi
licuit.

§. 23.

Porro etiam ea tela tanquam sepi-
mentum vicinis partibus, musculis prae-
sertim et membranis, interiecta est: aliis
[Seite 23] tanquam fulcrum adiacet, vasis maxime
nervisque: in universum autem com-
mune quoddam vinculum constituit, quo
partes omnes ac singulae cum vicinis
suis cohaerent.

§. 24.

Duplex exinde per se fluit consecta-
rium:

Alterum quod ipsa haecce tela mu-
cosa s. cellulosa universae totius corpo-
ris compagis eatenus fundamentum con-
stituat, ut si animo concipere liceret
omne id quod praeter cellulosam in cor-
pore superest demtum, et cellulosam eam
totam situ suo superstitem, nihilominus
universi corporis partiumque eius for-
mam remansuram fore.

Alterum, quod ipsius huius funda-
menti cellulosi ope nexus et via quae-
dam inter omnes corporis partes pateat,
sintve ceteroquin natura sua maxime di-
versae, sive situ a se invicem remotissi-
mae; id quod tum ad dirimendas de
continuationibus membranarum logoma-
[Seite 24] chias, tum ad explicanda quamplurima
morbosa phaenomena notari meretur.

§. 25.

Uti vero ea tela mucosa plerisque cor-
poris partibus solidis ortum et funda-
mentum praebet, ita et ipsa lymphaticae
quam diximus sanguinis parti originem
suam debere videtur, utpote quam ex pe-
ripneumonicorum pulmonibus transsu-
datam in ipsam eiusmodi telam abire
vidi, quae mox pseudomembranas con-
stituens viscera ea pleurae nectere solet.

§. 26.

Haec de contextus mucosi natura et
dignitate generatim dicta sufficiant. Iam
de nonnullis eius varietatibus.

Et primo quidem non una eius est
firmitas.

In universum enim, ceteris paribus,
humano corpori tenerrima concessa vide-
tur cellulosa, si cum eadem tela in ani-
mantibus compares; imo ni fallor ipsis-
sima hacc cellulosae humanae mollities
[Seite 25] ad principes hominis praerogativas per-
tinet, qua nempe tum ad sensum stimulo-
rum subtiliorum tum ad motus aliasque
functiones maiore cum perfectione sub-
eundas aptior redditur*).

Sed et ipsos homines multa interce-
dit cellulosae quod ad laxiorem aut fir-
miorem contextum differentia, respectu
aetatis, sexus, temperamenti, vitae ge-
neris, climatis etc.

Denique etiam varius est tenor huius
telae pro varietate locorum corporis qui-
bus interiacet: ita v.c. laxior in palpe-
bris et praeputio, et pone frenulum sub-
linguale, strictior contra circa aures etc.

§. 27.

Porro et usus telae mucosae alius prae-
ter eum quem in genere corpori praebere
diximus (§. 22. 23.) nominandus venit,
quo quidem recipiendis non unius gene-
lis fluidis destinata est.

[Seite 26]

Et quidem maxime halitum serosum
s. aquulam recipit, qua ad unam fere
omnes corporis partes irrorantur, lubri-
cantur, et quam ex systemate sanguifero
secretam spongiae quasi humidae in mo-
dum imbibere et vasorum lymphatico-
rum systemati tradere, adeoque ad vin-
cula principalia pertinere videtur, quae
bina ista vasorum systemata intercedunt.

§. 28.

Praeterea autem aliis quoque peculia-
ribus humoribus recipiendis inservit qua-
rundam corporis partium tela cellulosa.
Ita ea quae vitreum oculi corpus con-
stituit, humore eius nominis gravida est:

quae membranam medullarem ossium
format (quam vulgo, ast minus apte, pe-
riosteum internum appellant) medullam
continet:

magna denique pars mollibus parti-
bus interiecta, reliquum adipem, de quo
infra pluribus agendi dabitur locus.


SECTIO IV.
DE
VIRIBUS VITALIBUS
IN UNIVERSUM
SPECIATIM VERO
DE CONTRACTILITATE.

[Seite 27]
---

§. 29.

Hactenus de solidis, quatenus mate-
riem praebent, ex qua corpus humanum
fabricatum est. Iam vero de iisdem qua-
tenus vitalitate praedita, tum ad stimu-
lorum impulsus recipiendos, tum ad mo-
tus perficiendos apta fiunt.

§. 30.

Quamquam autem vitalitas*) ipsa ad
eas res pertineat, quae facilius praesentes
[Seite 28] rite discernuntur et cognoscuntur, quam
verbis definiri possint, imo vero quae
definitione plerumque magis obscuran-
tur quam illustrantur; effectibus tamen
apertissime se manifestat, ad vires pecu-
liares referendis, quas ideo vitales nun-
cupant, quod actiones corporis organici
vivi, aut in nuper emortui partibus ad-
huc aliquamdiu superstites ita ab ipsis
pendeant, ut nullatenus easdem ad qua-
litates materiei mere physicas, aut me-
chanicas, aut chemicas referre liceat.

§. 31.

Sunt equidem et hisce qualitatibus in-
signes in oeconomia animali virtutes; ut
v.c. physicae vires, quibus oculi humo-
res lucis radios ad axem refringere con-
[Seite 29] stat, ex densitate et figura eorum deri-
vandae, aut mechanicus elater epiglotti-
dis; aut chemica affinitas ad phlogisti-
cum ut vulgo audit processum substinen-
dum necessaria etc. Longissime tamen
omnes ac singulos hosce virium mortua-
rum
ordines a vitalibus de quibus iam
nobis sermo est, abhorrere, vel leviden-
sis comparatio organicae oeconomiae cum
inorganicis corporibus quibus eaedem
vires mortuae competunt, evincit.

§. 32.

Imo vero ipsissima virium vitalium
energia et potestas luculentissime exinde
elucet, quod mortuis istis viribus mul-
timode et potenter resistat easque superet.
Ita v.c. in corpore vivo istis chemicis af-
finitatibus quibus in cadavere putredo
oritur, tam valide resistit, ut Stahlius
eiusque asseclae quondam ipsam vitae
notionem ad eam virtutem antisepticam
retulerint*): ita mechanicas gravitatis
[Seite 30] vires adeo superat, ut v.c. ex celebri Bo-
relliano
problemate musculus vitali-
tate orbus eodem pondere dirumpatur
quod idem in corpore vivo facillime tol-
lere et levare potuerat et s.p.

§. 33.

Uti vero a mortuis materiei viribus
diversissimae sunt vires vitales, ita et ab
altera parte ab ipsis animae facultatibus
probissime distinguendae sunt, de qui-
bus proximo capite agendum erit; etsi
et his cum viribus istis intimum et mul-
tifarium connubium sit, uti numerosis
oeconomiae animalis phaenomenis, ita
praesertim in temperamentorum varie-
tate luculenter observabile.

§. 34.

Cardinem quasi constituit vis ista vi-
talis, in quo omnis physiologia versatur,
[Seite 31] adeoque et nullo non tempore a physio-
logis agnita, etsi diversissimis nominibus
appellata. Siquidem aliis audiebat im-
petum faciens, aliis calidum innatum,
archaeus, spiritus vitalis, anima bruta-
lis, praeses systematis nervosi, actuo-
sum, principium sentiens, attractio vi-
talis tonica, aliis aliter.

§. 35.

Neque minor varietas notionum et de-
finitionum quas de ea vi exhibuerunt
auctores, in eo tamen consentientes quod
qualitas sit quoad caussas et naturam
suam, si quae unquam, longe maxime
occultissima.

§. 36.

Quod autem quaestionem attinet to-
ties a physiologis agitatam, num diversa
vitalitatis in solidi vivi partibus simila-
ribus phaenomena ad varias tantum mo-
dificationes, ut vocant, unius eiusdem-
que vis vitalis, an vero potius ad di-
stinctas eius species referre conveniat, con-
[Seite 32] sultius sane videtur, plures ab inuicem
distinctos virium vitalium ordines secun-
dum varias et abinvicem diversas ratio-
nes phaenomenorum quibus sese mani-
festant, statuere.

§. 37.

Ipsa autem haecce phaenomena tri-
plici praesertim effectu sese exerunt. Or-
ganica primum formatione et incremento;
tum motu in partibus istis formatis; de-
nique etiam sensu quem quarundam par-
tium similarium motus excitare valet.

§. 38.

Primum enim requisitum quod ipsius
organici corporis vocabulum et notio in-
volvit, illud est, quod formam habeat
determinatam, certis finibus responden-
tem. Maxime ideo universalis ea est vi-
rium vitalium species, quae humores tum
genitales tum nutritios figit, hincque ad
organicam naturam primo aptat, quam-
que nisus formativi nomine insignivi, ut-
pote omnis generationis, nutritionis et
[Seite 33] reproductionis in utroque regno orga-
nico praesidem.

§. 39.

Eas vero vires vitales quae in parti-
bus iam formatis, motu proprie sic dicto
sese exerunt (§. 37.) iterum in commu-
nes et proprias dispescere licebit. Com-
munes
scil. quae partibus quibusdam
similaribus late per corpus distributis
competunt; ut contractilitas contextui
mucoso, irritabilitas vero fibrae muscu-
lari. Propriae contra quae singularibus
quibusdam organis, motibus plane pe-
culiaribus et quasi anomalis destinatis,
privae videntur.

§. 40.

Contractilitas (sit venia barbarae voci,
qua rem veteri Latio ignotam designare
oportet) aeque late ac ipse contextus
mucosus, quem quasi animare dicenda
est, per universum fere corpus regnat;
neque male fortassis exinde vis cellulosae
appellari posset. Simplici sese et mi-
[Seite 34] nus sensili ad contrahendum, et ad
reagendum in contenta, inprimis vero
in halitum serosum quo madet, nisu,
eundemque in systema vasorum lympha-
ticorum, propellendum, manifestat*).

§. 41.

Irritabilitas (Halleriana illa, proprie
sic dicta) musculari vnice fibrae compe-
tit, ideoque vis muscularis dicenda. Sin-
gulari plane motu oscillatorio et quasi
tremulo conspicua est, vel exinde a sim-
plicis contractilitatis actione distinguendo
quod longe facilius ad cuiusvis stimuli
acrioris accessum excitetur et constri-
ctione longe manifestiore sese exerat**).

§. 42.

[Seite 35]

Et hae quidem vires vitales moven-
tes communes (§. 39.). At enim vero non-
nulla sunt in corpore humano organa,
quae, ut fabrica plane singulari, ita
motu et functione tam peculiari et quasi
anomala a ceteris abhorrent, ut hactenus
vix ac ne vix quidem ex communium
istorum vitalitatis ordinum legibus ex-
plicari possint.

Adeoque aut characteres horum or-
dinum reformare, novosque constituere,
limitesque eorum proferre oportet, aut,
donec id factum fuerit, eos peculiares
plane motus, quibus ista organa singula-
ria sunt conspicua, ab universalium vi-
rium vitalium ordinibus separare, et
vitae propriae denominatione distinguere
liceat*).

Exemplo sint iridis motus; erectio
papillae in mamma muliebri; motus fim-
[Seite 36] briarum tubae Fallopianae; actio pla-
centae; et uteri ad partum; et ni fallor
magnam quoque partem universum se-
cretionis negotium*).

§. 43.

Et haec quidem de iis viribus vitali-
bus quae motu sese exerunt (§. 37. 39. 42.)

Restat denique memoranda sensilitas,
s. quod unice nervosae medullae cum
sensorio communicanti conveniat, vis
nervea
dicta, qua quidem efficitur, ut
si partes ea praeditae stimulis in eas agen-
[Seite 37] tibus irritatae fuerint, simul animae per-
ceptiones exin oriantur*).

§. 44.

Ordo quem in enarrandis hisce variis
viribus vitalibus (§. 38–43.) servavi,
idem est, quo in homine nascendo et nato
alia post aliam sese manifestat.

Primo equidem loco nisum formati-
vum efficacem fuisse oportet, antequam
de ipsa novi conceptus existentia certio-
res reddi possimus.

Proxima tunc in gelatinoso tenelli
embryonis corpusculo agit contractilitas.

Post, ubi iam musculosae carnes ef-
fictae fuerunt, in ipsis earum fibris mo-
tricibus irritabilitas.

Tum in paucis iis organis quorum
motus neque ad contractilitatem neque
ad irritabilitatem commode referri potest,
vita propria.

Denique in homine nato praeter eas
vires quoque sensilitas.

§. 45.

[Seite 38]

Neque absimilis fere ordo est, secun-
dum quem diversae hae vires vitales or-
ganicis
utriusque regni corporibus sive
magis communes, sive magis privae et
propriae sunt*).

Nisus nempe formativus omnium
maxime universalis, siquidem sine eo ne
cogitari quidem posset organici corporis
existentia.

Contractilitas utrique organico regno
communis.

Irritabilitas et sensilitas, eo quem
supra exposuimus sensu, animantibus
peculiares.

Vita denique propria tam in anima-
lium quam in vegetabilium quorundam
organis nonnullis, maxime quae functio-
nibus genitalibus destinata sunt, diver-
simode observabilis.

§. 46.

[Seite 39]

Plures vero ex his virium vitalium
modis, qui tanquam diversi earum ordi-
nes abinvicem distinguendi videntur, ni-
hilominus tamen intimo nexu conspirare,
vix monitu opus est, cum v.c. in tot
corporis partibus contextus mucosus, ba-
sin eorum (simul vero contractilitatis se-
dem) constituens, etiam muscularibus
fibris*), quibus irritabilitas inhaeret, et
nervis sensilitatis instrumentis, inter-
textus sit.

§. 47.

Quaecunque autem fuerint physiolo-
gorum de virium quas diximus vitalium,
differentia aut similitudine decreta, in
eo tamen ad unum quod sciam omnes
invicem consentiunt, inhaerere eas vires
diversis corporis nostri partibus solidis
similaribus (ut veteres vocabant), ex qui-
bus tanquam ex materie organa ipsa s.
partes dissimilares, exstructae sunt.

[Seite 40]

De eo autem, et nuperis quidem
maxime temporibus disputatum est, num
haec, de qua agimus, vitalitas, solidis
nostri corporis unice et (ut dicunt) ex-
clusive conveniat, an vero quoque flui-
dis
eiusdem; et posito hoc, num tantum
sanguini insit, an vero et reliquis hu-
moribus?

§. 48.

Quod prius ergo attinet, universa
utriusque regni organici historia natura-
lis, quatenus hodienum exculta est, aperte
docet, omnium ac singulorum quotquot
hucusque innotuerunt sive animalium
sive vegetabilium eas partes quae vitali-
tatem produnt, etiamsi tenerrimas, atta-
men (quod ipsa iam eorum figura deter-
minata et certis finibus destinata suppo-
nit) solidas esse. Nam ut integra anima-
lia taceam, (quae etsi simplicissima fue-
rint e vermium v.c. classe, tamen mem-
branis, formam eorum circumscribenti-
bus, instructa sunt;) ipsum gallinaceum
ovum recentissime positum, quamvis
[Seite 41] primo intuitu non nisi humores conti-
nere videatur, curatiore tamen indagine
varii ordinis membranis, halonibus, ci-
catricula etc. dives esse constat.

Requiritur quidem humiditas in so-
lido vivo, ut vitalitatem suam actu ex-
serere possit. Ipsam tamen vitalitatem
solido isti, non humido, qua tali inhae-
rere, vel notissima docent exempla ani-
malculorum et seminum plantarum, in
quibus, etiamsi diu exsiccata et exsucca ser-
vata fuerint, nihilominus tamen vitale
principium intemeratum perennat, ita ut
denuo reviviscere aut germinare possint.

§. 49.

Quod vero speciatim sanguinis puta-
tivam vitalitatem spectat, candide pro-
fiteor, ne unicum mihi hactenus inno-
tuisse argumentorum quibus eandem sta-
bilire annisi sunt post Harvaeum physio-
logi nonnulli, quod non facilius simpli-
ciusque et magis ad naturae veritatem in
contrariam partem explicari possit.

[Seite 42]

Ita v.c. incorruptibilis sanguinis per
omnem vitam integritas, quam virtuti
huius laticis vitali tribuunt, longe faci-
lius ex perpetuis vicissitudinibus intelli-
gitur, quas partes eius constitutivae,
praesertim phlogistici, ut vulgo audit,
processus ope, patiuntur.

Ex eo vero quod sanguis materiem
contineat ex qua solida viva nutriantur,
non magis fluit ipsum ideo vitalem esse,
quam si quis aquae fluviatili ideo vitali-
tatem tribuere velit quod materiem prae-
beat ex qua insignes nymphaeae totque
aliae plantae nutriuntur.

Quomodo autem ex eo quod lympha-
tica pars sanguinis e vena emissi in coa-
gulum abeat, vitalitas eius demonstrari
possit, difficile est intellectu. Organica
vero eiusdem lymphae (in negotio ge-
nerationis aut nutritionis et reproductio-
nis) formatio non ipsi eidem lymphae,
qua tali inhaeret, sed ad nisus forma-
tivi (§. 28.) in eandem actionem refe-
renda est.

§. 50.

[Seite 43]

Qui vero quondam contenderunt*),
accedere sanguini in pulmonibus ex aëre
quem inspirando haurimus, principium
quoddam, circulationis ope per univer-
sam corporis compagem eo fine distri-
buendum ut organis motum impertiat
etc.; hi quidem recte praecepisse viden-
tur, si illud principium (oxygenio neo-
tericorum analogum) pro stimulo prin-
cipe solidum vivum excitante habuerunt,
minus bene, si cum vi vitali ipsa con-
fudissent.

§. 51.

De eo enim iam inter omnes constat
physiologos, nullos motus a viribus vi-
talibus sponte sua perfici, sed unice post
[Seite 44] eiusmodi stimulorum impulsum, quibus
recipiendis a natura aptatae et desti-
natae sunt.

§. 52.

Eosque stimulos*), utut infinite mul-
tifarios, satis commode tamen ad ternas
classes principes referunt. Chemicorum
scil., tum mechanicorum, denique menta-
lium.
De diversa ratione qua alii magis
directe in corpus agunt, alii indirecte
per consensum et reactionem sensorii,
alias dicendi locus erit. Hic interim
pauca citasse exempla sufficiat functio-
num in quae omnium ternorum quos
diximus stimulorum ordines agere solent:
ut auctae secretionis lacrumarum, salivae,
bilis etc., aut turgoris genitalium oestrum
venereum excitantis.

§. 53.

Uti autem infinite varia ipsorum sti-
mulorum indoles est, ita et maxime me-
[Seite 45] morabilis differentia effectuum, quos pro
diversitate istius indolis aut gradus aut
diuturnae et repetitae applicationis in so-
lidum vivum exserunt. Hincque in uni-
versum denuo in deprimentes et excitan-
tes
dividi solent.

§. 54.

Inprimis vero ea quorundam stimu-
lorum excitantium efficacia maxime me-
morabilis, quod eorum influxu solidum
vivum simul ad alios stimulos maiori
cum facilitate percipiendos incitetur et
aptius reddatur. Hic v.c. calorici ele-
menti effectus, a quo climatici tempera-
menti diversitatem magnam partem pen-
dere, verisimillimum est*). Neque ab-
similis gaudii, efficacissimi stimuli men-
talis, virtus**). Neque, si quid recte
video, oxygenii (§. 50.) dispar ratio, cuius
[Seite 46] quippe stimuli chemici influxu vires vi-
tales, praesertim irritabilitas, mirifice
excitantur, et ad reagendum in aliorum
stimulorum impulsus, proniores fiunt.

§. 55.

Non minor autem quam stimulorum
varietas, subiectiva quoque diversitas est,
tum organorum multifariorum, tum vero
in singulis hominibus pro ratione aeta-
tis, sexus, temperamenti, idiosyncra-
siae, consuetudinis, vitae generis etc.
qua quidem fit ut ab iisdem stimulis,
sive diversa eiusdem corporis organa*),
sive eaedem in diversis hominibus par-
tes, aliter atque aliter afficiantur, qua
quidem differentia irritabilitas specifica,
ut Angli nuperi primo appellarunt, ni-
titur**).

§. 56.

[Seite 47]

Denique vero et mirabilis stimulorum
per consensum ut vocant, in solidum vi-
vum agendi ratio est, qua quippe sit, ut
una parte ab iis affecta, alia, eaque non
raro longe remota, cum ista conspirare,
sive sensu quem experitur, sive motu
quem exerit, aut functione peculiari, de-
claret*).

Primaria et latissime patens huius
sympathiae caussa ad nervos referenda**);
et maxime quidem ad reactionem senso-
rii
***), ita ut parte una nervosa a sti-
[Seite 48] mulo quodam incitata, sensorium exin
afficiatur, quod mox in aliam partem
nervorum ope reagens, hanc in prioris
consensum trahat, etiamsi nulla nervo-
rum copula proxime seu immediate, ut
ita dicam, cum ista priore coniuncta sit.
Exemplo sit v.c. consensus iridis cum
retina quando haec lumine afficitur, aut
diaphragmatis cum membrana Schneide-
riana in sternutatione etc.

Verum praeter hoc alia quoque sunt
consensuum in oeconomia animali ge-
nera, in quibus nervi si ullas*), saltem
non nisi remotiores aut accessorias par-
tes agunt; quo quidem pertinet sympa-
thia per vasa sanguifera, qualis est cele-
[Seite 49] bris illa ex anastomosi inter mammariam
internam et epigastricam inprimis gravi-
ditate provecta luculenter observanda;
aut per vasa lymphatica*), itidem in
graviditate tum et lactatione manifestis-
sima; aut consensus ex fabricae intimio-
ris et functionis exin pendentis analogia,
quo v.c. pertinet pulmonum cum inte-
gumentis communibus et intestinali tubo
commercium.

§. 57.

Et haec quidem de viribus vitalibus
in universum praemonenda sufficiant.
Pluribus enim per singula doctrinae phy-
siologicae capita de iis disserendi locus
dabitur:

speciatim de nisu formativo, ubi ad
generationis negotium perventum erit;

de irritabilitate admotum muscularem:
[Seite 50] de sensilitate ad actionem systematis
nervosi;

de vita propria passim, prout occasio
feret.

§. 58.

De contractilitate autem praeter ea
quae supra (§. 40.) brevissimis dicta sunt,
pauca adhuc sigillatim monendi hic op-
portunissimus locus videtur.

Per universum fere corpus eam re-
gnare vidimus (§. 40.), quatenus nempe
tela mucosa dominatur.

Inest ergo iis primo loco partibus
quae absque parenchymate proprio totae
fere quantae e tela mucosa constipatae
sunt; membranis v.c. quibusdam. Nam
has contractiles esse nemo infitiabitur, vel
tunicae dartos spasticos motus cogitans,
aut urethrae virilis, aut vesiculae felleae,
utpote quae passim in funere calculis
biliariis laborantium arctissime super
iisdem constricta visa est.

Porro etiam visceribus quae maximam
partem ex eiusmodi tela sunt conflata,
[Seite 51] quo v.c. pulmones pertinent, quorum
extimam superficiem crebris vivisectio-
nibus edoctus valde contractilem, neu-
tiquam vero ut Varniero asserere pla-
cuit, vere irritabilem reperi.

Imo nec ab ossibus abesse contracti-
litatem tum alveoli docent, quos post
dentium lapsum constringi vulgo notum
est, tum necrosis morbosa, qua constat,
emortuo osse evulso, novum os, quo
antea cingebatur, sensim sensimque ad
nativam usque fere crassitiem et formam
se contrahere.

Uti vero dentium substantiam vitream
tela mucosa carere supra monuimus
(§. 22.) ita et hacce contractilitate eam
destitui, exinde verisimile mihi videtur,
quod parte eius vel carie exesa vel casu
defracta, quicquid eius restat, non ut in
alveolis fieri modo diximus contrahatur
sed irreparabili hiatu perennet.

§. 59.

Ipsa porro haecce telae mucosae se
contrahendi facultas ad prima et princi-
[Seite 52] palia roboris et sanitatis imo et pulcri-
tudinis fulcra referenda, siquidem vitalis
elater et turgor*) ab ea pendet; imo
in ipsa ea tonus partium a Stahlio
adeo ornatus, ponendus videtur; utpote
cuius ope, mucosa tela, ut unam saltem
eius functionum memorem, in homine
sano serosum laticem, cuius meminimus
(§. 27.), spongiae in modum resorbet,
et dehinc contractilitate sua in venas
lymphaticas propellit; in morboso contra
statu, tono suo orba, (atonica facta) hae-
rente oppletur aqua, oedemati aliisque
id generis cachexiis ortum praebens.

§. 60.

Denique ex universali huius con-
tractilitatis per totum corpus dominio
[Seite 53] eius in reliquas vires vitales influxus et
quasi contagio, tura vero etiam ex in-
finitis eius in diversis hominibus modis
et gradibus magna eius vis ad sanitatem
cuivis homini propriam et ad tempera-
menta constituenda apparet.


SECTIO V.
DE
ANIMAE FACULTATIBUS.

[Seite 54]
---

§. 61.

Denique vero et homo, quem hacte-
nus corpore instructum vidimus, tam
quoad materiem et texturam, quam quoad
vires suas vitales functionibus quibus
destinatum est, perfectissime respondente,
mente quoque, divinae particula aurae,
a natura dotatus est, quae intimo com-
mercio corpori isti iungitur, et cultura
ac exercitatione plurimas non unius or-
dinis facultates prodit, itidem succincte,
quatenus huius loci est, enumerandas*).

§. 62.

[Seite 55]

Et quidem sensilitas nervorum, cuius
inter vires vitales mentio facta est (§. 43.),
medium quasi constituit, quod impressio-
nes stimulorum in partes quae ea prae-
ditae sunt, praesertim vero in ipsa sen-
suum organa (de quorum functione infra
speciatim disserendi locus dabitur) ita in
sensorialem cerebri partem propaget, vt
illic ab ipsa anima percipi possint.

§. 63.

Prima itaque nominanda venit ani-
mae facultatum, et quasi in inferiore
gradu posita, facultas percipiendi, cuius
quippe ope anima impressionum in cor-
pus et inprimis in sensuum organa facta-
rum, conscia, et idearum compos fit.

§. 64.

[Seite 56]

Iuvat autem eam facultatem alia,
eaque altioris dignitatis, attentio, quae
animum in ideam aliquam excitatam ita
dirigit, ut de ea unice et quasi tota
cogitet.

§. 65.

Conservandis autem signis idearum
quae perceptae erant, iisque denuo ex-
citandis et quasi revocandis, inservit me-
moria,
ea pars animi quae, ut Cicero-
nis
verbis utar, custos est ceterarum in-
genii partium.

§. 66.

Phantasia contra*)) ea facultas est
animi, qua non signa tantum, sed ipsas
[Seite 57] obiectorum imagines vividissime tan-
quam oculis praesto obversantes, re-
praesentat.

§. 67.

Notiones autem generaliores et a
sensu remotiores formandi, negotium
est facultatis abstrahendi.

§. 68.

Relationem autem tam sensualium
idearum quam notionum abstractarum
invicem confert et ponderat iudicium.

§. 69.

Ex ipsis vero hisce iudicii collatio-
nibus denique conclusiones formandi,
nobilissimae omnium et praestantissimae
facultatis est, quam rationem vocant*).

§. 70.

[Seite 58]

Et haec quidem mentis dotes hacte-
nus enarratae iunctim communi appel-
latione facultatis cognoscendi com-
prehenduntur. Iam et alterius ordinis
vires nominandae veniunt, quae ad fa-
cultatem appetendi, latiore sensu sum-
tam, attinent.

§. 71.

Cum enim multifariis stimulis inter-
nis, sive ad victum aliasque necessitates
vitae comparandas, sive ad sexualem in-
stinctum explendum, compellamur; id-
que eo vehementius, quo magis deside-
rium stimulis istis satisfaciendi, phanta-
siae ope inflammatur, exinde appetitiones
proprie sic dictae nascuntur, aut fi con-
traria ratione animus ingratarum sensa-
tionum taedio afficitur, aversationes.

§. 72.

[Seite 59]

Ea denique animae facultas qua tum
e pluribus, quae ipsi simul obversantur,
appetitionibus aut aversationibus eligere,
tum vero et de functionibus corporis,
quae certis finibus respondeant, peragen-
dis, pro arbitrio decernere valet, vo-
luntas
est.

§. 73.

Ceterum ordo quo singulas has men-
tis facultates recensui respondet tum
ordini chronologico quo in hominis nati
vitae curriculo alia post aliam se mani-
festat, tum vero et relationi qua aliae,
quae scil. primo loco nominatae sunt
brutis animantibus cum homini com-
munes, sequentes vero huic magis mi-
nusve privae videntur.


SECTIO VI.
DE SANITATE
ET
NATURA HUMANA.

[Seite 60]
---

§. 74.

Cum sanitas*), in cuius expositione
omnis physiologia versatur, tali nitatur
harmonia et aequilibrio materiarum et
virium, hominis essentiam constituen-
tium, quali ad functiones physicas eidem
rite peragendas opus est, facile intelli-
gitur quantum omnia ac singula quater-
norum principiorum, quae totidem sectio-
nibus hactenus indagavimus, ad eandem
sustinendam, conserant.

§. 75.

[Seite 61]

Equidem requiruntur primo humores
probe subacti; tum ex iisdem rite for-
mata solida; porro haec ipsa viribus suis
vitalibus penitus vigorata; denique mens
sana in corpore sano.

§. 76.

Haecce quaterna principia in corpore
humano vivo tantum non perpetuo in-
vicem agunt et reagunt. Fluida nempe
agunt tanquam stimuli in solida; haec
vero vi sua vitali tum ad recipiendos
stimulorum istorum impulsus, tum ad
reagendum in ea, instructa sunt. Quod
autem mentis cum corpore suo intimam
consensionem attinet, hic loci monuisse
sufficiat, longe latius eam patere quam
primo intuitu et obiter rem consideran-
tibus videri posset. Voluntatis v.c. im-
perium minime iis tantum contineri
arctis limitibus actionum, quas vulgo
in physiologorum scholis voluntarias
appellant; et mentem contra innumeris
[Seite 62] aliis modis a corporis affectionibus mo-
veri, quam quae unice sensualium per-
ceptionum proprie sic dictarum nomine
venire solent*).

§. 77.

Ex infinita autem varietate et modi-
ficatione conditionum ad quaterna ista
principia pertinentium, per se facile in-
telligitur, quam ingens eam de sanitate
notionem intercedat latitudo**).

Cum enim pridem monente Celso,
raro quisquam non aliquam partem cor-
poris imbecillem habeat, vel eo sensu
Galenus asserere poterat, perfecte sa-
num neminem dici posse.

At enim vero et apud eos quos ex
vulgari dicendi ratione sanos vocamus,
[Seite 63] ipsa tamen ea sanitas in singulis aliter
atque aliter temperata est*).

§. 78.

Nititur ergo infinita hac modificatione
temperamentorum varietas**), diversa
nempe ratio et aptitudo, qua solidum
vivum***) in singulis hominibus a sti-
[Seite 64] mulis, et quidem praesertim mentalibus,
afficitur, quaque hi ipsi mentales stimuli
vice verse facilius segniusve in iisdem
excitantur.

§. 79.

Graduum vero et mixturarum in tem-
peramentis tam innumera diversitas, ut
quibus volupe fuerit, combinationes aut
divisiones et ordines eorum alios atque
alios constituere, patentissimum sibi aper-
tum videant campum. Commode inte-
rim quatuor vulgatis eorum ordinibus
acquiescere poterimus*); quibus nempe
dividuntur in sanguineum, quod facil-
lime quidem sed levius tantummodo
stimulis istis afficitur; cholericum quod
et facile et vehementer incitatur; melan-
cholicum
quod segnius ast eo altius et
quasi tenaciore impressione movetur;
phlegmaticum denique quod omnium len-
tissime ad stimulorum impulsus et qui-
dem segniter tantum recipiendos a na-
tura paratum est.

[Seite 65]

Haec enim divisio etsi eam Galenus
incongruo fundamento superstruxerit a
sanguinis elementis male constitutis mu-
tuato, tamen si ab eo iniquo fundamento
discesseris, ceterum naturae satis consona
et intelligibilis videtur.

§. 80.

Magnus vero numerus est caussarum
tam praedisponentium ut vocant, quam
occasionalium, quae ad istam tempera-
mentorum diversitatem constituendam
symbolam suam conferunt. Dispositio
v.c. haereditaria, habitus corporis, clima,
diaeta, religio, cultus et luxuries etc.*)

§. 81.

Verum praeter temperamentorum va-
rietatem et hoc ad sanitatis latitudinem
(§. 77.) facit, quod et ipsarum oecono-
miae animalis functionum tam numerus
quam energia et vigor pro diversis quae
[Seite 66] intercedunt circumstantiis in singulis ho-
minibus multimode differat. Hinc v.c.
respectu aetatis longe alia sanitas homini
neonato quam qui in virili aetate positus
est; quoad sexum alia virgini maturae
viro quam vetulae effoetae, alia men-
struatae, alia lactanti etc.; quod vitae
genus attinet alia certe barbaris Nomadi-
bus Americae septentrionalis quam mol-
libus Sybaritis. Imo vero et in singulis
hominibus maxima consuetudinis (quam
ideo alteram naturam fieri aiunt) in sin-
gulas functiones v.c. in somnum, victus
rationem etc. potestas*).

§. 82.

Quo plures autem simul in corpore
functiones vigent, eo maior ipsi vita tri-
buitur et contra. Maxima hinc dicitur,
quando virili aetate functiones corporis
[Seite 67] summum perfectionis fastigium attige-
runt; minima e contrario, quando fun-
ctiones etsi ceteroquin perfectissime se-
cundum naturam, pauciores tamen et
lentius peraguntur, qualis est tenelli em-
bryonis nuper in utero matris concepti;
ita et dormienti vita minor quam vigi-
lanti et s.p.

§. 83.

Ipsae autem corporis humani functio-
nes pridem a physiologis in quatuor clas-
ses divisae sunt*). Quae quidem divisio
etsi non exceptione maior, neque na-
turae veritati ad unguem adaequata**);
[Seite 68] tamen in memoriae subsidium commode
recipi potest*).

Et quidem I. eorum vitales com-
plectitur functiones, ideo dictas quod
continua et intemerata earum actio prae
reliquis ad vitam sustinendam maxime
necessaria sit; quo ergo sanguinis circu-
lum, et in homine nato respirationem
referunt.

II. animales; quibus maxime animan-
tia ab alterius regni organicis corporibus
distinguuntur; quo scil. in homine ani-
mae cum corpore commercium, sensus
praesertim, et motus muscularis spectant.

III. naturales, quae nutriendo corpori
inserviunt.

IV. genitales, quae circa speciei pro-
pagationem versantur.

Iam singulas earum adeamus; auspi-
caturi a vitalibus.


SECTIO VII.
DE
SANGUINIS MOTU.

[Seite 69]
---

§. 84.

Sanguinem cuius summam et multi-
fariam ad oeconomiam animalem digni-
tatem supra (§. 16.) iam obiter tetigimus,
per universi corporis, qua late patet, in-
timos et extremos recessus, paucissimis
exceptis (§. 5.) distribui, tum subtiliore
vasorum repletione, tum vulgata expe-
rientia docemur, qua constat vix paucas
corporis partes vel aciculae apice vulne-
rari posse quin sanguis exinde prodeat.

§. 85.

Purpureus autem iste latex, non, quae
veterum opinio erat, Euripi in modum
eiusdem ordinis venis detentus itque re-
ditque tantum, sed circulo quem vocant,
in orbem ita movetur, ut a corde per
[Seite 70] arterias in universum corpus delatus
inde a venis exceptus iterum ad cor
revehatur*).

§. 86.

Iam ergo primo loco de vasis quibus
sanguis continetur; tumque vires inda-
gabimus quibus ea vasa ad propellendum
et recipiendum sanguinem animantur.

§. 87.

Quae sanguinem a corde acceptum
per totius corporis compagem distribuunt,
vasa, arteriae vocantur.

Hae in universum minus capaces sunt
quam venae; sed, in homine praesertim
adulto et provectioris aetatis, textura
longe solidiore, magis compacta, valde
elastica, et perquam robusta.

§. 88.

[Seite 71]

Triplici autem constant membranarum
strato*):

Haec in truncis et maioribus ramis
satis distincta; minus in tenerioribus ra-
mulis.

§. 89.

Quicquid autem est arteriae in cor-
pore humano id omne ex alterutro trunco
principe ortum ducit;

quorum alter est arteria pulmonalis
(s. vena arteriosa veterum), quae ex
antico cordis ventriculo orta in pulmo-
nes abit (– Tab. I. f. g. h. –)

alter aorta, quae a postico cordis
ventre orsa reliquo universo corpori pro-
spicit (– Tab. I. n.t. –)

Hi trunci in ramos abeunt, rami in
ramulos et s.p.

§. 90.

Vulgata opinio fert per universum
systema sanguiferum ramos iunctim sum-
[Seite 73] tos semper capaciores esse trunco ex quo
orti sint. Vereor autem, ne haec nimis
universaliter enunciarint, imo ne sub-
inde diametri mensuram male cum ea
areae confuderint, qui ita statuerunt
auctores; mihi saltem non una vice non
in vasis cera infarctis, quibus clari phy-
siologi ad id genus experimentorum
abusi sunt, sed, ut res exigere videtur,
in recentissimorum funerum intemeratis
vasis periculum facienti, v.c. in innomi-
nata et quae ex ea nascuntur carotide
et subclavia dextris, tum in brachiali et
in quas dividitur radiali et cubitali, in
his sane quae modo dixi vasis, ramorum
lumina iunctim nihilum capaciora visa
sunt lumine trunci*).

Quam inconstans autem et varia in
universum sit ratio capacitatis ramorum
et trunci vasorum sanguiferorum utrius-
[Seite 74] que ordinis, habitus eorum in diversis
corporis partibus certis sub circumstan-
tiis magnopere varius, aperte docet; v.c.
arteriae thyreoideae inferioris capacitas
in infantili funere collata cum habitu
eiusdem in provectioris aetatis homine.
Aut arteriae epigastricae puellae nubilis
cum iisdem in matre praegnante, quando
partui propior est. Et capacitas vasorum
ipsius uteri virginei cum iisdem in utero
gravido. Item vasorum omentalium va-
riabilis capacitas, prout ventriculus sive
vacuus sive plenus fuerit et s.p.*)

§. 91.

Post multifarias autem divisiones, tum
et summae in oeconomia animali digni-
[Seite 75] tatis anastomoses*) quibus vicini rami
invicem nectuntur, ad fines demum suos
pertingunt arteriae, quibus nempe in
venarum origines transeunt; ita ut con-
tinuo tramite limitibus vix definiendis
in eas abeant, unde sanguis versus cor
revehatur.

Unice, quantum nempe hactenus pro
certo constat, excipienda ab eo arteria-
rum in venas continuo transitu, umbi-
licalia vasa, quae quidem non nisi per in-
termedium contextum spongiosum, quem
et parenchyma vocant, cum uterinis
necti, infra suo loco dicetur.

§. 92.

Obiter autem alius plane generis
vascula ex arteriolis passim ortum ducunt,
quae decolora ideo vocantur, quod in
homine sano nullum amplius genuinum
sanguinem admittant, sitve hoc quod
nimis subtilia et angusta sint, sitve quod
[Seite 76] specifica irritabilitate praedita eundem
qua talem respuant. Pertinent illuc vasa
nutritia et reliqua secretoria, de quibus
alias pluribus agendi locus dabitur.

§. 93.

Qui vero ita per arterias in univer-
sum corpus distribuebatur sanguis, eun-
dem venarum*) ope exinde ad cor revehi
oportet.

Hae ut functione ita et structura
valdopere ab arteriis differunt, si mini-
mas exceperis quarum ab his discrepantia
non adeo in sensus incurrit.

§. 94.

Sunt autem venae, si a pulmonalibus
discesseris, arteriis in universum capacio-
res; item ramosiores; decursu et divisio-
num ratione multo inconstantiores; tex-
tura autem certe in adulto homine mol-
liores, et longe minus elasticae, atta-
men valde tenaces et mirum in modum
expansiles.

§. 95.

[Seite 77]

Tunicae ipsis tenuiores, ut contentus
sanguis quodammodo transpareat; etiam
numero pauciores quam in arteriis, ut-
pote quae unice ad cellulosam quandam,
(nervosae arteriarum quadantenus saltem
similem), et intimam politissimam, qualis
fere arteriarum quoque est, redeunt.

Carnosa non nisi truncis cordi proxi-
mis data est.

§. 96.

Ista intima autem in longe plurimis
capaciorum venarum, quarum scil. dia-
meter lineam circ. superat, passim in
elegantissimae structurae valvulas, facile
obsequiosas, sacciformes abit, plerumque
simplices, non raro bigatas, quandoque
triplices, ita dispositas, ut fundus sac-
culi originem venae spectet, limbus vero
cordi ex adverso positus sit.

Desunt vero in quarundam partium
venis, ut in iis encephali, cordis, pul-
monum, secundinarum, item in universo
systemate venae portarum.

§. 97.

[Seite 78]

Venarum ramusculi (quos vero po-
tius radiculas vocare oporteret) confluunt
in ramos, hi demum in sex truncos
principes.

binas scil. cavas, alteram superiorem
(– Tab. I. a. –) alteram inferiorem
(– Tab. I. b. –)

quatuorque venae pulmonalis (s. arte-
riae venosae veterum) truncos (– Tab. I.
i.
–)

Unica portarum vena id sibi privum
habet, quod truncus eius hepar ingressus
primo arteriae fere in modum in ramos
dividatur, quorum vero extremi surculi
in cavae inferioris radiculas transeunt,
sicque denuo in truncum coalescunt.

§. 98.

Ut autem sanguis per utriusque ordi-
nis vasorum systemata quae diximus rite
distribui et in orbem agi queat, cor*) a
[Seite 79] natura fabricatum est, in quo trunci
principes universi systematis sanguiferi
conveniunt, et quod primum quasi agens
et movens totius machinae humanae
existit, utpote quod primariae huic vitali
functioni, sanguinis scil. circuitui ab
altera inde tertiave post conceptionem
hebdomade, ad ultimum usque vitae
terminum subeundae, perpetua et vere
miranda vi inservit.

§. 99.

Sanguinem enim alternis vicibus ita
mox recipit mox propellit ut primo
eundem ex universo corpore per utram-
que venam cavam, superiorem nempe
(– Tab. I. a. –) et inferiorem (– b –)
itemque ex propriis suis carnibus per
venarum coronariarum (– w.x. –) com-
mune ostium valvula peculiari instru-
ctum*) in sinum anteriorem (– c –)
[Seite 80] ipsique appensam auriculam (– d –) re-
cipiat, et exinde in ventriculum eiusdem
lateris (– e –) deducat, qui aeque ac
atrium istud per ostiola sic dicta Thebe-
sii
cum ipsis utriusque ordinis valis cor-
dis sanguiferis propiis communicat*).

§. 100.

Ex hoc ventriculo antico s. ut quon-
dam ad brutorum cordis rationem voca-
bant, dextro, per arteriam pulmonalem
(– f.g. h. –), in pulmones impellitur
sanguis; unde redux quaternas intrat ve-
nas pulmonales (– i –), in communem
ipsis sinum (– k –) annexamque huic
auriculam (– l –) delatus, quae sinistra
olim appellabant, rectius nunc postica**).

§. 101.

Pergit dehinc in eiusdem lateris ven-
triculum (– m –) unde denique per
[Seite 81] arteriam aortam (– n.t. –) in universum
reliqui corporis systema arteriosum, simul-
que*) per arterias coronarias in ipsam
cordis substantiam distribuitur.

§. 102.

Ex ultimis istius systematis ramulis
in primas systematis venosi radiculas
transgressus, utramque denuo subit ve-
nam cavam, ex arteriis autem corona-
riis eiusdem nominis venas, et sic uni-
versum quem prosecuti sumus circuitum
iterato relegit.

§. 103.

Hunc autem sanguinis per cordis cava
circulum et regularem successivum mo-
tum maxime dirigunt et tumultuariis
eius regressibus praecavent valvulae, qui-
bus ostia eius principalia cinguntur;
ventriculorum nempe margines ubi fini-
bus suis proximi sunt, tum et duo magna
ostia arteriosa ex iisdem ventribus orienda.

§. 104.

[Seite 82]

Ita annulus s. tendo venosus, qui
limites sinus et ventriculi anterioris con-
stituit, in huius cavum descendens in
tres valvulas quasi tendineas abire vide-
tur*), quarum singulis quondam iterum
tres apices tribuebant, easque inde val-
vulas triglochines s. tricuspidales voca-
bant, quae trabibus carneis adhaerent,
quas vulgo musculos papillares dicunt.

§. 105.

Simili modo limites sinus et ventri-
culi postici constituit alius id generis an-
nulus, in binas valvulas abiens**), quas
ab aliqua formae similitudine mitrales
vocaverunt.

§. 106.

Ostia autem cum arteriae pulmona-
lis***) tum et arteriae aortae****) in-
[Seite 83] haeret ambitu longe minor, sed elegan-
tis formae et carneis fibris instructa val-
vularum semilunarium s. sigmoidearum
triga*).

§. 107.

Facile vero patet, quomodo his di-
versi generis valvulis cautum sit, ne san-
guis perturbato et confuso motu in ea
cava unde advenit, relabi possit. Obse-
quiosae enim cedunt venienti sanguini.

Obstant autem quo minus retroagi possit,
quod ab ipso reversuro sanguine veli
turgidi in modum expandantur et ita
ostia claudant.

§. 108.

Textura cordis plane peculiaris est.
Carnea quidem sed maxime stricta et com-
pacta, et a vulgato musculorum habitu
mirum quantum abhorrens**).

[Seite 84]

Fibrarum fasciculis constat, plus mi-
nus obliquis, hinc illinc singulariter
ramosis, varia et mira directione con-
tortis et vorticosis, certis stratorum or-
dinibus sibi invicem incumbentibus, in
septo utriusque cavi intermedio arcte
compexis, cinctis ad basin ventriculo-
rum filis cartilagineis quaternis quae
carneam ventriculorum compagem ful-
ciunt quasi et a sinuum fibris distin-
guunt*).

§. 109.

Hae vero carneae fibrae tum nervis
suis mollissimis**), tum vero maxime
ingenti apparatu vasorum sanguifero-
rum, a coronariis ortorum, infinitis ra-
musculis undiquaque perreptaretur***),
[Seite 85] adeo ut Ruyschius totam cordis fabri-
cam mere contextam apparere ex sangui-
feris ubique fistulis, scripserit*).

§. 110.

Continetur vero universum hocce vi-
tale viscus pericardio**), cui tanquam
carceribus suis inclusum***) laxe inhae-
ret. Saccus est membranosus, a media-
stinis ortus, figurae contenti cordis ac-
commodatus, valde tenax, intus rore
seroso madens, quem ipsa cordis vascula
arteriosa exhalare videntur. Dignitatem
eius exin concludere licet, quod anima-
libus rubro sanguine praeditis aeque com-
munis sit ac cor ipsum, et vix unum
alterumve extet exemplum cordis humani
[Seite 86] omni pericardio contra naturae ordinem
plane orbi*).

§. 111.

Hacce autem tum structura tum tex-
tura cor ad perpetuos et aequabiles suos
motus aptum redditur, qui in universum
eo redeunt, ut alternis vicibus, modo
atria modo ventriculi, mox systole con-
stringantur, mox diastole relaxentur.

§. 112.

Et eiusmodi quidem rhythmum in ea
contractionis dilatationisque vicissitudine
servant, ut quoties atria se constringant,
ad sanguinem ex pulmonibus et venis
cavis reducem in ventriculos expellen-
dum, hi ipsi eodem tempore relaxentur
et ad recipiendam eandem sanguinis un-
dam aptentur; sequenti vero momento,
quando nunc ventriculorum est recenter
impletorum, ut se constringant et sangui-
[Seite 87] nem in binos arteriosos truncos propel-
lant, relaxentur interim atria, novum-
que denuo ingurgitent quasi advenien-
tem sanguinem venosum.

§. 113.

Systole ventriculorum, cui 1/3 tempo-
ris universi pulsus cordis impendi sta-
tuunt, ita peragitur, ut exteriora cavo-
rum latera versus sepimentum interme-
dium constringantur, quod dextrum ven-
trem a sinistro separat, simul autem apex
cordis versus basin eius trahatur*). Quae
enim primo intuitu contrarium probare
videtur vulgaris experientia, qua cordis
apicem in systole sua mamillam sinistram
ferire, ideoque prolongari potius vide-
tur, nullam vim habere patebit conside-
ranti, ictus istos unice deberi duplici im-
petui, tum irruentis in atria sanguinis
venosi, tum explosi e ventriculis arte-
[Seite 88] riosi; quo universum cor versus eam
costarum regionem pellitur.

§. 114.

Qui autem systolica ista cordis contra-
ctione excitatur impetus sanguinis ex-
pulsi, cum arterioso systemate eundem
excipiente ita communicatur, ut quaevis
cordis systole in iis reliqui corporis arte-
riis, quae aut tactu explorari possunt et
ad minimum 1/6 lineae luminis sui dia-
metro superant, aut quorum pulsus alio
modo persentisci potest, ut v.c. in aure
interna et oculo facile fit, singulari modo
sensibilis sit, quem arteriarum diastolen
vocant; et quem cordis systoli exacte
respondere perfecteque synchronum esse
constat.

§. 115.

Variat autem numerus pulsuum cor-
dis in homine sano infinitis modis, maxi-
me quidem respectu aetatis, tum vero
etiam aliarum conditionum, quae qua-
vis aetate valetudinem cuivis homini
[Seite 89] propriam constituunt, ita ut certam circa
eum normam definire impossibile sit.
Liceat tamen ea afferre, quae nostro
sub coelo*) in varia hominum aetate
communiter expertus sum, ubi primis
post nativitatem diebus in neonato quiete
dormiente per minutum horae primum
circ. 140 numeravi pulsus;

anno 1°. ad finem vergente circ. 124.

2do. ad 110.

3io. et sq. ad 96.

aetate qua dentes lactei cadere solent
ad 86.

pubertatis tempore circ. 80.

aetate virili ad 75.

circa, sexagesimum aetatis annum 60,

in provectioribus vero aetate vix duo
reperi, quibus eodem senii gradu idem
pulsuum numerus fuerit.

§. 116.

[Seite 90]

Sequiori sexui ceteris paribus pulsus
frequentiores tribuuntur quam virili, et
procerioribus hominibus pauciores quam
parvis. Magis constans observatio est,
clima frigidius lentiores incolarum pul-
sus facere*).

Post pastum vero frequentiorem fieri
pulsum, aeque ac post seminis iacturam,
item pervigilio, aut corporis exercita-
tione aut animi pathemate, vulgo tritis-
simum est.

§. 117.

Haec de pulso sano, cuius tractatio-
nem potius ad cor tanquam ad fontem
suum, quam ad arterias in quibus eun-
dem explorare mos est, referre, naturae
consentaneum videtur.

Et ita quidem cor ad ultimum usque
vitae halitum perpetuo tramite pulsat;
tunc autem non omnes eius partes simul
[Seite 91] silent, sed dextro eius ventri cum ap-
penso ipsi atrio ea est praerogativa, ut
sinistro aliquamdiu supervivat*).

Cum enim post extremam exspiratio-
nem redeunti per venas cavas sanguini
via sueta in pulmones, nunc collapsos,
praecludatur, interea autem sanguis iste,
quem ipsi cordi sinistro paulo antea red-
diderant, iam per aortam expulsus sit et
venosum sanguinem a tergo urgeat; fieri
aliter non potest, quam ut hic versus
cor praeceps datus et quasi arietans feriat
atrium dextrum: et ut hoc ipsum contra
eius impetum luctetur adhuc aliquam-
diu, postquam iam sinistrum cor vita
defunctum est.

§. 118.

Ex eadem autem postrema sanguinis
sub agone versus cor dextrum congestione,
[Seite 92] per se ratio fluit, quare maiores arteriae
aortae rami post mortem minus repletae
appareant.

Eidemque etiam caussae maiorem am-
plitudinem cordis dextri, qua in adulti
maxime hominis funere, sinistrum exce-
dere constat*), post Weissium**) tri-
buere studuit Sabatier***).

§. 119.

Et hisce quidem organis hactenus
enarratis, duplicis scil. ordinis vasis san-
guiferis proprie sic dictis et corde ipso,
sanguinis motus perficitur. Quaenam
autem huius motus in homine sano sta-
tuta celeritatis mensura sit, vix ullo modo
definiri poterit. Differt enim in hoc quo-
que non homo tantum ab homine; sed
[Seite 93] et magna circa id momentum varie-
tas intercedit quoad corporis diversas
partes etc.

In universum etiam venosus sanguis
lentius paulo labi videtur quam arterio-
sus, et quando per truncos vasorum agi-
tur celerius quam ubi vasa minima per-
currit: etsi has celeritatis diversitates ni-
mias fecerint quondam physiologi.

Vulgo interim sumunt mediam velo-
citatem sanguinis in aortam delabentis
eam esse, ut quovis pulsu 8 circ. uncia-
rum spatium percurrat, id quod ad 50
circ. pedes in minuto primo rediret.

§. 120.

Cruoris globulos axem vasis legere
eosdemque prae ceteris sanguinis elemen-
tis velocius agi dictum est. Nescio ex
certone experimento; an ex vulgatis tan-
tum hydraulices legibus male ad sangui-
nis circuitum applicatis; male inquam,
cum in universum ineptire sit, sanguinis
motum, quo per vividos animati corpo-
[Seite 94] ris canales agitur, ad eas mere mechani-
cas leges revocare velle, quibus aqua in
hydraulicis machinis propellitur. – Mihi
sane istam globulorum praerogativam
oculis vere usurpare nondum datum est.

Certius persuasus sum eos globulos
vehiculo reliquorum sanguinis partium
innatantes delabi solum, minime vero
smul circa proprium axem rotari; in
universum autem praeter eum de quo
agimus sanguinis motum progressivum
vix statutum ipsi quoque inesse motum
alterius generis, quem intestinum vocant;
etsi subigi quandoque sanguinis elementa,
ubi pro varia directione aut divisione va-
sorum eorumque anastomosibus diversi-
mode impelluntur, nullum dubium sit.

§. 121.

Iam denique ad indaginem virium ac-
cedimus quibus organa, quae sanguinem
continent, ad eundem promovendum in-
structa sunt. Et primo quidem eas rime-
mur quae cordi insunt, et procul dubio
[Seite 95] omnium principes et longe maximae cen-
seri debent, tum vero ad secundarias pro-
grediamur et subsidiarias, quas cordis
actionem non parum sane adiuvare vi-
debimus.

§. 122.

Cordis vires curato calculo subiici ne-
quire facile patebit consideranti, neque
volumen proiecti ab ipso uno pulsu san-
guinis, nec stadii quod haec proiecta
unda percurrit mensuram, nec temporis
quo delabitur celeritatem, accurate con-
stitui, multo minus vero obstaculorum
certam rationem iniri posse, quae cordis
viribus iterum multa demunt et s.p.

§. 123.

Circiter tamen quodammodo aesti-
mari potest cordis potentia, invicem col-
latis, quae de his omnibus probabili con-
iectura constant; ita v.c. si modica ratione
sanguinis molem sumas librarum 10 =
unc. 120; pulsuum autem numerum fa-
cias = 75 in minuto primo, s. 4500 sin-
[Seite 96] gula hora; et quavis ventriculi sinistri
systole expelli ab eo sanguinis uncias 2
ponas; sequetur, quavis hora universum
sanguinis pondus 75 vicibus cor transiisse.

Impetum autem quo transiens iste
sanguis a contractis cordis carnibus pro-
pellitur, fere colligere licet ex insigni vio-
lentia et altitudine quibus maiori arteria,
cordi vicina, vulnerata sanguis ex ea
subsultim prorumpit; utpote quem v.c.
ex adulti et robusti hominis carotide sub
primis cordis contractionibus minimum
ultra 5 pedum mensuram prosilire vidi*).

§. 124.

[Seite 97]

Mirandum autem hocce cordis robur,
idemque quamdiu vivit tam perpetuum
et aeviternum, proxime ad insignem eius
irritabilitatem (§. 41.), referendum esse,
iam inter omnes constat, utpote qua,
maxime quod diuturnitatem*) eius spe-
ctat (§. 98.), omnes reliquas humani
corporis partes musculosas longissime
superare, evictum est**).

Et quidem ipsos cavitatum parietes
ab advena sanguinis unda irritari et ad
[Seite 98] systolen subeundam instigari celebri Hal-
leri
experimento constat, quo pro arbi-
trio sive dextris sive sinistris cordis parti-
bus diuturnioris motus praerogativam
concedere poterat, quodsi nempe alterius
lateris partibus stimulum suum, sangui-
nem scil. prius detraxerat*).

§. 125.

Cum vero ad eorum musculorum
actionem qui voluntatis arbitrio parent
et obediunt, nervorum quoque consor-
tium, tum vero et sanguinis in ipsas istas
fibras motrices influxus requiratur, dispu-
tatum est, anne et quales utriusque istius
adminiculi partes quoque ad cordis mo-
tum perficiendum necessariae sint?**)
Esse quidem satis magnum nervorum
in cordis actionem imperium, tum ner-
[Seite 99] vorum cardiacorum habitus, tum vero
ingens cordis cum longe plurimis, vel
diversissimi ordinis functionibus humani
corporis consensio demonstrat; cuius rei
testimonio, ne multus sim, vel unice
animi pathematum ad unum omnium vel
in sanissimo homine*), tum et prima-
rum viarum in multis adversae valetu-
dinis generibus, cum corde momenta-
neam sympathiam nominasse suffciat.

Insignes vero sanguinis quoque par-
tes ad excitandam et quasi sufflandam
irritabilitatem cordis, vel ipse apparatus
vasorum quo ipsae eius carnes praedivi-
tes sunt demonstrare videtur.

Interim tamen pro verisimillimo ha-
bere licet, nervorum momentum eo de
[Seite 100] quio agimus respectu, maius esse in mu-
sculis, quos voluntarios vocant; contra
vero maiorem vim sanguinei influxus per
vasa cordi propria ad sustentationem mo-
tus mirabilis huius visceris.

§. 126.

Verum praeter hactenus enarratas
cordis vires, alia quoque ipsi inest, me-
chanica, ab eius structura pendens, quae
itidem ad sanguinis circuitum perpetuo
iterandum haud parum valere videtur.
Contractis nempe systole sua cavitatibus
eius, et sanguine inde expulso, vacuum
oritur, in quod ex vulgata derivationis
lege, vicinum sanguinem irruere oportet;
cum enim regressui propulsae undae val-
vulae obstent, nihil superest quam ut san-
guinem ex venarum truncis advenam
deglutiant quasi et ingurgitent*).

§. 127.

[Seite 101]

Iam vero inquirendum quaenam prae-
ter cor ipsum ad sanguinis in orbem mo-
tum promovendum reliquis ipsius cir-
cuitus organis concessae sint vires; nam
existentia eiusmodi virium, quas secun-
darias
vocare licet, et quae cordis actio-
nem vel sublevare, vel subinde fere to-
tam compensare valeant, non uno argu-
mento probatur; quo v.c. motus sangui-
nis in eiusmodi partibus pertinet, ad quas
cordis ipsius vires vix ac ne vix pertin-
gere poterunt: qualis est qui in hepatis
systemate venoso, aut in placenta ute-
rina observatur; ut exempla taceam fe-
tuum absque ullo cordis vestigio nato-
rum*) et s.p.

§. 128.

[Seite 102]

Et huc quidem inprimis arteriarum
functiones pertinere earumque ad sangui-
nis circuitum promovendum non mi-
nimae potentiae esse videntur: etsi ge-
nuina earum in sanguinem agendi ratio
et modus nondum ad liquidum demon-
strari possit. Primo enim tunicam arte-
riis esse peculiarem, quasi carnosam
(§. 88), vulgo constat. Porro autem irri-
tabilis earum natura numerosis experi-
mentis evicta est*). Denique vero et
habitus nervorum mollium, sympathici
magni propaginum, qui praesertim in in-
fimo ventre insigniores arteriarum ramos
miris retibus ambiunt**), itidem digni-
[Seite 103] tatem horum vasorum ad sanguinis mo-
tum adiuvandum arguere videtur*).

§. 129.

Pulsare etiam arterias neminem fugit,
et quidem vehementer pulsare, ita ut
v.c. popliteae pulsus, si alterum crus
alterius genu imponimus, non modo
istud ipsum sed et longe maius pondus
simul cum eo subsultim elevare possit; imo
vero a longo inde tempore tum systolica
contractio tum diastolica remissio ipsis
tribuitur, quam alternis vicibus simili
rhytmo cordis respondere aiunt.

Verum hoc ultimum etsi ipsorum sen-
suum nudo testimonio confirmari vulgo
creditur, non unius tamen generis adhuc
[Seite 104] premitur dubiis*): maxime si quaeritur
anne haec micatio quam explorans digi-
tus sentit propriae arteriarum vi sit tri-
buenda, an vero non nisi cordis impul-
sui; ita ut arteriae motus unice ab im-
petu pendeat, quo sanguis in aortam
proiicitur, eiusque parietes distendit.

§. 130.

Et quidem omnibus rite pensitatis,
res eo redire videtur, ut diastole, de qua
agimus arteriae, utique pressioni laterali
irruentis in eam cum impetu sanguinis
tribuenda sit, quo scilicet tunicae earum
expandantur, quae vero momento post,
elatere suo, ad priorem nativam crassi-
tiem desidat; utque eidem impulsui late-
ralis quoque axis motus tribuendus sit,
quem in arteriis maioribus, quodsi serpen-
tina flexione decurrunt, et laxiori cellulo-
sae inhaerent, quandoque observare licet.

[Seite 105]

Genuinam vero systolen, s. ex nativa
ista crassitie in arctiorem constrictionem,
ipsas in statu sano vix ullam exercere pu-
tamus, quamdiu nempe cor functioni
suae rite subeundae sufficit; utique vero
quando stimulis localibus praeter natu-
ram afficiuntur, unde passim pulsus in
variis eiusdem aegroti arteriis eodem
tempore valde diversi; tum et si cor
ipsum deficit etc.

§. 131.

Cum porro vires cordis ad vasa san-
guifera minimi ordinis, ad fines sc. ar-
teriarum, et radiculas venarum neuti-
quam pertingere posse persuasum esset
egregiis quibusdam physiologis, maxime
Whyttio*), sanguinis promotionem
in ea systematis parte oscillationi cuidam
[Seite 106] vasorum continentium minimorum com-
miserunt, cuius ope contenta propellan-
tur; eodemque fibratili motu haud infe-
liciter quoque usi sunt ad demonstran-
dam inflammationis naturam etc.

Et revera sunt non unius generis
phaenomena tam physiologica, qualia ad
calorem animalem dicentur, quam pa-
thologica, in spasmis, praesertim febri-
libus observanda, quae huiusmodi oscil-
latoriae facultati favere videntur, etiamsi
oculo armato in vivisectionibus nulla
usurpari possit.

§. 132.

Restat iam venarum quoque, (quic-
quid praeter radiculas earum superest,)
adminicula scrutari, quibus ad revehen-
dum tandem cordi sanguinem instructa
sunt. Et his quidem primo intuitu longe
minus activarum*) virium quam reli-
[Seite 107] quis systematis sanguiferi partibus inhae-
rere, imo vero refluxum purpurei laticis
in ipsis contenti versus cor maxime im-
petui a tergo urgentis sanguinis arteriosi,
et valvulosae earum structurae, quae re-
lapsum sanguinis impediat, tribuendum
esse videtur; quarum quippe valvularum
ad sanguinis flumen iuvandum efficaciam
demonstrant stases et infarctus iis vena-
rum insimi ventris systematibus solemnes,
quae valvulis destituuntur*).

At enim vero inesse nihilominus
etiam venarum truncis vitales suas vires,
non uno argumento fit probabile**), ut
venarum hepatis exemplo, et placentae
uterinae (§. 127.) etc. tum et experimen-
tis quae in vivis animalibus instituta
[Seite 108] sunt. Et esse revera venarum extremis
truncis musculare stratum supra tetigi-
mus (§. 95.).

§. 133.

Et hae quidem sunt vires sanguinem
pellentes principes et ab ipsa vasorum
eundem continentium vitalitate et stru-
ctura pendentes. Taceo enim quae aut
pondus aut attractio aut aliae eiusmodi
communes corporibus proprietates in
eundem agere valent. Remotiora autem
huius functionis adminicula, quae ho-
mini nato ab aliis naturae suae functio-
nibus, respiratione v.c. aut musculari
motu etc. accedunt, ex harum ipsarum
enarratione suis locis per se patebunt.


SECTIO VIII.
DE
RESPIRATIONE
EIUSQUE
USU PRIMARIO.

[Seite 109]
---

§. 134.

Qui cordi tam loci vicinitate quam
functionis mutuo commercio valde con-
iuncti sunt, pulmones*), viscera sunt
bina, in homine nato ampla, sed pro
voluminis ratione levia, ita ut aquae
innatent, spongioso imo quasi spumoso,
attamen simul satis tenaciet
elastico
†) parenchymate
contexta**).

§. 135.

[Seite 110]

Replent pulmones utiumque thora-
cis cavum, pleurae saccis contigui, qui-
bus se aeque ac reliquis thorace conten-
tis partibus tanquam modulo applicant
et accommodant.

§. 136.

Pendent quasi e spiritali fistula, quam
asperam arteriam vulgo dicunt, quae
praeter tunicam intimam, muco subli-
tam, et huic subiacentem nerveam, ma-
xime sensilem, ex musculosa constat quae
nerveam ambit, et praeter posticam fa-
ciem arcubus falcatis cartilagineis incon-
stantis numeri, distinguitur.

§. 137.

Ipsa vero haec aspera arteria post-
quam thoracem ingressa est, primo in
bronchiarum truncos bifurcatur, hae
vero, prout altius in pulmonum lobos,
horumque lobulos penetrant, magis ma-
gisque denuo in ramos hique iterum in
ramusculos iterata divisione abeunt, eva-
[Seite 111] nescentibus simul tam cartilagineis an-
nulis, quam musculari tunica, donec
denique extremis suis finibus in ipsas eas
cellulas terminantur, quae maximam et
principem pulmonum substantiam con-
stituunt, utpote quae animam quam
ducimus alternis vicibus recipiunt et
emittunt.

§. 138.

Cellulis autem istis aëreis neque forma
neque magnitudo*) eadam videtur. Ista
in universum polyedrica. Haec, si su-
perficiei earundem amplitudinem spectes,
vix definienda**); si vero capacitatem,
ea in pulmonibus adulti viri valide in-
spirantis, ad 120 circa uncias cubicas red-
ibit; ingens enim magnitudo ad quam
aperto thorace inflati pulmones exorbi-
tare possunt, non huius loci est.

§. 139.

[Seite 112]

Ambiuntur autem et invicem nectun-
tur hae cellulae aëreae vulgari ista sed
tenerrima tela mucosa, quam universi
corporis commune vinculum constituere
novimus. Utriusque vero generis con-
textum probe distinguere oportet. Aëreas
istas cellulas in sanis et recentissimis hu-
manis pulmonibus ita distinctas et sepa-
ratas vidi, ut spiritus tenerrimo bron-
chiarum ramulo caute inflatus singula-
rem saltem cellularum regionem eleva-
ret, neutiquam vero exinde vel in ipsi
vicinas cellulas, vel in vulgarem eam
telam cellulosam penetraret, quae istis
aëreis cellulis interiecta est. Quodsi vero
animam urseris, ruptis aëreis cellulis, et
cum ambienti tela mucosa confusis, fa-
cile hanc ultro permeat, tumque univer-
sus pulmo inflari videtur.

§. 140.

Ipsam hancce tenerrimam telam mu-
cosam, quae aëreis pulmonum cellulis
[Seite 113] interiacet, perreptant infinitae propagi-
nes vasorum pulmonalium utriusque ge-
neris, arteriae sc. (– Tab. I. f.g.h. –)
et quatuor venarum (– Tab. I. i. –),
quorum rami bronchiarum ramos comi-
tantur*), postea autem toties repetita di-
visione demum in immensi plane numeri
reticulatas anastomoses exilissimae subti-
litatis abeunt. Haec stupendae sane fa-
bricae reticula, undiquaque istam telam
cellulosam penetrantia, aëreas cellulas
arcte cingunt, ita ut insignis ea sangui-
nis moles, quae continuo tramite ista
vascula permeat, non nisi tenuissimis
membranulis (quas vix millesimam pol-
licis partem crassitie aequare statuebat
Halesius) ab inspirati aëris contactu
seiuncta sit.

§. 141.

Uti vero singulis bronchiarum ramu-
sculis proprium esse cellularum aërearum
quasi recemum vidimus (§. 139.), ita et
[Seite 114] singulis racemulis s. lobulis proprium
quasi esse videtur systema vasculorum
sanguiferorum, cuius ramusculi invi-
cem quidem in miranda ea reticula ne-
ctuntur, quibus vero vix ulla cum vici-
noram racemulorum vasculis anastomo-
sis intercedere videtur. Docent haec ni
fallor tam observationes microscopicae
in ranarum et serpentum vivorum pul-
monibus institutae, quam subtiliores hu-
manorum pulmonum iniectiones, quin
et phaenomena pathologica in vomicis
aliisque id genus topicis pulmonum vi-
tiis spectanda.

§. 142.

Insignis denique memorandus quo-
que venit apparatus vasorum lymphati-
corum*), quibus maxime communis tu-
nica pulmones cingens est reticulata, et
ad quae numerosae pertinent glandulae
lymphaticae s. conglobatae**)4, ab alte-
rius ordinis vicinis glandulis, quas bron-
[Seite 115] chiales vocant, et quae folliculo secer-
nente et ductu excretorio instructae ad
conglomeratas pertinent, probissime di-
stinguendae*).

§. 143.

Thorax, quo pulmones continentur,
fundamento constat osseo et cartilagineo,
caveae quodammodo simili, quod in uni-
versum quidem satis firmum est et sta-
bile, ita tamen, ut pleraeque eius partes
minus obsequiosae, motibus quos re-
spirationis negotium exigit aptae fiant**).

Maxime id valet de sex genuinarum
costarum paribus, quae supremo pari
subiecta, et eo mobiliora sunt, quo infe-
riora, seu quo longiora tam ipsa eorum
corpora, quam appendices eorum carti-
[Seite 116] lagineae, quibus amphiarthroseos specie
cum sterni marginibus utriusque lateris
iuncta sunt.

§. 144.

Marginibus harum costarum interia-
cet duplex musculorum intercostalium
stratum diversae quidem fibrarum dire-
ctionis, una vero eademque actione con-
sentiens.

Basi autem totius caveae fornicis in
speciem subtentum est diaphragma*),
memorabilis musculus, et, ut Hal-
leri
vocibus utar, post cor facile prin-
ceps; cuius ad respirationis mechanis-
mum partes, pridem egregiis vivi-
sectionibus demonstrante magno Ga-
[Seite 117] leno
*), maxime a phrenico nervo**)
pendere videntur.

Antagonistico motu plerumque alter-
nat cum abdominalibus musculis, obli-
quis praesertim utriusque ordinis et
transversis.

§. 145.

Ita ergo instructus thorax in nato
homine vivo alternis vicibus sub quavis
ipspiratione dilatatur, insequente vero
exspiratione, denuo in arctiorem for-
mam restituitur.

Et inspirando quidem maxime versus
latera, et deorsum ampliatur, ita ut cor-
pora earum quae diximus costarum (§.
143.) eleventur, inferiorque earum margo
quodammodo extrorsum agatur; dia-
phragmatis vero fornix simul aliquan-
tum deprimatur et planior fiat.

[Seite 118]

Quod vero de sterno contendunt, eo-
dem tempore inferiore sui parte antror-
sum agi, id quidem in tranquilla sani
hominis respiratione nunquam obser-
vare potui.

§. 146.

Et hic quidem alternus thoracis mo-
tus in homine sano et qui suae spontis
est, inde a partus hora ad ultimum us-
que vitae halitum per totam vitam eum
in finem continuatur, ut pulmones ipsi,
simili perpetua vicissitudine ad haurien-
dum spiritum expandi, postque ad emit-
tendum eundem denuo cogi possint. Ea-
que pulmonum alternatio in adulto et
quieto homine 14 circ. vicibus quovis
minuto primo contingit, ita ut singula
respiratio quinis circ. pulsibus respondeat.

§. 147.

Tenetur enim homo cum reliquis
calidi sanguinis animalibus ea necessi-
tate, ut aërem haustum non diu retinere
possit, sed paulo post iterum dimittere et
[Seite 119] cum novo haustu huius vitalis pabuli, ut
ab antiquissimis inde temporibus aër au-
diebat*), commulare debeat. Siquidem
vulgatissima constat observatione, acci-
dere inspirato et intra pulmones con-
tento aëri, etiamsi purissimus fuerit, brevi
temporis momento eiusmodi memorabi-
les mutationes quibus plane inquinatus
et nisi renovatus iteratae inspirationi in-
eptus redditur**).

§. 148.

[Seite 120]

Quaeritur autem cuiusmodi ergo sint
hae mutationes, quas aër inspiratus in
pulmonibus patitur, et quas minime, ut
quondam fiebat, ex nescio qua elateris
iactura, sed ex elementorum, ut vocant,
decompositione derivare licebit*). Est
enim atmosphaericus quem spiramus,
aër, mirabilis plane mistura diversi ma-
xime generis partium constitutiuarum,
quippe qui, (ut tot heterogenea taceam,
qualia sunt v.c. effluvia odorantia, va-
pores praeter aqueos multifarii, aliaque
sexcenta, quae tantum non semper at-
mosphaerae innatant,) nunquam non
aqueis vaporibus plus minus gravidus
est, neque unquam electrica et magne-
tica materie et vix etiam acido carbo-
nico destitutus; et qui ipse denique, etsi
ab his omnibus discesseris, tamen iterum
ex iniquis portionibus duplicis generis
substantiae aëriformis compositus est,
[Seite 121] 79 nempe centesimis aëris s. gas azotici,
et 21 centesimis aëris oxygenii.

§. 149.

Constat autem primo loco quavis in-
spiratione, (cuius vero volumen in eius-
dem aëtatis diversis hominibus et qui
aeque tranquille animam ducunt, miri-
fice variare observatum est*)) praeter-
quam quod et azotici aëris portio ali-
quantisper imminuitur**), inprimis
oxygenatam quam diximus portionem
magnam partem decomponi et cum
aëre acido-carbonico (s. fixo) commu-
tari; ita ut exspiratus iterum aër, vase
rite exceptus, flammam vel prunas ipsi
immissas citissime extinguat, calcem ex
aqua eius praecipitet, pondere specifico
atmosphaericum aërem longe superet, et
qua talis neutiquam sanae inspirationi
[Seite 122] denuo inservire possit*); praeterea au-
tem exspiratum aërem haud exigua quo-
que aquei vaporis portione gravidum esse,
qui quidem frigidiore atmosphaera (quae
nempe non ultra 60mm gradum Fahr.
[Seite 123] temperata est,) halitus forma visibi-
lis fit*).

§. 150.

Nihil ergo habet dubitationis quin
carbonacei elementi portionem, qua ex-
spiratum aërem gravidum esse constat,
a venoso sanguine ex corde dextro pul-
monibus advecto derivemus**). De eo
autem nuper disputatum est, num oxy-
genium, quod inspirando hauritur, unice
acido carbonico in cellulis bronchia-
libus formando impendatur†), numve
[Seite 124] et partim arterioso sanguini admixtum
per systema eius distribuatur. Cui qui-
dem posteriori sententiae praeter phae-
nomena utriusque sanguinis in corpore
vivo*) collata cum mutationibus quae
ipsi contingunt quando diversis de qui-
bus agitur aëris speciebus expositus est
(§. 13) multifaria alia eaque satis gravia
argumenta favere videntur**).

§. 151.

Quae in homine nato ipsa hacce quam
iam indagavimus respiratione peragitur
[Seite 125] elementorum istorum diversi generis
perpetua et aeviterna commutatio; in
foetu, ut infra videbimus longe alia
ratione, ipsius nempe uteri gravidi cum
placenta connexi, ope perficitur.

Postquam autem infans natus et suae
spontis factus est, tum congestio sangui-
nis in aorta, ex praeclusis iam arteriis
umbilicalibus orta; tum suffocationis
periculum ex suppressa sanguinis oxyge-
nati et carbonisati (§. 13.) mutatione quae
huc usque placentae uterinae ope per-
acta erat; porro quoque novus insueti
elementi sensus, in quod aquatile hacte-
nus animal defertur, et frigidioris tem-
peraturae cui nunc exponitur, totque
alii novi plane stimuli novis corporis
motibus et maxime thoracis dilatationi
et primae simul inspirationi ansam prae-
bere videntur.

Pulmonibus autem hac prima in-
spiratione dilatatis nova sanguini via
per eosdem sternitur, ita ut ab umbi-
[Seite 126] licalibus vasis revulsus ad thoracem de-
rivetur.

Cum vero iste inspiratus aër ea quam
diximus elementorum suorum decompo-
sitione nocivus et pulmonibus molestus
reddatur, simplicissimis naturae medica-
tricis conaminibus tribuo subsequentem
motum, quo venenatam quasi eam me-
phitim iterum exspirat et novo pabuli
haustu commutat.

Quae omnia, maxime si respirationis
ad sanguinis circuitum magnas partes
cogitas, vel vulgatissimo experimento
Hookiano*) demonstratas, celebre
problema Harvaeanum**) melius ex-
[Seite 127] plicare mihi videntur*), quam pleraque
alia tentamina, quibus physiologi no-
dum eum soluere studuerunt**).


SECTIO IX.
DE
VOCE ET LOQUELA.

[Seite 128]
---

§. 152.

Principem respirations functionem
consideravimus. Quid vero ad chylum
sanguini subigendum et multis aliis mo-
dis ad universum fere functionum na-
turalium classem conferat, alias dicetur.
Iam ad reliquas eius utilitates.

Et primo quidem de voce*), quaenato
homini competit et a pulmonibus pro-
ficiscitur, pridem rite monente Aristo-
tele
, qui nulla animalia esse vocalia
dixit, nisi quae pulmonibus respirent.
Vocis enim nomine proprie sonus venit,
exspirati spiritus ope formatus in larynge,
magni artificii plena machinula quae
[Seite 129] summae spiritali fistulae, tanquam capi-
tulum columnae, imposita est*).

§. 153.

Constat autem haec machinula variis
cartilaginibus in capsulae quasi formam
coadunatis**), quae magno et mirando
musculorum apparatu***) instructae tam
iunctim simul sumtae, quam pro vocis
varietate nonnullae earum sigillatim mo-
biles redduntur.

§. 154.

Primaria autem prae ceteris ad vocem
edendam particula glottis est, angustius
spiritalis fistulae ostium, cui suspensa
quasi praefigitur epiglottis. Istius enim
ostii marginibus rite allisam autam e pul-
[Seite 130] monibus expulsam, fieri sonoram, nullum
dubium est.

§. 155.

De eo autem disputatum est, quaenam
ipsi glottidi ad modulandam vocem con-
tingant mutationes? an scil. diducatur
saltem et vicissim coarctetur, quae, post
Galenu m, Dodarti sententia fuit, anne
potius a tensione et relaxatione ligamen-
torum eius, vocis varietas pendeat, ut
Ferreinius contenderat.

Hic ergo vocis organon primarium
sidibus, ille vero, et quidem magis ad
naturae veritatem, tibiis comparabat*).

Omnibus tamen rite collatis vocife-
rantem glottidem utique utriusque gene-
ris mutationes subire patet, quum eae
[Seite 131] quae a ligamentis, maxime thyreo-ary-
taenoideis inferioribus (quae sunt chordae
vocales
Ferreinii) et inde pendente
modificatione sinuum s. ventriculorum la-
ryngis,
ipsi contingunt sane plurimum
ad graviter aut acute vociferandum, con-
ferant*).

§. 156.

Omnem autem eam, cuiusvis gene-
ris sit, glottidis mobilitatem a numerosis
qui ad laryngem pertinent musculis di-
rigi, eleganti constat experimento, quo
nempe ligatis sectisve nervis aut recur-
rentibus aut ipsis vagis, animantium vo-
cem aut demissam reddere aut plane tol-
lere licet**).

§. 157.

[Seite 132]

Sibilus homini cum aviculis canoris
communis est. His eo fine inseruit la-
rynx in utrumque asperae arteriae extre-
mum bipartitus. Iste vero, etsi unico et
communi larynge instructus, tamen la-
bellorum coarctatione ea animalcula,
ut mihi videtur, imitari didicit*).

§. 158.

Cantum vero, qui ex loquela et har-
monica vocis modulatione compositus est,
homini proprium dicerem, et summam
[Seite 133] eius vocis organorum praerogativam. Si-
bilus enim avibus connatus est: verba
etiam pronunciare numerosae aves satis
facile, imo et canes quandoque docentur.
Genuinum vero cantum vix semel iterum-
que psittacos quosdam ingenti labore,
nec nisi quodammodo tantum imitari di-
dicisse relatum est, cum e contrario vix
ullam extare barbaram gentem credide-
rim cui non cantus solennis sit*).

§. 159.

Loquela ipsa vocis est singularis modi-
ficatio, quae aëre sive per os sive per
nares exspirato, linguae maxime admini-
culo, eiusque ad vicinas ipsi partes, pala-
tum praesertim et dentes primores applica-
tione et allisione, tum et labiorum diver-
[Seite 134] simoda actione in litterarum formatio-
nem componitur*).

Vocis hinc et loquelae differentia pa-
tet; cum ista in ipso larynge formetur;
haec vero reliquorum quae diximus or-
ganorum singulari mechanismo deter-
minetur.

Vox porro brutis cum homine com-
munis est, et neonato etiam competit,
neque a miseris infantibus qui surdi nati
sunt, plane abest. Loquela vero non
nisi rationis culturam et usum sequitur,
ideoque non minus ac ea ipsa soli ac
unico per universum animale regnum
homini tanquam privilegium convenit.
Brutis quippe instinctus quo natura sua
instructa sunt, sufficit; homini vero
hisce aliisque adminiculis ad vitam pro-
prio quasi Marte sustentandam destituto,
rationis et loquelae praerogativa concessa
est, quarum ope sociali quo a natura de-
[Seite 135] stinatus est vinculo utens, ideas per or-
gana loquelae elaborare quasi et reddere,
aliis communicare et desideria sua pate-
facere possit.

§. 160.

Ipse vero loquelae et pronuntiatio-
nis mechanismus*) ita intricatus et
magnam partem occultus est, ut vel ipsa
diversarum litterarum divisio et in clas-
ses partitio**) non exiguis prematur
difficultatibus.

[Seite 136]

Interim tamen naturae satis adae-
quata videtur Ammanni*) divisio in
I. vocales, II. semivocales, et III.
consonantes.

I. Vocales**) dividit in a) simpli-
ces a.e.i.y.o.u.

et b) mixtas ä.ö. ü.

Hae maxime vocis simpliciore ad-
miniculo formantur.

Semivocales contra et consonantes
loquelae organismo vere articulantur.

II. Semivocales ipsi sunt vel a) na-
sales m.n. ng.
(i.e. n ante g german.) scil.
labio-nasalis m; dente-nasalis n; gut-
ture-nasalis ng.

vel b) orales (s. linguales) r. l. scil.
tremente lingua r; quietiore vero ea l.

III. Consonantes denuo dispescit in
a) sibilantes (s. successive pronuntiatas) h.
g. ch. s. sch. f.v. ph.
scil. in gutture effi-
[Seite 137] ctam meram quasi aspirationem h; tum
vero vere consonas g. ch; inter dentes
formatas s. sch; a labio autem inferiore
dentibus primoribus superioribus appli-
cato f.v. ph.

b) explosivas (quae non nisi sup-
pressa aut interrupta exspiratione uno
quasi ictu exploduntur) scil. in gutture
editas k. q; circa dentes d. t; prope la-
bia b. p.

et c) duplices (s. compositas) x.z.

§. 161.

Denique et verbo saltem aliarum qua-
rundam humanae vocis modificationum
mentio iniicienda est, quarum quidem
nonnullae, ut singultus et tussis, vix ad
statum sanum circa quem physiologia ver-
satur, pertinent, quae tamen facillime
homini ceteroquin sano quandoque su-
pervenire solent: et quarum plures, ut
risus et fletus, homini propriae esse vi-
dentur.

§. 162.

[Seite 138]

Plures quidem earum sibi invicem
valde cognatae sunt, ita ut saepe una in
alteram transeat: pleraeque etiam non
uno modo sese exerunt etc.

In universum tamen risu breves et
quasi abruptae exspirationes se exci-
piunt*).

Tussis celer est et violenta et so-
nora exspiratio altam inspirationem ex-
cipiens**).

Rhonchus alta, sonora et quasi tre-
mula inspiratio ex vibratione veli pala-
tini in profunde et aperto ore dormien-
tibus.

Sternutatio, plerumque membranae
mucosae narium internarum specifica
irritamenta sequens, violentior est et fere
[Seite 139] convulsiva exspiratio, quam brevis et
vehemens inspiratio praecesserat*).

Singultus e contrario sonora constat
et brevissima sed itidem quasi convulsiva
inspiratione, quae abnormi cardiae affe-
ctione excitatur**).

Fletus inspirationes ciet altas, quae
cito cum longioribus subinde interruptis
exspirationibus alternant***).

Suspirium longa constat et valida in-
spiratione, quam subsequentem exspi-
rationem gemitus nonnunquam comitari
solet†).

Proxime ab eo abest oscitatio††)
quae plena, lenta et longa inspiratione,
simili insequente exspiratione perficitur,
[Seite 140] diductis simul late mandibulis; ita ut et
aër faucibus ampliatis haustus, Eusta-
chianas
subeat tubas. Contingit cir-
culo sanguinis minore lentius et iniquius
procedente, nimis v.c. imminuta aëris
in corpus animale pressione, ut in altis-
simis montibus etc. Id sibi praeterea
privum habet, quod facile ad imitatio-
nem excitet: causa procul dubio in
recordatione grati ex osciatione sensus
quaerenda.


SECTIO X.
DE
CALORE ANIMALI.

[Seite 141]
---

§. 163.

Homo vivus cum reliquis mamma-
libus et cum avibus id privum habet prae
ceteris animantibus, quod nativus eorum
corporis calor*), medii in quo vivere
solent suetum calorem longe superet. In
ipso tamen homine id memorabile, quod
aliis animantibus earum quae diximus
classium, calore suo utique cedere videa-
tur, ita ut hic nostro sub coelo, vulgo
circa 96mum° scalae Fahrenh. subsistere
soleat, cum iam in aliis mammalibus, et
magis adhuc in avibus eum gradum haud
parum excedat**).

§. 164.

[Seite 142]

Et is quidem nativi caloris gradus in
homine sano tam constans est, aequabi-
lis*) et perpetuus, ut in universum, pro
sanitate cuivis propria, exigua saltim pau-
corum graduum differentia ludat, etiamsi
homo vel gelidissimi climatis rigori, vel
torridi coeli fervori expositus fuerit.
Quae enim Boerhaavii opinio fuit,
hominem haud vivere posse in eiusmodi
medio quod fervore excedat nativum eius
calorem animalem, post cel. peregrinato-
ris et Georgiae quondam gubernatoris H.
[Seite 143] Eliis egregias observationes*) a plu-
rimis physiologice doctis hominibus ex
professo quod aiunt, singularibus expe-
rimentis**) est refutata***). Quid quod
in eo ipso magna hominis praerogativa
constet, quod nulli terrarum zonae ad-
strictus, per universum qua late patet
terraqueum orbem degere et tam freti
[Seite 144] Hudsonis, ubi argentum vivum sponte
congelatum est, aut novae Zemblae
rigores, quam Senegae littoris torrentes
ignes perferre, valeat.

§. 165.

Quod vero originem istius ignis atti-
net quo miranda adeo tum aequabilitate
tum perennitate perfusi calemus, prae re-
liquis simplicitate sua eaque naturae phae-
nomenis egregie respondente, se com-
mendat doctrina qua pulmones nativi
istius caloris focum principem et prima-
rium, decompositionem vero oxygenatae
portionis atmosphaerici quem spiramus
aëris (§. 148.) fomitem eius faciunt.

§. 166.

Cum enim, ut vidimus, ea aëris in-
spirati portio oxygenata in pulmonum
cellulis bronchialibus verisimiliter ita de-
componatur, ut ipsa eius basis, ut vocant,
[Seite 145] oxygenium scil. quod antea calorici la-
tentis
coniunctione aëriformem indolem
induerat, iam ab hoc ipso calorico, cui
hactenus nuptum erat, secedat, ipsa hac
decompositione, calorici alteram par-
tem in bronchiis sensibilem reddi, alte-
ram contra sanguini, pulmones innume-
ris et subtilissimis vasculorum reticulis
perfluenti, infigi probabile videtur*).

§. 167.

Tum vero iis maxime mutationibus
quae ita oxygenato sanguini iam syste-
matis aortici ope per reliquum praeter
pulmones corpus diffuso, subeundae sunt,
mirabili scil. illa, cuius iam non uno
loco meminimus, oxygenii elementi cum
carbonaceo in vasis minimis perpetua
commutatione, multum iterum hactenus
[Seite 146] latentis calorici denuo liberati dimitti,
eoque ipso longe plurimum ad calorem
istum animalem ultro excitandum et
modificandum conferri videtur*).

§. 168.

Vetum et praeterea alias quoque oe-
conomiae animalis functiones, digestio-
nem
inprimis, tum vero et variorum
fluidorum e sanguineo penu secretionem,
symbolas suas ad caloris animalis mo-
deramen conferre verosimillimum vi-
detur.

§. 169.

Quae quidem omnia cum non nisi
vitalium virium energia perficiantur, per
[Seite 147] se facile intelligitur, quam magnae quo-
que ipsarum harum virium in calore na-
tivo sustinendo partes esse debeant*).

§. 170.

Pendere enim ab ea vitalitate diver-
simode vel excitata vel depressa ipsam
vasorum minimorum actionem, et ab
hac iterum haud parum istam de qua agi-
mus oxygenii elementi per corpus delati
cum carbonaceo in eo haerente commu-
[Seite 148] tationem, non uno argumento proxime
a vero abesse videtur.

Memorabilia enim phaenomena, qui-
bus constat calorem animalem, (si nempe
thermometro exploratur, non vero fal-
laci solum sensatione aestimatur) in uni-
versum sibi fere perpetuo similem ma-
nere*), vix augeri aestivis caloribus,
vix minui hiberno rigore, imo vero qui-
bus compertum est increscere subinde ca-
lorem corporis si frigidae immergimur**),
id demonstrare videntur, esse pro vario
calore medii istius in quo versamur, va-
riam quoque actionem systematis vaso-
rum minimorum; ita ut frigori exposita
(quo quidem tonum eorum excitari pro-
babile est) maiorem oxygenii cum carbo-
naceo elemento quantitatem commutent
maioremque calorem excitent, minorem
[Seite 149] vero quoties in asthenico et relaxanti
medio detenta torpent*).

§. 171.

Prae aliis vero corporis humani par-
tibus, quod eam de qua agimus vascu-
lorum minimorum ad calorem animalem
moderandam potentiam attinet, maxime,
ni graviter fallor, nominanda veniunt
corium quo corpus integitur, el tubi ali-
mentarii
interna superficies: siquidem
bina haec organa tum ingenti vasculorum
sanguiferorum apparatu analogam hoc
respectu cum pulmonibus fabricationem
prae se ferunt, tum vero et intima et in-
signi consensione**) cum his ipsis ita con-
[Seite 150] spirant, ut quasdam earum functiones
quodammodo sublevare et adiuvare, imo
vero aliquatenus et aliquamdiu compen-
sare valeant; quod sane pathologica
exempla testari videntur hominum adul-
torum, qui pulmonibus fere in totum
tabe confectis aut alia gravissima labe vi-
tiatis tamen aliquamdiu supervixerunt,
imo vero passim diu respirationis usu
fere caruisse visi sunt*).

§. 172.

Quadrant, etiam speciatim in hanc sen-
tentiam de vasorum minimorum cuta-
neorum
actione ad calorem sive excitan-
dum sive supprimendum et quasi extin-
guendum maxime phaenomena tam phy-
siologica quam pathologica singularium
in corpore animali partium, quae quoad
calorem topicum reliqui corporis tempera-
turae sive cedunt, sive eandem superant.

Ita frigidus canum nasus specificae et
locali actioni vasorum quibus scatent mi-
[Seite 151] nimorum aliter quam in reliquo corpore
modificatae; aestus contra singularis quo
in hecticis modo genae modo manuum
volae fervent, simili locali actioni sed
praeter naturam auctae, tribuendus vi-
detur. Ut alia phaenomena taceam huc
spectantia, in genitalibus v.c. venereo
oestro percitis observabilia, aut pedum
invincibile frigus tot valetudinariis mo-
lestum etc.

§. 173.

Quod vero tubi alimentarii internam*)
sperficiem attinet, unica haec es cor-
poris interioris pars, cui praeter pulmo-
nes atmosphaericus aër patet; patere vero
utique, et deglutire nos non exiguam
aëris vim, probatione vix eget.

Decomponitur autem ille deglutitus
aër in ventriculo et intestinis, ita ut
in statu perfecte sano vix permanenter
elasticus in eo tubo diu superesse debeat.
Quod vero utique contingere videmus
quando aut nimia istius aëris copia fuit,
[Seite 152] aut vascula quae innuimus, energia sua
debilitata torpescunt.

Respondet sane huic sententiae stu-
penda vasculorum sanguiferorum conge-
ries in tantam intestinorum superficiem
interiorem effusa quasi, quam vulgo uni-
versi corporis extimae superficiei aequa-
lem faciunt.


SECTIO XI.
DE
PERSPIRATIONE CUTANEA.

[Seite 153]
---

§. 174.

Adeo diversissimae sunt functiones
cutis, qua corpus humanum obducitur,
ut enarratio earum vix commode uno eo-
demque capite comprehendi possit, sed
longe aptius quaevis earum ad eam quo
pertinet actionum classem referenda vi-
deatur.

Est enim cutis primo loco tactus or-
ganon, de quo ad functiones animales
sermo erit.

Est porro et inhalationis instrumen-
tum, quo ad resorbens lymphaticarum
venarum systema pertinet, quod ad
functiones naturales dicetur.

Est vero etiam perspirationis officina
et eo quidem nomine multis modis cum
[Seite 154] respirationis negotio convenit, neque
inepte eadem in tractatione nostra proxi-
me sequi debere, visa est.

§. 175.

Cutis autem triplici constare dicenda
est membrana. Corio sc., et quae id
ipsum interiacente reticulo supercontegit
cuticula. De singulis seorsim.

§. 176.

Et quidem cuticula*) s. epidermis
extimum est corporis tegmen, passim in
plures lamellas separabile**) aëri expo-
situm, cuius quidem elementi proximum
contactum in homine sano vix aliae cor-
poris partes, si a dentium cortice disces-
seris, impune perferre possunt. Ideo-
que et internae cavitates et canales quae
ostiis suis ita cum extima corporis super-
ficie communicant ut aërem admittant,
[Seite 155] maxime respirationis viae et universus
tubus alimentarius, aeque ac lingua, buc-
carum interni parietes, fauces, et ol-
factus officina tenerrimo epithelio, epi-
derminis propagine, vestitae sunt*).

§. 177.

Textura epidermidis simplicissima est,
vasis et nervis imo et genuina tela mu-
cosa destituta, hinc in universum parum
organica, maxime tamen singularis**),
[Seite 156] et pro semipellucida sua teneritate mirum
in modum tenax, ita ut suppurationi,
macerationi aliisque corruptionis gene-
ribus diutissime resistat, omnium vero
corporis animalis partium similarium fa-
cillime reproducatur.

§. 178.

[Seite 157]

In universum membrana plane pecu-
liaris et sui generis est, corneae lamellae
quodammodo aemula, quae substrato ipsi
corio muci mox dicendi ope tanquam
glutinoso vinculo, tum et fibrillis innu-
meris et tenerrimis, hunc penetrantibus,
adhaeret*).

Poris quidem quales Leeuwenhoe-
kius
in ea singebat, caret; elementis
tamen, calorico, carbonico et hydroge-
nio, tum et quae ex iisdem proxime con-
stituuntur partibus constitutivis, oleo-
sis etc. facillimum transitum concedens.

§. 179.

Dignitatem eius ad oeconomiam cor-
porum organicorum vel universitas ea
demonstrat qua per utrumque eorum
regnum reperitur; quid quod et in te-
[Seite 158] nello embryone a tertio ad minimum
inde post conceptionem mense distincte
cernitur.

§. 180.

Subterlinitur autem cuticula mucosa
membranula quam ab inventoris de ea
opinione, reticulum Malpighianum
vocant, et cuius ope inprimis cuticula
corio firmius adhaerere videtur*).

Muci, facile dissolubilis, habitum
prae se fert, et in Aethiopibus utpote qui-
bus crassior est, a cuticula aeque ac a co-
rio passim integrum separari et genuinae
propriae membranulae forma exhiberi
potest**).

§. 181.

[Seite 159]

Primariam hominum coloris sedem
constituit. Omnibus enim corium can-
didum est, cuticula tantum non omni-
bus albida semipellucida, aethiopibus
unice paullo ex griseo obscurior. Reti-
culum vero mucosum in homine nato
pro aetatis et vitae generis, maxime vero
pro climatis varietate, varium.

Ita ut ex quinis varietatibus, in quas
genus humanum proxime ad naturae ve-
ritatem dividendum mihi videtur 1mae,
quam Caucasiam appellare liceat, et
quae Europaeos, (exceptis Lapponibus
et reliqua Finnica progenie) tum Asianos
occidentales, denique Africae borealis in-
colas, complectitur, reticulum plus mi-
nus albidum est.

[Seite 160]

2dae, scil. Mongolicae, quo reliqui
Asiani spectant, (exceptis Malais extremae
peninsulae Transgangetanae) tum Fin-
nici Europae refrigeratae populi, Lap-
pones etc. et ex America maxime bo-
reali latissime diffusa Eskimotarum gens,
gilvum s. buxeum.

3tiae, Aethiopicae, ad quam reliqui,
praeter boreales, Africani pertinent*),
fuscum s. fuligineum.

4tae, s. Americanae, quae nempe
reliquae, praeter Eskimotas, Americae
incolas complectitur, fere cuprinum, aliis
cinnameum et quasi ferrugineum.

5tae denique, s. Malaicae, sub qua
universi maris pacifici insulanos simul
cum Philippinarum, Sundaicarum etc.
insularum et Malaccae peninsulae incolis
intelligo, plus minus badium, medium
nempe inter ligni recentis Mahagoni et
[Seite 161] caryophyllorum aromaticorum vel casta-
neorum colorem.

Omnes autem ac singulas hasce colo-
ris varietates, non minus ac reliquas qui-
bus homo ab homine et gens a gente dif-
ferre videtur, adeo invicem confluere
quasi, alteram in alteram ita mutuo trans-
ire etc. ut non nisi plus minus arbitrarias
earum divisiones et classes constituere
liceat, vix monitu opus est.

§. 182.

Proximam si quid recte video varii
pigmenti quo mucus ille Malpighianus
tingitur caussam, in varia portione car-
bonacei elementi quaerendam censeo,
quod cum hydrogenio per corium excer-
nitur, in fuscis vero hominibus abun-
dans, et praecipitatum isti muco subcu-
ticulari infigitur*).

§. 183.

[Seite 162]

Corium ipsum, cui reticulum cum
epidermide tegminis loco sunt, mem-
brana est universum corpus ambiens quasi
et includens, et superficiem eius termi-
nans, tenax, valde dilatabilis, variae
crassitiei, in universum vero ex tela mu-
cosa arctissime stipata, et quasi compexa;
maxime quidem in extima eius facie,
laxius in pagina interiore, qua (paucis
corporis regionibus exceptis) plerumque
vulgarem adipem continet.

§. 184.

Scatet vero corium praeter nervos et
venas absorbentes, de quibus alias dicendi
locus erit, innumeris vasculis sanguiferis
quae ad extimam eius superficiem pene-
[Seite 163] trant, et, quod felicior iniectio docet,
eandem quasi arctissimis reticulis subti-
lissimae texturae obtegunt.

§. 185.

Porro etiam eidem fere undique in-
spersa est folliculorum sebaceorum ingens
farrago, qui subtilissimo et limpido et
aegre siccante*) oleo cutem perungunt**),
quod neque cum vulgari sudore, neque
cum eo cui hircitans odor est, et quo
singulares tantummodo corporis partes
infestari solent, confundi debet.

§. 186.

Denique et omne fere corium pilis***)
varii generis obsitum est, et maxime
[Seite 164] quidem brevibus tenellis, plus minus la-
nuginosis, quibus praeter palpebras et
penem virilem, et volas manuum plan-
tasque pedum vix alia pars plane desti-
tuta erit; tum vero variis corporis locis
longioribus, singularibus usibus destina-
tis; capillamento scil., superciliis, ciliis,
vibrissis, mystace, barba, et iis qui sub
alis et in partibus obscenis crescunt.

§. 187.

In universum quidem homo plerisque
ceteris mammalibus quadrupedibus mi-
nus pilosus est. Intercedit tamen et heic
diversas gentes varia differentia. Ut enim
de iis gentibus taceam, quae et hodie aut
barbam aut aliarum quarundam partium
pilos studiose evellunt, sunt alii qui
iam natura sua quasi depiles videntur,
quo v.c. Tungusas et Burätas pertinere,
vulgo constat. Ab altera parte a fide
dignissimis itinerariorum auctoribus re-
latum accepimus incolas quarundam
oceani pacifici et Indici insularum, singu-
lariter pilosos esse*).

§. 188.

[Seite 165]

Neque minor varietas longitudinis,
flexilitatis, crispitudinis, et coloris, ea-
que tum singulis quae supra enumeravi-
mus (§. 181.) generis humani stemmati-
bus ita communis, ut Caucasiis gen-
tibus subfuscus aut nucei coloris sit ca-
pillus, ab una parte in flavum ab altera
in nigrum abiens; Mongolicis et
Americanis niger, rigidior, rectus
et rarus; Malaicis niger, mollior, cin-
cinnatus, densus et uber; Aethiopicis
denique niger et crispus; – tum vero
et in singulis hominis (Caucasiae prae-
sertim stirpis) multimode varius, maxime
respectu temperamenti utpole cui inti-
mam et vix fallere nesciam relationem
esse ad pilorum colorem, ubertatem, cri-
spitudinem etc. aeque constat*) ac mi-
rus qui plerumque inter colorem capil-
lorum et iridis oculi intercedit consensus.

§. 189.

[Seite 166]

Peculiaria porro est pilorum in qui-
busdam corporis partibus directio, spi-
ralis v.c. in vertice; sursum divergens
in pube; in brachii aversa facie, fere ut
in simiis quibusdam anthropomorphis
(satyro v.c. et troglodyte) contraria di-
rectione versus cubitum tendens, (a hu-
mero nempe deorsum, a carpo vero sur-
sum); ut de superciliis et ciliis taceam.

§. 190.

Oriuntur vero pisi ex interiore corii
facie, quae adipe scatet, et quidem sin-
gulari bulbulo ipsi satis firmiter inhae-
rent*), qui duplici constat involucro**);
extimo vasculoso, ovali; interiore cylin-
[Seite 167] drico, quod epidermidi continuum vide-
tur*), et elasticis istis filamentis ex qui-
bus pilus ipse compingitur, et quorum
5 ad 10 numerant, involucro est.

§. 191.

Oleoso halitu nunquam non peruncti
sunt pili, et fere incorruptibiles. Omnium
quoque corporis humani partium maxime
idio-electricae videntur. Facillima item
eorum nutritio, quin et, nisi cutis ipsa
simul male affecta fuerit, post defluvium
ipsorum reproductio.

§. 192.

Universa haec corporis integumenta
praeter alios quibus inserviunt usus, ex
iis quae superiore sectione dicta sunt, iam
manifestis, maxime ad excretoria corpo-
ris organa pertinent, quorum ope aliena
quaevis et quae retenta nocitura forent,
ex principe humorum massa eliminari et
exterminari possint**).

[Seite 168]

Monstrant id miasmata, exanthema-
tum specie illinc delata; monstrant allii,
moschi aliorumque eiusmodi ingestorum
odores per cutem spirantes; monstrant
sudores, aliaque id generis phaenomena*).

§. 193.

Inprimis vero per hasce vias fluidum
aëriforme transspirat, quod ab acutissimi
ingenii viro, qui primus eius dignitatem
ex professo indagare studuit, perspirabile
Sanctorianum audit**), eidem aëri
quem ex pulmonibus exspirando reddi-
mus, satis simile***). Itidem enim maxi-
[Seite 169] me carbonaceo elemento*), tum vero
et azotici et hydrogenii variis portioni-
bus gravidum est**), itidem calcem ex
aqua eius praecipitat, itidem tam flammae
alendae quam respirationi sustentandae
ineptum est etc.

§. 194.

Sudor vero, qui quidem ex corpore
sano et tranquillo qua talis vix nisi in-
signi temperaturae augmento sponte sua
prodit, nihil aliud esse videtur quam
ipsius perspirabilis Sanctoriani, actione
accelerata et aucta vasorum cutaneorum
nimia quantitate excreti, portio hydro-
genica oxygenii atmosphaerici contactu
ex statu fluidi aëriformis permanenter
elastici in fluidum stillaticiuin mutata.

§. 195.

Et ab eodem hydrogenio, aliorum
elementorum et partium constitutivarum
accessu diverse modificato, specificus quo-
[Seite 170] que pendere videtur tum singulorum ho-
minum, tum et integrarum gentium na-
tivus et peculiaris odor, quo tam perspi-
rabilis materies quam sudor eorum se
manifestat*).

§. 196.

Quantitas vero perspirabilis materiei
quam corporis integumenta externa spi-
rant (quaeque in adulto iustae staturae
homine circ. 15 pedes quadratos aequant)
etiamsi nullo modo, ad calculum accura-
tum reduci possit, probabiliter tamen bi-
nas circ. libras per nycthemerum aequare
videtur**).


SECTIO XII.
DE
FUNCTIONIBUS SYSTEMATIS
NERVOSI IN UNIVERSUM.

[Seite 171]
---

§. 197.

Ad alteram iam humani corporis
functionum classem delati sumus, quae
animales complectitur (§. 83. II.), quarum
ope commercium corpus inter et animi
facultates alitur, et quae ideo quod, ut
res ipsa fert, unice animatis corporibus
organicis conveniant, latius vero simul
quam vitales functiones proprie sic
dictae per universum animale regnum
dominentur, nomen suum iure quodam
sibi vindicare videntur*).

§. 198.

Organa vero quae functionibus istis
exercendis maxime praesunt, cerebro
[Seite 172] constant utriusque generis, cum medulla
spinali, et nervis maximam partem ex
triplici hocce fonte oriundis. Quae qui-
dem omnia haud inepte ad binas classes
principes, sensorii scil. et nervorum re-
ferri poterunt, quorum illud quidem
omne id complectitur, quod praeter ner-
vos et eas partes quae ad origines eorum
proxime pertinent, in universo eo syste-
mate superest et propius ad vinculum
spectat, quo ipsa nervorum officia cum
parte nostri nobiliore animae scil. fa-
cultatibus, nectuntur.

§. 199.

Nititur ea divisione elegans Söm-
merringii
observatio*), qua relati-
vam eorum organorum utriusque classis
molem animae facultatibus ita respon-
dere animadvertit, ut quo tenuiores sint
animantium nervi, respectu alterius
ordinis partium, quas sensorii nomine
[Seite 173] comprehendimus, eo magis ea animi fa-
cultatum praestantia emineant: eoque
respectu hominem maximo gaudere ce-
rebro dici posse, si eius molem cum te-
nuitate nervorum exinde orientium, non
vero pondus eius cum totius corporis
pondere comparaveris.

§. 200.

Ipsum vero cerebrum*) praeter os-
seam calvariam triplici tegitur involucro:
dura et pia meninge, et quae utramque
interiacet arachnoidea.

§. 201.

Dura meninx**) quae tanquam perio-
steum encephali cavum investit, in varia
[Seite 174] quasi sepimenta exporrecta, falce maxime
cum cerebri haemisphaeria, tum cerebel-
lum dividit, tentorio*) autem lobos
cerebri posteriores fulcit, et ne subiacens
cerebellum premant praecavet.

Porro autem variis sui duplicaturis
sinus sic dictos venosos**) continet simul-
[Seite 175] que fulcit, eorumque pressioni praecavet;
quibus sanguis encephali ad cor relabitur,
cuius tamen quantitatem, proportione
universae eius in systemate sanguifero co-
piae, pridem recte monente Zinnio
quondam nostro, nimis magnam statue-
bant physiologi.

§. 202.

Proxima duram meningem excipit
arachnoidea, a teneritate dicta, sed in-
certi hactenus usus, vasis sanguiferis de-
stituta (§. 5.), quae non magis ac dura
membrana sulcos ac liras cerebrum distin-
guentes intrat, sed universam tantum
eius molem intendit.

§. 203.

Aliter vero cum intima cerebri me-
ninge comparatum est, quae pia mater
priscis audiebat, quaeque vndiquaque ce-
rebri corticem arcte comitatur*), ita ut
innumera quibus picta est vasa sanguifera
[Seite 176] infinitis ramusculis ipsum cum corticem
penetrent et quasi perforent; hincque di-
vulsa ab ipso cerebro pia meninx, ut ex-
tima facie glaberrima est, ita e contrario
interiore pagina villosa sit et muscorum
quasi radiculas aemuletur quibus limo
inhaerent*).

§. 204.

Compositum autem est cerebrum maius
minusque multifariis partibus diversae
cum texturae tum figurae**), sed ignoti
[Seite 177] plerumque hactenus usus, quae maxime
quaternis sic dictis ventriculis*) distin-
guuntur, ex quibus anteriores et quar-
tus chorioideos continent plexus, itidem
dubiae adhuc functionis**).

§. 205.

Omnibus vero utriusque cerebri par-
tibus duplex est substantia, altera cinerea,
quam et corticalem vocant, etsi non ubi-
vis exteriorem occupet locum, altera
candida s. medullaris, quibus ex obser-
vatione cl. Sömmerring***) tertia ad-
huc interiacet subalbidi coloris, maxime
in cerebelli arbore vitae, tum et in lobis
cerebri posterioribus conspicienda.

§. 206.

[Seite 178]

Cinereae substantiae*) medulla-
rem proportio decrescit vergente aetate;
maior enim infantibus, minor adultis.
Fere tota immenso plane tenuissimorum
vasculorum, tam sanguiferorum**) quam
minoris ordinis albidorum s. decolorum
(§. 92.) contextu constat, quorum exigua
pars exinde in medullarem penetrat***),
quae ipsa praeter haec vascula et tenerri-
mam cellulosam, pultaceo quasi paren-
chymate constare videtur, in quo dioptrica
aliaque id generis subsidia nihil constan-
tis et definitae texturae adhuc detegere
potuerunt†), et quod chemica analysis
[Seite 179] substantiam sui generis, albumini quo-
dammodo comparandam, et carbonici
maxime divitem*) esse docuit.

§. 207.

Gaudet vero cerebrum in homine nato
perpetuo sed leni motu**) respirationi
ita respondente, ut arctatis exspirando
pulmonibus elevetur paulo cerebrum, di-
latato vero inspirationis ope pectore, ite-
rum subsideat***).

§. 208.

[Seite 180]

Cerebro continua est medulla spina-
lis
*), sitve ut ex eo tanquam ex bulbo
[Seite 181] suo oriri sitve ut contrario sensu in illud
desinere ex quasi efflorescere, dicas*).
Dorsali vertebrarum flexili tubo contenta,
iisdem quas cerebrum cingere vidimus
membranis vestita est; duplici quoque
constat substantia, ita tamen ut cineream
interiorem candida exterior amplectatur.

§. 209.

Et ex utroque isto fonte, cerebri
nempe cum cerebello, et medullae spina-
lis, oriuntur denique maximam partem,
partim vero potius cum ipsis cohaerere
saltem videntur nervi**), funiculi isti
plus minus albicantes, plusque minusve
molles, plerumque ex cellulosis compo-
siti canaliculis medullam nerveam con-
[Seite 182] tinentibus*), quique per reliquas cor-
poris humani partes molles, tantum non
omnes, distribuuntur.

§. 210.

Constat enim post tot innumera Hal-
leri
aliorumque curatissimorum obser-
vatorum experimenta**), esse non unius
[Seite 183] generis partes corporis nostri similares, in
quibus neque culter anatomicus, et a fal-
laciis sibi cavens oculus, genuinum ner-
vorum vestigium, neque chirurgicae
observationes*), vivisectiones a manu
[Seite 184] exercitata saepius repetitae*), ullum un-
quam sensum deprehendere potuerunt.

Et quidem illuc pertinent praeter nu-
dam telam cellulosam, epidermis cum
reticulo mucoso, pilis, et unguibus.

porro cartilagines et ossa cum perio-
steo et membrana medullari.

[Seite 185]

tum tendines, aponeuroses, ligamenta.

item pleraeque membranae latiores
internae, ut dura meninx et arachnoidea;
pleura cum mediastinis et pericardio; pe-
ritonaeum. Sed et cornea etc.

pleraeque etiam absorbentis systema-
tis partes, maxime vero ductus thoracicus.

denique et secundinae, cum umbili-
cali fune.

§. 211.

Plerorumque quidem nervorum ulti-
mae ex ipso sensorio origines cultelli et
oculorum aciem adhuc fugiunt; quid
quod et sub iudice lis est, an cuiusvis la-
teris nervi ex eodem an vero ex opposito
sensorii latere ortum ducant*)? favere
videbantur posteriori opinioni tum phae-
nomena pathologica**), tum in medulla
[Seite 186] oblongata*) et nervorum opticorum
coniunctione**) ipsa fibrarum decussata
directio.

§. 212.

In decursu suo***) nervorum me-
dullam piae meningis continuatio quae-
dam comitatur ita ut tenerrime vasculo-
sum corticem†) nanciscatur. Simulac
vero cerebrum aut spinalem medullam
egressi sunt, singularem plane habitum
prae se ferunt, quo ab omnibus fere re-
liquis corporis partibus similaribus distin-
gui possunt, pliculas nempe transversas
plus minus oblique angulosas, pridem
[Seite 187] P.P. Molinello*) dictas, qui eas-
dem haud incongrue lumbrici rugis aut
asperae arteriae annulis comparavit.

§. 213.

Passim nervi, singularium ordinum,
et maxime quidem intercostales s. sym-
pathici magni**), gangliis distincti sunt,
nodulis scil. compactioris texturae et ex
cinereo subrubelli coloris, sed nondum
satis definiti usus***). Prae caeteris in-
terim arridet Zinnii sententia†), qui
eos intimius connectendis et quasi con-
texendis eiusmodi filis nerveis inservire
statuebat, quae ex diversis fontibus in
[Seite 188] gangliis conveniunt; adeo ut quodvis
ex iis denuo egrediens filum singula an-
tea ingressa fila participet*).

Neque mullum diversa ratio esse vi-
detur plexuum ex simili concursu et re-
ticulatis anastomosibus diversorum ner-
vorum, similique contextu filorum, in
quae divisi tunc secedunt nervi, orientium.

§. 214.

Horum utriusque ordinis organorum,
gangliorum scil. aeque ac plexuum, prae
reliquis nervis insigni apparatu instructi
sunt spinales et intercostalis s. sympathi-
cus magnus, quorum hic in universum
parcis saltem et tenuibus filamentis re-
liquo nervoso systemati cohaerens, pro-
prium quasi et sui generis syntagma con-
[Seite 189] stituere videtur, maxime functionibus
quas vulgo involuntarias vocant, desti-
natum; quare et Bichat ipsum hoc sy-
stema ceu praesidem vitae organicae, ut
vocabat, a reliquo distinxit, quod vitae
animali proprie sic dictae, regundae in-
serviat*).

§. 215.

Uti vero primae nervorum origines,
ita et tantum non omnium ultimi ter-
mini quibus extremi eorum ramuli
finiunt, adhuc in obscuro latent. Quodsi
enim a paucis iis nervis discesseris, qui
in medullosam quasi membranam abeunt,
ut opticus in retinam, et mollis septimi
paris in zonam, laminis spiralibus coch-
leae auris contentam, reliquorum ultima
filamenta in viscera, musculos, corium etc.
penetrantia, adeo cum earum partium
proprio parenchymate confusa in pul-
pam quasi deliquescunt, ut rimanti oculo
denique se subducant.

§. 216.

[Seite 190]

Et hactenus equidem enarratis parti-
bus, sensorio scil. cum nervis exinde
per universi fere corporis compagem
distributis, integrum illud constat sy-
stema, medium quasi constituens cuius
ope quamdiu vita viget, mutuum animam
inter et corpus commercium alitur.

§. 217.

Et proxime quidem animam cum ipso
cerebro tanquam materiali conditione
phaenomenorum psychicorum, coniun-
ctam esse, praeter tot alia argumenta, ut
plerorumque sensuum instrumentorum
cum eo proxima connexio, instar omnium
propria nos docet conscientia, aeque ac
morbi mentis qui encephali affectiones
abnormes sequuntur.

§. 218.

Quid quod et ea quam innuimus sin-
gulari partium quarundam encephali
forma aut situ tum vero et observationi-
bus pathologicis permoti sunt physiolo-
[Seite 191] gorum nonnulli, ut hancce illamve ea-
rum pro ipsissima animae sede et quasi
regia haberent; quam quidem alii in
glandulam pinealem*), alii in corpus
callosum**), alii in pontem sic dictum
Varolii, alii in medullam oblongatam,
alii in corpora striata, alii in aquulam
ventriculorum cerebri nervorum nonnul-
lorum origines illinc alluentem posuere;
alii denique non una huiusmodi sede
contenti, variis animae facultatibus, imo
vero et propensionibus, aeque diversas
[Seite 192] in encephalo regiones pro domicilio as-
signarunt.

§. 219.

Neque tamen omnis nervosi systema-
tis energia unice ab encephalo pendere
censenda est, sed et spinali medullae, imo
vero et ipsis nervis hactenus sane vires
suae propriae sunt, ut musculis convel-
lendis sufficiant; quibus quippe viribus
propriis alendis et sustinendis vasculosus
istorum organorum cortex (§. 212.) in-
servire videtur. Homini tamen huius-
modi vires nervorum propriae minores
et maior e contrario eorum ab ipso en-
cephalo dependentia, quam aliis animan-
tibus, frigidi praesertim sanguinis.

§. 220.

In universum quidem systematis ner-
vosi in functiones oeconomiae animalis
tantum non omnes, in cordis motum*),
[Seite 193] respirationem*), calorem animalem,
[§. 169. n. *)] digestionem, nutritionem**)
et quas non alias, magnum esse momen-
tum constat. Maxime tamen duplex
ipsi officium est. Alterum ut eius ope
aliae partes, et quidem inprimis musculi
voluntatis imperio subiecti, ad motum
cieantur; de qua quidem functione alio
loco pluribus. Altera vero, ut sensa-
tioni inserviant et sensibiles impressiones
quibus corpus afficitur, tanquam nuncii
ad sensorium deferant, illincque sive
perceptionem excitent sive per consensum
(§. 56.) reactioni determinatae ansam
praebeant et s.p.

§. 221.

Esse haec quae enarravimus munera
nervosi systematis, experimentis et obser-
vatione extra omnem dubitationis aleam
positum videtur. Iam vero modum ex-
[Seite 194] plicare, quo haecce organa muneribus
istis defungantur, hoc opus hic labor est.

§. 222.

In universum quidem variae de ea re
sententiae ad binas classes principes re-
ferri possunt: quarum altera nervosi sy-
stematis actionem in oscillatorio motu
ponit: altera vero eandem ad fluidi cu-
iusdam motum refert, de cuius vero in-
dole denuo physiologi certant, aliis spi-
ritus animales*) in valis decurrentes,
aliis materiem quandam igneae, aut lu-
minis, aut aetheris cuiusdam, aut oxy-
genii, aut electricae, quid quod et magne-
ticae analogam statuentibus et s.p.

§. 223.

Quanquam vero neutram istarum sen-
tentiarum meam adhuc facere velim, id
tamen monere liceat, pleraque argu-
menta, quibus unius hypotheseos asseclae
alteram impugnare studuerunt eodem fere
[Seite 195] gradu rudia mihi videri quo subtilissimas
e contrario esse oportet, – si quae sunt,
– sive oscillationes istas nervorum, sive
fluida ipsis contenta.

§. 224.

Imo vero si quid recte video utraque
sententia haud inepte iunctim stare posse
videtur, fluidum nempe quoddam ner-
veum, stimulorum in illud agentium
ope commotum, et in oscillantem vibra-
tionem tractum.

§. 225.

Fluidi enim nervini*) existentiae prae-
ter alia favere videtur nervosi systematis,
maxime vero cerebri ipsius structura, aliis
quibusdam visceribus secernentibus satis
analoga. Neutiquam vero ideo iam tu-
bulis et canalibus opus esse quibus eius-
modi fluidum per nervos distribui debeat,
non magis ac in charta emporetica aliove
filtro etc. per se patet.

[Seite 196]

Imo vero huic opinioni non exiguum
ponderis accedere videtur memorabili
sane analogia, nervorum actionem et ea
phaenomena intercedente, quae tum Gal-
vanici
apparatus concatenatione*), tum
et vulgaribus machinis electricis in cor-
pore animali viro, aut partibus eius
nondum vitalitate plane orbis, excitan-
tur, et pridem physiologis ansam prae-
buerunt, nerveum quod sumebant flui-
dum, electrico comparandi. Quid quod
et singulares quidem, attamen nullate-
nus plane infitiandi effectus, quos ad
magnetismum animalem**), vulgo sic
dictum, referunt, aeque ac alia phaeno-
mena, quibus atmosphaeram quasi-sen-
tientem***) nervis tribuendam esse pu-
[Seite 197] tant, itidem eidem sententiae, de fluido
peculiari nervino, satis convenienter re-
spondere videntur*).

§. 226.

Oscillationi vero nervorum, dummodo
a rudibus istis chordarum tensarum simu-
lacris abstineas, sed talem cogites qualis
et in tenerrima cerebri pulte locum ha-
bere potest, plurima quoque phaenomena
physiologica ad amussim respondere vi-
dentur.

Auditum sane oscillatione excitari ad
liquidum demonstratum est; quidni et
ultro ad sensorium propagari.

In visu simile quid contingere, etiamsi
non totus a Leon. Euleri partibus
stare velis, valdopere tamen probabile est.

Sed et reliquorum sensuum actionem
parum ab eiusmodi oscillatorio motu ab-
horrere, post summi Newtonis de eius
[Seite 198] existentia coniecturas*), Hartleji sa-
gacitas felicissimo sane successu ita veri-
simile reddidit, ut exinde etiam praeser-
tim vaporis ventriculorum cerebri [aethe-
rem densiorem vocat**)] ope primo asso-
ciationem idearum, huius vero admini-
culo dein porro longe plurimas animae
facultatum functiones ingeniosissime ex-
plicaret***).


SECTIO XIII.
DE
SENSIBUS EXTERNIS
IN UNIVERSUM
SPECIATIM VERO
DE TACTU.

[Seite 199]
---

§. 227.

Alterum ut vidimus nervorum ossi-
cium in eo consistit, ut externarum re-
ram impressiones sensorio communicent;
sitque hoc ope sensuum externorum, qui
vigiles quasi sunt corporis, animae vero
instructores.

Et de his quidem solis heic nobis
sermo est. Nam et stimulum ad alvum
solvendam, aut famen aliasve id generis
voces naturae internas cum Gortero*)
[Seite 200] inter sensus referre, pridem monente
Hallero, subtilitatis nimiae fuerit.

§. 228.

Et merito quidem in horum sensuum
enarratione a tactu inchoemur: utpote
qui omnium primus in homine nato se
manifestet, et cuius organon per univer-
sam corporis superficiem latissime pateat,
et qui longe plurimis rerum externarum
proprietatibus afficiatur.

§. 229.

Non solum enim aliquas rerum qua-
litates unice tactus ope percipimus, ut
calorem, duritiem, pondus etc. Sed et
de quibusdam, etiamsi aliis quoque sensi-
bus pateant, tactus tamen adminiculo
certiores demum reddimur, ut de figura,
distantia etc.

§. 230.

Minus etiam quam alii sensus falla-
ciis obnoxias videtur; et cultura et stu-
dio tantae perfectionis capax, ut aliorum
[Seite 201] sensuum, praesertim visus, defectum
quodammodo supplere possit*).

§. 231.

In universum quidem sensus huius
organon**) cutis est, de cuius fabrica
supra egimus; proxime tamen eidem in-
serviunt corii papillae, variae in variis
corporis partibus figurae, plerumque qui-
dem verrucosae***), alibi fungosae†),
alibi filamentosae††) etc. quibus omni-
bus cutaneorum nervorum extremitates
pulposorum penicillorum in modum ter-
minantur.

§. 232.

[Seite 202]

Longe principalia vero tactus proprie
sic dicti, tanquam stereometrici sensus,
instrumenta prae reliquis iterum manus
sunt: quarum cutis etiam singularia plu-
rima prae se fert. In volis scil. et utrin-
que ad digitorum articulos ad facilitan-
dam complicationem sulcata est et depi-
lis; extremi vero digiti tam manuum
quam pedum, domestica facie elegantis-
simis ductibus plus minus spiralibus li-
rati*); exteriore vero silvestri unguibus
scutellati.

§. 233.

Sunt vero scutiformes eiusmodi un-
gues
**) non nisi homini paucisque prae-
ter eum mammalium generibus, [qua-
drumanibus inquam, quae nempe itidem
tactu excellere constat***)], eum in finem
[Seite 203] concessi, ut explorantium digitorum pres-
sioni resistant paulo, et ita actionem eo-
rum adiuvent.

Corneae sunt naturae, in universum
tamen epidermidi comparandi: nam et
reticulum ipsis subiacet, in aethiopibus ni-
gricans*); huicque denique subiectum co-
rium, periosteo extremae digitorum pha-
langis tenaciter adhaerens: quae omnes
[Seite 204] partes constitutivae unguium in longitu-
dem striatae sunt; postico margine (qui
in manibus lunula signatus est), sulco
reflexae illinc cutis insident, unde indies
sensim increscentes ita antrorsum paula-
tim protruduntur, ut quovis circ. semestri
in integrum renoventur.


SECTIO XIV.
DE
GUSTU.

[Seite 205]
---

§. 234.

Sapores lingua percipiuntur et quo-
dammodo etiam vicinis internis oris par-
tibus cutaneis; palati praesertim medii,
faucium, buccarum, imo et labiorum;
attamen his omnibus non nisi acrium et
graviter amarorum sensus aliquis est*).

§. 235.

Princeps vero gustus instrumentum
lingua est**), idemque maxime agile,
obsequiosum, mutabilis formae; mirabi-
[Seite 206] lis texturae carneae, aliquatenus cordis
texturae comparandae; et miranda irri-
tabilitate
alios musculos voluntatis im-
perio obnoxios longe superans*).

§. 236.

Tegitur autem involucris ad cutis
similitudinem accedentibus: epithelio
nempe, quod ipsi cuticulae loco est, re-
ticulo Malpighiano**), et papillosa
denique membrana quae structura sua pa-
rum a corio abhorret.

§. 237.

In eo maxime differt, quod epithe-
lium, loco cutanei vnguinis, muco illi-
niatur et humectetur, ex coeco foramine
Meibomiano***) et reliqua expansione
[Seite 207] glandulosa Morgagnii*) oriundo;
tum vero et papillarum conformatione,
quas vulgo in petiolatas, obtusas et co-
nicas dividunt**), quarum istae paucissi-
mae lunata quasi serie ad radicem linguae
positae sunt, reliquae vero variis magni-
tudinis gradibus promiscue linguae ter-
gum, et maxime margines et apicem, ubi
nempe acutissime gustat, obsident***).

§. 238.

Et hasce quidem papillas adeunt ex-
trema filamenta nervi lingualis quinti
paris†), quorum ergo adminiculo proxi-
me nos gustare probabile est.

Nonum enim par††) et qui itidem
linguam adit ramus octavi†††), magis
[Seite 208] motibus linguae multifariis ad mandu-
candum, deglutienduin, loquendum etc.
inservire videntur.

§. 239.

Oportet autem, ut lingua rite sapiat,
eandem humidam, sapienda autem li-
quida esse et salibus solutis scatere*);
quodsi enim aut ipsa lingua aut res ipsi-
admotae siccae sunt, tactu quidem eas
explorare potest, quo in universum ex-
quisitissimo gaudet, non vero sapere tunc
dicenda est.

Quando vero acutissime sapit, pa-
pillae apicem linguae eiusque margines
obsidentes revera erigi aliquantisper vi-
dentur.


SECTIO XV.
DE
OLFACTU.

[Seite 209]
---

§. 240.

Gustus et olfactus ut organorum vi-
cinia ita et stimulorum quibus afficiun-
tur aliqua analogia aliisque relationibus
arcte invicem conspirant, quare et com-
muni sensuum chemicorum, sive etiam
subiectivorum nomine, passim venire
solent. Et quidem olfactu effluvia re-
rum odorata percipimus, quae quidem
inspiratione hausta eam maxime mem-
branae Schneiderianae*) partem fe-
[Seite 210] riunt, quae narium septi utramque pa-
ginam et convexas concharum facies
obvestit.

§. 241.

Quanquam enim universae nares in-
ternae*) cum vicinis qui in easdem
hiant sinibus**), simili humida mem-
brana obductae sint, varia tamen huic
diversis in locis natura esse videtur.

Ea enim quae nares spectat pars, re-
liquae cuti similior, sebaceis folliculis et
vibrissis exinde nascentibus obsita est.

Quae vero narium septo et conchis
adhaeret, fungosa est et cryptis mucife-
ris scatet.

Quae denique sinuum frontalium,
sphenoidalium, ethmoidalium et maxil-
larium parietibus inducitur, omnium te-
[Seite 211] nerrima est, infinitis vasculis sanguiferis,
roscidam exhalantibus aquulam, pertexta.

§. 242.

Is enim princeps, ne dicam unicus
sinuum istorum usus esse videtur*), ut
laticem eiusmodi aquosum praebeant qui
primo in triplices narium meatus delatus,
exinde in proxima quae diximus odora-
tus instrumenta dissluat, eademque per-
petuo irrorando, eam ipsis impertiat sta-
tutam humiditatem, sine qua sagacitas
huius sensus stare nequit.

Huicque fini ipso etiam situ variorum
istorum sinuum ita prospectum est, ut
quovis capitis situ semper tamen ex uno
alterove ros ille in olfactus officinam
depluere possit.

§. 243.

[Seite 212]

Fungosa vero quam diximus mem-
branae nasalis pars, qua nempe maxime
olfacimus, praeterquam quod itidem in-
numeris vasculis sanguiferis perreptetur
(vel ideo memorandis quod nulla alia
corporis vasa spontaneis haemorrhagiis
tam saepe tamque facile obnoxia sint)
nervis praesertim primi paris*) qui maxi-
me in utramque paginam septi narium
distribuuntur, tum et a binis ramis quinti
paris instructa est, e quibus autem non
nisi primum istud par ipsi olfactui proxi-
me inservire videtur**); reliqui vero
[Seite 213] communi earum partium sensationi, quae
v.c. sternutationem excitat etc.

§. 244.

Extrema autem primi istius paris fila-
menta non ut in tactus et gustus organo
fit, in papillas abire, sed in spongiosum
et aequale istius membranae parenchyma
quasi deliquescere videntur.

§. 245.

Neonatis arcta est et valde adhuc im-
perfecta odoratus officina. Sinus prae-
sertim quos diximus vix adhuc ulli: hinc-
que et olfactus ipse serius demum, effor-
matis sensim naribus internis, infantibus
succedit; eo acutior posthac quo ampliora
et curatius quasi essicta redduntur ea in-
strumenta*).

§. 246.

[Seite 214]

Id denique memorabile, vix alium
esse sensum externum, cuius tam magna
[Seite 215] cum ipso sensorio et sensibus internis
conspiratio, et quasi in eosdem imperium
sit quam odoratus*).

Nullus tantis idiosyncrasiis obnoxius;
nullus aptior animi deliquiis tam exci-
tandis quam fugiendis etc.

Neque alius delicatiorum et dulcio-
rum impressionum capax videtur, ita ut
Rousseavius aptissime odoratum sen-
sum imaginationis
appellarit**).

Neque aliae sensationum species tam
vividam recordationem excitare videntur,
quam quae specificis odoribus in memo-
riam revocantur***).


SECTIO XVI.
DE
AUDITU.

[Seite 216]
---

§. 247.

Sonus tremula corporum elasticorum
collisione excitatus perque aërem propa-
gatus, ita auditu*) percipitur, ut primo
conchiformi aure externa cartilaginea**)
[paucis nostratibus mobili***)] exceptus;
conchae ope collectus quasi; in meatum
auditorium amaricante cerumine perun-
ctum†) delatus; membranam tympani
in declivi positam sulcoque fere annulato
[Seite 217] ossis temporis inhaerentem, et meatum
istum ab aure media separantem, feriat*).

§. 248.

Pone istam membranam auris media
s. ipsum tympani cavum ita positum est,
ut fundo suo sursum simulque introrsum
spectet.

Ternaque**) continet ossicula auditus,
quorum extimum, sc. malleus, manu-
brio suo membranae tympani adhaeret;
processu spinoso, antrorsum verso, in
adulto certe homine annulato quem dixi-
mus sulco plerumque accrescit; capitulo
vero globoso ab incudis corpore excipitur.

Incus ipsa processu suo longiore ex-
tremo in mediam quasi tympani cavita-
tem porrecto stapedis capitulo iungitur.

[Seite 218]

Hic autem denique, basi sua fenestrae
insidens ovali, vestibulum spectat laby-
rinthi, in quod sonus, tympani mem-
branae allisus, trium horum ossiculorum
iunctura propagatur.

§. 249.

Sed et Eustachii tuba*) ex intimis
faucibus, in tympani cavum penetrat: et
scala cochleae inferior eodem tendit, cuius
ostia, quod fenestram rotundam**) vo-
cant, peculiaris membranula est prae-
tensa. Utriusque vero partis genuinus
et primarius usus mihi quidem nondum
adhuc satis declaratus videtur***).

§. 250.

[Seite 219]

In absconditis denique ossis petrosi re-
cessibus labyrinthus latet s. auris intima
trifarias iterum complectens partes:
vestibulum nempe, quod medium re-
liquis duabus interiacet, et in quod prae-
ter fenestram ovalem tam quina canalium
semicircularium
retrorsum positarum ostia,
quam superior scala cochleae antrorsum
sitae, hiant.

Ipsi vero vestibulo aeque ac canalibus
quos modo diximus laxe inhaerent tener-
rimae texturae membranosa receptacula
a cl. Scarpa detecta, bini scil. sac-
culi vestibulo contenti, et terni ductus
semicirculares canalibus eiusdem nomi-
nis inclusi*).

§. 251.

Alluuntur autem membranosa haec
receptacula, aeque ac cochleae cavum,
aquula limpidissima, quae Cotunnii
[Seite 220] nomen fert, et quam binis canaliculis
resorberi docuit, quos ipse aquaeductus**)
vocat, Meckel diverticula**), quo-
rum alterum ex ipso vestibulo, alterum
e scala inferiore cochleae ortum ducit.

§. 252.

Nervus vero mollis septimi paris, cum
duro [qui postea aquaeductum Fallo-
pii
***) permeat] porum acusticum in-
ternum ingressus, medullosa sua fila-
menta cribrato eius fundo†) immittit,
quae partim vestibulum et canales se-
micirculares petunt, praesertim vero in
ipsam cochleae basin ita abeunt, ut ad
instar medullosae zonulae, striis plexi-
[Seite 221] formibus elegantissime distinctae, inter
binas septi cochleae laminas decurrant*).

§. 253.

Oscillatorius itaque tremor quem an-
tea (§. 248.) ad fenestram usque ovalem
prosecuti eramus, exinde in vestibulum
propagatur, ubi denique mediante ista
aquula (§. 251.) ipsissimos ferit nervos
auditorios per labyrinthi anfractus tanto
artificio distributos.

§. 254.

Modificando autem impetui soni in
tympani membranam illisi perque tym-
pani cavum propagandi, praeter mallei
et stapedis musculos**), qui voluntatis
arbitrio tendi aut relaxari videntur***),
[Seite 222] chorda quoque tympani*) media inter
mallei manubrium et incudis crus lon-
gius incedens, inservire censetur**).


SECTIO XVII.
DE
VISU.

[Seite 223]
---

§. 255.

Visus instrumenta, oculi*), globi
sunt versatiles, nervis suis opticis, [de
quorum decussatione supra dictum est
(§. 211.)|], tanquam petiolis ita affixi,
ut eorum insertio non ex directo corneae
et iridis centro obversa, sed pone eum
axem imaginarium, paulo propius versus
nasum sita sit. (– Tab. II. fig. 1. h. –)

§. 256.

Constat autem quivis bulbus varii or-
dinis tunicis, quibus diversae densitatis
pellucidissimi humores continentur, ita
[Seite 224] ut ab antico bulbi segmento fenestrato in
fundum usque ipsi ex adverso positum,
luminis radiis via pateat.

§. 257.

Et extimum quidem bulbi involu-
crum sclerotica est (– Tab. II. fig. 1. a;
fig. 2. a.
–) cuius vero anticum quasi hia-
tum explet perspicibilis cornea (– fig. 1.
b. –), lamellosa, (intus membrana hu-
moris aquei
s. Demoursii vestita) plus
minus convexa, tanquam segmentum mi-
noris globi e maiore paulo prominens*).

§. 258.

Proxime scleroticae cavum investit
chorioidea (– fig. 1. c. –); vasorum san-
guiferorum, maxime venarum vorticosa-
rum, dives**); utraque pagina pigmento
[Seite 225] nigro tincta, quod concavae eius faciei
muci specie laxe saltim adhaeret*).

§. 259.

Chorioidea vero amplectitur denique
retinam**), intimam communium istarum
bulbi tunicarum, ipsius nervi optici
[scleroticam et chorioideam perforan-
tis***)] propaginem medullarem, elegan-
tisimae structurae†), et quae in fundo
[Seite 226] oculi ubi imaginarius eius axis incidit
medio inter binos arteriae centralis ra-
mulos principes*) loco, singulari fo-
ramine centrali Sömmerringii**) in-
structa est, quod limbo luteo cingitur***).

§. 260.

[Seite 227]

Terminatur anticus chorioideae lim-
bus cingulo celluloso, (–fig. 1. d. –)
quod orbiculum ciliarem vocant, cuius
ope respondenti sulco scleroticae tena-
cius inhaeret; et a quo binae aliae di-
versi generis membranae, iris nempe et
processus ciliares, tanquam expansi orbes
discedunt.

§. 261.

Iris [cuius postica facies (– fig. 2. c. –)
pigmento fusco obducta, uvea audit,]
anterior est, plana, aqueo humore undi-
quaque alluta; angustior paulo versus na-
sum, latior qua tempora spectat. Textura
ei cellulosae stipatae, absque ullo fibrae
muscularis vestigio; in universum mem-
brana sui generis est, pridem monente
Zinnio*), et neutiquam chorioideae
propago; antica pagina (– fig. 1. e. –)
in aliis aliter colorata, et quamdiu vi-
[Seite 228] tali turgore viret, floccosam speciem
mentiens*).

§. 262.

Vasa etiam iridis sanguifera maxime
in eadem pagina antica decurrunt, et in
foetu in membranam pupillarem (– fig. 2.
d. –)**) continuantur, quae septimo dein
aut octavo graviditatis mense, cum oculi
globus iam ad insignem magnitudinem
increvit, centro suo fatiscere incipit;
ubi vasorum eius ellipticos arcus sensim
sensimque in annulum iridis interiorem
(cuius ante eum terminum nullum in
foetuum oculis distinctum vestigium re-
perire potui) retrahi, probabile videtur.

§. 263.

[Seite 229]

Posterior binorum quos diximus or-
bium (§. 260.) ligamentum s. corpus ci-
liare
audit, retrorsumque magis vergens
ab iride distat; limbo extimo crassiore*)
adhaeret orbiculo ciliari (§. 260.), inte-
riore vero tenuiore cum adiacente ipsi
zonula Zinnii**) marginem capsulae
lentis cingit; itidem fusco quod bis iam
nominavimus pigmento perfusum.

Antica eius pagina (– fig. 1. f. –)
uveae obversa, striata est,

postica (– fig. 2. b. –) vitreo incum-
bens corpori distinguitur septuaginta circ.
plicis elegantissime floccosis, vasorum ap-
paratu ineffabilis plane subtilitatis et pul-
critudinis conspicuis; quas processus ci-
[Seite 230] liares
vocant, quarum vero genuinus
usus, hactenus dubius, ulteriore adhuc
indagine explorandus est*).

§. 264.

Continentur autem hocce bulbo cuius
membranas hactenus descripsimus, tri-
plicis maxime ordinis humores.

Et quidem posticam ac longe maxi-
mam globi partem replet vitreus, prae-
sertim in homine, eoque adulto, pro
portione aliorum animalium, quantitate
insignis; innumeris guttulis in totidem
cellulas tenerrimae membranae hyaloi-
deae
ita distributus, ut universum hocce
corpus membranaceo lymphaticum sin-
gularem tremulae gelatinae speciem prae
se ferat.

§. 265.

Antrorsum corpus hocce vitreum ad-
haerentem sibi habet et zonula quam
[Seite 231] diximus cingit capsulam, qua lens cry-
stallina,
aquula Morgagnii circum-
fusa, continetur.

Ipsa vero lens itidem pellucidissima
constat cellulosa, sed longe densiore ea
vitrei corporis, ita ut digitis excepta, te-
nacissimum sed mirae claritatis aemulari
videatur gluten. Densior tamen nucleus
quam exteriores eius laminae. Et hae
quidem variis artificiis tractatae in fibras
dehiscunt tenerrimas a peripheria in cen-
trum convergentes*).

Adulto ceteroquin homini lens pro
portione universi corporis minor est
quam mammalibus quadrupedibus. Etiam
minus convexa; omnium minime in an-
tica facie.

§. 266.

Reliquum oculi interni spatium de-
nique aqueo humore limpidissimo reple-
[Seite 232] tur, et ab expanso iridis orbe in binas
cameras dividitur: anteriorem sc. eam-
que capaciorem, quae corneam ab iride
dirimit; posteriorem vero, qua nempe
uvea ciliare corpus respicit, adeo arctam
ut aliis vix ac ne vix quidem ab hoc cor-
pore distare videatur.

§. 267.

Pretiosissimae autem hae corporis par-
tes, tam situ suo quo in orbitis re-
conditae sunt, quam palpebrarum val-
vatis tegminibus ab externis iniuriis ser-
vantur munitae.

Et palpebrarum quidem duplicaturae
interiacent multiplici serie coagmentati
folliculi sebacei Meibomiani*); ex-
tremi autem earum margines triplici aut
quadruplici serie ciliorum**) fimbriati,
tarsis cartilagineis expansi sustinentur,
motusque eorum super bulbo iisdem fa-
cilitatur.

[Seite 233]

Superiora autem, ut Ciceronis verba
mea faciam, superciliis obducta, sudo-
rem a capite et a fronte defluentem re-
pellant, et nimiam quoque lucem quo-
dammodo arcent.

§. 268.

Lubricandis denique oculis et nitori
eorum conservando et heterogeneis eluen-
dis inserviunt lucrumae, quarum prin-
ceps fons glandula est conglomerata in
orbitae tecto exteriora versus recondita.
Numerosi ei sunt, sed tenerrimi ductus
excretorii, quos in utroque oculo per
nycthemerum ad binas circ. uncias lacru-
marum excernere ferunt: quarum post-
hac resorbtioni destinata sunt puncta la-
crumalia, (functione sua lacteis villosae
intestinorum tenuium tunicae quodam-
modo comparanda,) unde porro per cor-
nua sic dicta limacum in saccum eius-
dem nominis, exinde vero denique in
narium meatum infimum deferuntur*).

§. 269.

[Seite 234]

Tantum de fabrica organi visus prae-
mittere necesse erat. Iam ad ipsas eius
functiones, s. visus rationem accedamus.

Lucis itaque radii acutiore angulo,
quam qui 48 graduum est, in convexam
corneam incidentes, eandem transeunt;
et quidem ut tam densitas quam figura
huius medii affert, insigniter in ea ipsa,
minus paulo in humore aqueo ad axem
refringuntur.

Quotquot dehinc eorum pupillam
pervadentes in lentem illabuntur, ipso
hocce magis adhuc denso medio, magis
quoque adhuc refringi necesse est.

Vitrei vero tenuioris iterum medii
ope cavetur, ne nimis brevi foco coëant,
sed is ipse elongatus in retinam incidat,
rerumque obiectarum imaginem, eamque,
ut natura rei fert, inversam exhibeat.

§. 270.

Focus quidem qui hac ratione in reti-
nam incidit, ob diversam refrangibilita-
[Seite 235] tem colorum revera non absolute sed
tantummodo relative acutus vocandus
est: latitudo tamen eius ex ea aberratione
radiorum necessario nata, tam exigua est,
ut visus claritati non solum vix ullo sen-
sibili modo obstet, imo vero non unius
generis commoda ex minore eo acumine
in functones oculorum redundent*).

§. 271.

Celebre autem problema, quo quae-
ritur, quomodo ergo erecta videamus
obiecta, quorum tamen imago invers
retinae exhibetur**), facile videtur solutu
consideranti, inversa vocari non nisi re-
spectu habito ad alia, quae erecta exhi-
bentur.

Nunc vero, cum non quarundam sal-
tem sed omnium ac singularum rerum
[Seite 236] obiectarum, et nostri ipsius corporis etc.
imagines eodem plane relativo situ a re-
tina excipiuntur, omnium ac singularum
situs et relatio aeque bene sibi respon-
dent ac si revera erectae exhibitae fuis-
sent, ita ut animae (cui non ipsa haec
imago sed sensus saltim eius illapsu ex-
citatus communicatur) ab omni confusio-
nis errore perfecte cautum sit.

§. 272.

Cum autem longe plurimae ad acute
et distincte videndum requirantur condi-
tiones, iisdem multifariis quoque functio-
nibus partium mire prospexit creator.

Et primo itaque cum sufficiente qui-
dem ast definita tamen neque nimia et
perstringente lucis quantitate ad clarita-
tem visus opus sit, duplici modo ita cau-
tum est, ut primo pro ratione fortioris
debiliorisve luminis maior minorve quo-
que eius radiorum quantitas in lentem
illabatur; tum vero etiam ut adhuc su-
perflua et claritati officiens eius pars ab-
sorbeatur.

[Seite 237]

Prius efficitur iridis motu; posterius
pigmento nigro.

§. 273.

Iridi ea memorabilis inest mobilitas,
qua se lucis et distantiae rationi ita ac-
commodat, ut ad propiora obiecta aut
fortiori luci exposita expandatur et pu-
pillam arctet, ad remotiora vero aut de-
biliori luce affecta ipsa retrahatur et pu-
pilla dilatetur*).

Hunc motum diversimode explicare
sategerunt physiologi; aliis eundem ex
vario sanguinis in vasa eius impulsu de-
clarantibus, aliis putatitios iridis muscu-
los fingentibus, quibus eum committe-
rent etc. Neutrum vero locum habere
posse, sed longe probabilius et magis na-
turae phaenomenis accommodate causam
iridis motus proximam ex vita eius pro-
pria (§. 42.) repetendam esse, singulari
[Seite 238] scripto alias ostendi; remotiorem, ut
supra iam innuimus (§. 56.), vero non
nisi ex ipsius sensorii reactione derivare
licebit*).

§. 274.

Pigmenti autem fusci, cuius toties
iam meminimus (§. 258. 261. 263.), fun-
ctio, ut nempe superfluam lucem absor-
beat, et magna hinc eius ad bene viden-
dum dignitas, praeter alia argumenta ex
animalium varii ordinis oculorum dis-
sectione haurienda, maxime leucaethio-
pum morbosa constitutione demonstra-
tur, quibus ex defectu huius pigmenti
molesta visus teneritudo et lucis impa-
tientia nascitur**).

§. 275.

Porro vero requiritur; ut focus re-
fractorum radiorum rite se ad retinam
[Seite 239] habeat, ita ut punctum visionis neque
nimis elongatum pone eam, neque nimis
breve vitreo corpori incidat.

Posterius vitium myopibus est con-
vexiore cornea et lente magis gibba
praeditis.

Priore vero presbytae laborant, utpote
quibus contraria earum oculi partium
conformatio contingit.

§. 276.

Cum vero perfecte sanus oculus et
remotiores et propiores obiectas sibi res
aeque distincte cernere possit, eundem
peculiaribus eo fine instructum esse fa-
cultatibus oportet, quibus se pro varia
ea obiectorum distantia accommodare pos-
sit*); et hasce quidem mutationes oculi
internas maximam sane partem perfici
pressione musculorum bulbi rectorum,
praeter alia argumenta luculentissime do-
ceor singulari plane fabrica et obsequiosa
[Seite 240] flexilitate scleroticae in phocae Grönlan-
dicae oculo, cui animanti amphibio cum
alternis per adeo diversae densitatis me-
dia videndum sit, natura ea fabricatione
ad amussim prospexit*).

§. 277.

Iisdem etiam musculis vigilis homi-
nis oculi, perpetuo fere etsi insensili motu
agitantur et in directum obiectae rei ad-
versum axem componuntur.

Quamquam enim universa retina sensu
praedita sit, non tamen undiquaque acci-
piendis rerum imaginibus aeque apta.

Primo enim ad verum bulbi axem, vbi
nempe nervus ingreditur opticus, huma-
num**) oculum coecutire quasi, notissi-
mo Mariotti experimento***) vulgo
constat.

[Seite 241]

Reliquae autem retinae principalis fo-
cus
et qui princeps distinctae visionis in-
strumentum censeri debet, in imagina-
rium incidit bulbi axem, qui centro cor-
neae et totius bulbi respondet; quod ta-
men, ut in Boerhaavium animad-
vertit Kaestner, non ita intelligendum
est, ac si immoto oculo unicum saltem
obiecti punctum distincte et vivide vi-
dere liceret, et ad quodvis aliud distin-
guendum oculi axem mutare necesse esset,
quum potius integri obiecti vnica et in-
tegra simul sensatio oriatur*).

§. 278.

Habitus autem oculi axem momen-
tanea facilitate versus obiectum dirigendi,
usu demum et exercitatione acquiritur.
Demonstrat hoc tum eorum exemplum
quibus postquam coeci nati fuerant adulta
demum aetate visus restitutus est**), tum
[Seite 242] et infantium tenellorum, utpote qui vix
ante tertium aetatis mensem ad eam fa-
cilitatem pertingunt.

§. 279.

Eidemque habitus et consuetudinis vi
tribuendum videtur, quod binis oculis
obiecta tamen unica tantum cernamus*);
nam et neonati itidem diplopes viden-
tur, et post varios oculorum morbos iti-
dem aliquamdiu superstes visa est diplopia,
usu demum et exercitatione superabilis.

§. 280.

Caeterum utriusque oculi iuncta acies
eam singuli oculi ex Jurini asserto non
nisi decima tertia parte superat.

Quid quod, pridem observante sum-
mo pictore Leon. da Vinci ad distan-
tiam obiectorum iudicandam unico tan-
tum uti oculo praestat**).

§. 281.

[Seite 243]

In universum autem oculi aciem eo
redire, ut visionis angulus ad minimum
34 minutis secundis maior esse debeat,
elegantissimis experimentis demonstravit
vir acutissimus, quondam noster, Tob.
Mayer: simulque summam humani
oculi perfectionem et exinde comproba-
vit, quod iste terminus visionis quavis
sub luce, situe solis meridiani, situe
debilis lucernae, sibi perinde fere similis
maneat, ita ut vel tantopere imminuto
lumine vix tamen quicquid de claritate
visus decedat*).

§. 282.

Ad infinitam exinde minutiem ima-
ginum rerum obiectarum concludere li-
cet, quae in retinam proiiciuniur**), et
quae nihilominus tanta vi eidem quasi
imprimuntur, ut certis sub circumstan-
[Seite 244] tiis vestigia earum supersint adhuc,
etiamsi obiectum ipsum non amplius
oculo obversetur*).


SECTIO XVIII.
IIS CORPORIS ACTIONIBUS
QUAE VOLUNTATIS ARBITRIO
SUNT OBNOXIAE.

[Seite 245]
---

§. 283.

Duplici defungi nervos officio vidi-
mus (§. 220.). Altero sentiendi; mo-
vendi altero. Prioris rationem hactenus
prosecuti sumus. Iam ut paucis de po-
stremo agamus restat.

§. 284.

Et quidem in universum partium hu-
mani corporis motus ita ad duas classes
revocare solent, ut alii voluntatis arbi-
trio regantur, alii non item.

Huius exempla vulgo citantur rhyth-
mus cordis, tum intestinorum aliorum-
que quorundam viscerum motus peristal-
ticus etc.

[Seite 246]

Istius vero ordinis censentur longe
plerorumque reliquorum musculorum
motus.

Denique autem ambigitur adhuc de
nonnullorum indole, ut respirationis,
sternutationis, tensionis membranae tym-
pani, actionis musculorum cremasterum,
etc. quos alii ad arbitrarios, alii ad invo-
luntarios, alii ad mixtos referunt.

§. 285.

At enimvero curatius ea divisione
pensitata facile intelligitur gravibus eam
premi difficultatibus ita ut sane limites
inter eiusmodi classes definire vix sit
possibile.

Paucae enim ab una parte excitari
poterunt corporis nostri functiones, in
quas voluntatis imperium plane nullum
esse dicere liceat, maxime si et imagina-
tionis et animi pathematum cum volun-
tate connubium spectes.

Ab altera autem, exempla sunt functio-
num muscularium, quae etsi natura sua
[Seite 247] plane arbitrariae sint, vi tamen consue-
tudinis, (cuius in universum summum
est circa motus animales momentum et
dignitas,) quasi involuntariae redduntur.

§. 286.

Posterioris generis sunt primo loco
eiusmodi musculares motus, qui etsi alias
voluntate regantur, certis tamen sub cir-
cumstantiis inscio, imo vero et invito
subinde animo agunt.

Ita v.c. invita contingit nobis nicti-
tatio velocius appropinquante versus ocu-
lum digito amici, etiamsi non tangat;
– aut flexio digiti annularis, quae nempe
in plerisque hominibus digiti minimi
flexionem sequi solet etc.

Inscio vero animo artus quandoque mo-
vemus quamvis altissimo sepulti somno.

Ab altera vero parte exempla etiam
sunt musculorum, qui etsi longe plerum-
que voluntati rite obediant, quibusdam
tamen in casibus eam sequi recusent: quo
v.c. referre licet difficultatem, manu et
[Seite 248] pede eiusdem lateris contraria directione
circulum describendi, aliosque id gene-
ris motus, qui etsi voluntarii et quidem
ex facillimis sint, si singuli exerceantur,
difficillime tamen peraguntur quoties cer-
tis quibusdam aliis motibus iunguntur*).

§. 287.

Quod vero eos motus attinet, quos
nullatenus voluntatis imperio obnoxios
esse censent, vix praeter uleri ad partum
spasmos**), alium novi omni exceptione
maiorem.

De cordis enim pulsu celebris extat
historia Angli tribuni militum, quem
cordis et arteriarum motum pro arbi-
trio supprimere potuisse, gravissimorum
[Seite 249] medicorum Baynardi et Cheynei
autoptarum habemus testimonium*).

Retardari autem posse aut vicissim ac-
celerari, respirationis varia modifica-
tione, rhythmum cordis et aortici syste-
matis, extra dubitationis aleam positum
videtur**).

Et ventriculi motum voluntarium
esse posse, ut ruminatio in universum
docere videtur, ita luculentissime in viro
comperi ruminante, cui ea affectio plane
arbitraria erat.

Iridis motus etsi in longe plerisque
hominibus involuntarius sit, accepi ta-
men ab idoneis testibus exemplum viri,
qui eidem, adhibito quodam singulari
nixu, imperare et pupillam etiam in te-
nebricosa luce arctare poterat.

Et ita multifaria sunt motuum genera
quae etsi plerumque absque animae im-
[Seite 250] perio peragantur; quibusdam tamen ho-
minibus voluntaria sunt, praesertim si
attentio*) et phantasiae sufflaminatio ac-
cesserit.

Ita novi homines, qui quovis mo-
mento sibi spasmodicam cutis horripila-
tionem excitare possunt, simulac ingra-
tarum quarundam sensationum ideam
sibi resuscitant.

Fuere qui pro lubitu miranda facili-
tate topicos in singularibus corporis par-
tibus, manibus etc. sudores sibi excitare
potuere**) et s.p.

§. 288.

Explicare haec forte liceret ex re-
actione sensorii, (§. 56.) quae aeque bene
imaginationis ope, tanquam stimulo
mentali, quam stimulo corporeo revera
[Seite 251] in sensorium agente, excitari posse vide-
tur (§. 52.) Sunt sane quamplurima oeco-
nomiae animalis phaenomena eiusmodi
explicationi egregie respondentia; ut va-
riae v.g. caussae erectionem virilis virgae
aut salivae excretionem excitantes.

§. 289.

De voluntariis motibus in univer-
sum id denique adhuc annotare liceat,
esse eos ex characteribus primis et prin-
cipibus, qui animale regnum a vegeta-
bili distinguunt: siquidem nulla hucus-
que innotuit planta quae motus volunta-
rii ope victum sibi quaerat, nullum au-
tem e contrario animalium, quod non
aut facultate loco motiva gaudeat, aut
saltem membrorum singulorum motu ar-
bitrario alimenta sibi comparet.

§. 290.

In nobismetipsis autem iidem motus
luculentissimum praebent documentum
intimae harmoniae, qua anima cum cor-
pore suo conspirat, quod vel de rapida
[Seite 252] celeritate cogitanti patebit, qua exerci-
tati fidicinis digitorum, aut cuiusvis lo-
quentis organorum sermonis multifarii
motus se excipiunt*).


SECTIO XIX.
DE
MOTU MUSCULARI.

[Seite 253]
---

§. 291.

Proxima autem longe plerorumque
corporis nostri motuum organa, musculi
sunt, qui inter omnes eiusdem partes
similares maximam molem constituunt.

§. 292.

Azotico quod vocant elemento prae
aliis corporis animalis partibus similari-
bus abundant*) cuius secessu a binis
aliis elementis quibus in homine sano
et vivo nuptum est, hydrogenio inquam
et carbonaceo, haec ipsa tam in mor-
bosa affectione**), quam in cadaveri-
[Seite 254] bus*) passim in substantiam adipoceream,
saponi aut spermati ceti quodammodo
similem abiisse visa sunt.

§. 293.

Praeterea autem duplici maxime cha-
ractere a reliquis partibus similaribus
destinguuntur musculi; altero a fabrica
eorum desumto; altero quem singulare
vis eorum vitalis genus praebet.

§. 294.

Fabrica vero ea carnea est ex fibris
motricibus ut vocant, sui generis, palli-
dissime subrubellis, ita compacta, ut quis-
que musculus ex fibrosis primo lacertis,
lacerti porro e fibrarum fasciculis, hi au-
tem iterata huiusmodi progressiva divi-
[Seite 255] sione denique ex minutissimis istis fibris
et fibrillis carneis constent.

§. 295.

Cingitur autem musculus celluloso
involucro*), quod ipsum in substantiam
eius penetrans totique quasi intertextum,
lacertis primo, tum fasciculis, denique
ipsis etiam fibris et fibrillis vaginali sepi-
mento sit.

§. 296.

Tum vero et universa musculorum
compages infinitis plane vasis sanguiferis
et filis nerveis perreptatur; e quibus haec
in invisibilem pulpam deliquescere et
cum fibris musculosis intime commisceri
videntur; ista vero vel tenerrimis hisce
fibris ita intertexta sunt, ut totis istis
carnibus exinde nascatur sanguinea ru-
bedo, qua vero elota, nativus ipsis resti-
tuitur quem diximus (§. 294.) pallor.

§. 297.

[Seite 256]

Plerisque denique musculis et hoc ac-
cedit, quod in tendines*) abeant, par-
tes itidem quidem fibrosas**), attamen
adeo diversissimae indolis respectu colo-
ris texturae, elateris etc. ut facillimo
negotio utriusque generis fibrarum discre-
pantia patescat, et ea physiologorum opi-
nio refutetur, qui tendineas fibras e mu-
scularibus sensim subnasci putaverunt,
eo praesertim phaenomeno seducti, quo
infantium musculis, si cum adultorum
comparaveris, proportione plus inesse
carneae partis quam tendinosae constat.

§. 298.

Alter quem citavimus (§. 293.) mu-
sculi character exclusivus, irritabilitas est
Halleria***), cuius notionem et a
[Seite 257] contractilitate differentiam supra quidem
iam exhibuimus(§. 41.), ulteriorem autem
eius indaginem heic loci prosequamur.

§. 299.

Est autem haec irritabilitas, s. vis
muscularis, s. insita s. propria, omnibus
partibus musculosis communis quidem,
sed non omnibus eodem gradu, utpote
quo alias partes alias longe antecellere
observatum est*).

§. 300.

[Seite 258]

Et quidem principem tenere locum
videntur musculi cavi qui functionibus
vitalibus et naturalibus inserviunt, maxi-
me cor (§. 124.), cuius praesertim in-
terior superficies vivacissima et maxime
diuturna gaudet irritabilitate.

Proxime cor excipere videtur ea prae-
rogativa tubus intestinalis, inprimis te-
nuium: quae et in calidi sanguinis ani-
mantibus quandoque adhuc irritata con-
trahuntur, silente iam corde ipso.

Haec sequitur ventriculus,

hunc vesica urinaria etc.

Inter reliquos musculos maxime
eminent insigni irritabilitate linguales car-
nes (§. 235.); tum et eae quae respiratio-
nem regunt, ut diaphragma, intercosta-
les, triangularis sterni.

Sequuntur ceteri musculi.

[Seite 259]

Minor, ast aliqua tamen inest arte-
riis (§. 128.)

item truncis venarum thorace con-
tentis (§. 95.)

Adhuc minor, si genuina est irritabi-
litas, reliquis venis sanguiferis (§. 132.)

§. 301.

Aliis quibusdam partibus magnus ipse
in ea doctrina arbiter, Hallerus, irri-
tabilitatem male tribuisse mihi videtur,
quas quidem contractilitate (§. 40. 58 sq.)
praeditas esse experimentis comperi, ir-
ritabilitatem vero nunquam in iisdem
observare potui.

Pertinent huc venae lacteae, glandu-
lae, vesica fellea, uterus, tunica dartos
et virga virilis.

Sed non maiori iure ab aliis tributam
video irritabilitatem iridi, extimae pul-
monum faciei etc. quibus tamen omni-
bus partibus si quid recte video non ma-
gis ea vis convenit quam telae mucosae
et partibus ex ea stipatis, integumentis
[Seite 260] communibus, meningibus, pleurae, pe-
ritonaeo, periosteo, membranae medul-
lari, tendinibus, aponeurosibus etc.; aut
visceribus parenchymate proprio (§. 20.)
constantibus, hepati, spleni, renibus, se-
cundinis, cerebro cum reliquo systemate
nervoso etc. quae partes ad unam omnes
ut musculari fibra, ita irritabilitate eidem
unice propria omnino carent.

§. 302.

Uti autem irritabilitatem muscularem
cum contractilitate telae mucosae subinde
confusam vidimus, ita ab altera parte
nuperis maxime temporibus eandem ad
nerveam vim referre placuit viris non-
nullis cl.*).

[Seite 261]

Quanquam vero neutiquam infitian-
dum sit nervorum in muscularem motum
imperium, vel phaenomenis experimen-
torum a cl. Galvani aliisque nuper in-
stitutorum (§. 225.), manifestissimum;
neque vel minimam muscularis carnis
fibrillam exhibere liceat, quae nervosa
pulpa plane orba dici possit, neutiquam
tamen haec obstare videntur, quin irrita-
bilitatem pro vi sui generis, aeque a ner-
vea quam a contractilitate luculentissime
differente, habeamus. Deest enim ab una
parte ea vis omnibus aliis partibus non-
musculosis, etiamsi ceterum nervorum di-
tissimae sunt, ut corio, tot nervosis visce-
ribus etc.; ab altera vero non nisi muscu-
losam carnem genuina irritabilitatis phae-
nomena exhibere videmus; ita ut vel
his praeter plurima alia argumenta
iunctim ponderatis, rationi magis con-
sonum videatur, singularia ea phaeno-
mena singulari fibrae muscularis texturae
tribuere, quam nervis eandem imputare,
qui tot aliis corporis partibus cum muscu-
[Seite 262] lis communes sunt, attamen ne tenuis-
simum quidem ullae irritabilitatis vesti-
gium in ipsis excitant. Taceo tot alia
magni ponderis argumenta exinde v.c.
petita, quod nulla observetur relatio
gradum inter irritabilitatis partis cuius-
dam et nervorum copiam ad eandem
accedentium; quod porro pro subiectiva
varietate, sexuali praesertim, aut genti-
litia, aut denique morbosa, altera harum
virium vitalium saepe vividissima extet,
altera contra in iisdem hominibus hebe-
tiore et quasi torpescente et s.p.

§. 303.

Ipsae autem nervorum summae par-
tes quibus utique in musculos agere no-
tissimum est, eo potius redire videntur,
ut tanquam remotiores s. excitantes motus
muscularis caussae considerari possint, mi-
nime vero cum proxima s. efficiente con-
fundi debeant, quae sola ac unica insita
musculosae carni irritabilitas erit.

[Seite 263]

Agunt v.c. animi pathemata in sen-
sorium, reagit hoc in nervos cordis ita
ut irritabilitatem eius excitent, quae pal-
pitationem aliasve motus eius anomalias
efficit.

Agit voluntas in sensorium, reagit
hoc in nervos brachii, hique tunc eodem
modo tanquam remotiores caussae mo-
tum muscularem excitant, qui vero
proxime ab ipsa irritabilitate efficitur
et s.p.

§. 304.

Et huicce quidem utriusque generis
causarum ad motum muscularem concur-
rentium distinctioni ad amussim respon-
dent experimenta, quae tam de paralysi
partium quae sectis aut ligatis nervis ad
eas pertinentibus supervenit*), quam de
irritabilitate nihilominus tunc diutissime
subinde superstite, toties capta sunt.

Visi enim sunt v.c. aegroti quibus al-
terum brachium paralysi immobile erat,
[Seite 264] sensu interim in eodem superstite, alte-
rum contra sensu orbum, motus attamen
adhuc capax*). Alii de gravi paralyti-
corum artuum dolore conquesti**) et s.p.

§. 305.

Quaenam vero sanguinis quo musculi
plenissimi sunt (§. 296.) ad actionem eo-
rum genuina sit efficacia, nondum qui-
dem adhuc liquido patere videtur.

Stenonianum sane experimen-
tum***) ita plerumque cedere solet, ut li-
gaturam aortae abdominalis itidem inse-
quatur paralysis crurum posteriorum†).

Omnibus tamen rite collatis in ea
quam supra iam (§. 125.) tetegi opinione
[Seite 265] confirmor, actionem musculorum qui
voluntarii vulgo vocantur minus quam
cordis motum a sanguinis in fibras eorum
motrices influxu pendere; magis vero e
contrario a nervorum, irritabilitatem eo-
rum excitantium, imperio.

§. 306.

Praeter insitas hasce quas adhuc in-
dagavimus vires musculorum communes,
singulis iam accedunt propriae et adven-
titiae, ex varia eorum figura, situ etc.
oriundae, mechanismo cui destinatae
sunt ad amussim respondentes.

§. 307.

Et in universum quidem eo ex capite
musculi dividi solent in cavos et solidos;
quorum isti ut vidimus voluntatis impe-
rio non proxime subiecti ad vitales et
naturales magis functiones pertinent,
ideoque non amplius huius loci sunt, ubi
de voluntariis ut vocantur, qui nempe
ad animalium functionum ordinem
spectant, loquimur.

§. 308.

[Seite 266]

Verum et hos ipsos ingens intercedit
differentia. Ut enim de varia eorum
magnitudine taceam, diversissima ipsis est
lacertorum et fasciculorum dispositio ac
fibrarum directio partisque praesertim
carneae ad tendineam habitus et rela-
tio, denique et decursus ac insertionis
ratio etc.

§. 309.

Longe plurimis tamen fusiformis plus
minus oblonga est forma, ita ut ventri-
cosae eorum carnes utrinque in tendineos
abeant funes, inertes quidem et omnis
irritabilitatis expertes, qui ossibus ple-
rumque infixi vectium more ea movent.

§. 310.

Uti enim paucissimi sunt musculi ten-
dinibus destituti, qualis est latissimus
colli; ita et tantum non omnes ossibus
affiguntur, excepto nempe iterum quem
modo citavimus, it cremastere ut plerum-
que se habet, azygo uvulae, plerisque
qui oculi bulbum movent etc.

§. 311.

[Seite 267]

Istis autem viribus tam communibus
(§. 298 sq.) quam propriis (§. 306 sq.) in-
structi musculi actionibus suis peragen-
dis apti fiunt, quae itidem in commu-
nes et proprias dividi possunt.

§. 312.

Communis, quae nempe proxime ex
irritabilitate fluit, omnibus est, ut car-
nes eorum breviores fiant, rigidiores,
plerumque etiam inaequabiles ac quasi
angulosae.

Mensuram vero istius imminutionis
cum Jo. et Dan. Bernoullio aliisque
iatromathematicis ad communem calcu-
lum revocare, vetat praeter alia ingens
differentia eo respectu primo musculos
cavos et solidos; tum vero etiam hosce
posteriores ipsos intercedens; collatis
v.c. rectis (quales intercostales sunt) cum
sphincteribus et s.p.

§. 313.

[Seite 268]

Actiones musculorum propriae (§. 311.)
viribus eorum propriis respondent, et
quod per se exinde fluit, adeo infinitis
modis variant, ut ad nullas plane gene-
raliores leges referri possint.

Ut enim pauca saltem e multis hic
memorare liceat, peculiaris et quasi ano-
malus musculorum quorundam agendi
modus nominandus venit, qui vix soli
sed tantum non semper aut post praegres-
sam aliorum actionem, aut iunctim et
simul cum alius ordinis musculis functio-
nes suas exercent; quo v.c. lumbricales
referendi, quando in rapidis digitorum
motibus saltem aliorum metacarpi et an-
tibrachii musculorum actionem praegres-
sam sequuntur; aut recti laterales ocu-
lorum, utpote quorum quivis adducens
plerumque non nisi iunctim cum abdu-
cente alterius bulbi agere solet.

Quae autem vulgo statuitur regula,
quemvis musculum attrahere dum agat
obsequiosiorem partem cui infigitur ver-
[Seite 269] sus alterum magis fixum, ea ipsa ex sa-
pienti Winslovii monito*) quam
maxime relativa et diversis limitationi-
bus obnoxia est; ita ut v.c. ex duabus
istis partibus modo haec modo illa mobi-
lior reddi possit, quando altera interim
coniuncta plurium aliorum musculorum
actione figitur et stabilis redditur.
Sed et contraria ratione flexorum actio
etsi plerumque antagonistis suis extenso-
ribus ita praevalere videntur ut corpore
perfecte quieto brachia, digiti etc. paulo
flexi sint, non tamen unice ex vi quam
ad eam flexionem subeundam impendere
videntur, sed maxime ex voluntaria laxa-
tione extensorum, quibus ipsis succur-
rimus quasi, aestumari debet.

§. 314.

Quibus omnibus denique accedit pe-
culiaris cuiusvis musculi mechanismus**),
[Seite 270] singulis quibus proxime destinatus est
motibus adaequatus.

Iuvant eum praeter statutam cuivis
figuram, non unius generis alia admini-
cula, ut bursae mucosae, maxime in qua-
ternarum extremitatum (ut vulgo vocan-
tur) musculis observabiles; tum liga-
menta annularia quibus nonnulli cin-
guntur; adeps, qua plurimi circumfusi
sunt; ros lymphaticus quo ad unum
omnes scatent; et quam primo loco citare
oportebat, sceleti ipsius conformatio,
maxime quod apophysium et condylorum
structuram attinet, tum quod articula-
tionum coniugationem; quid quod et in-
tegra ossa, ut patellam, pisiforme carpi
et sesamoïdea*) unice motui quorundam
musculorum facilitando destinavit natura.

§. 315.

[Seite 271]

Compensatur ita aut saltem minuitur
ea inevitabilis virium iactura, quae ex
universi corporis conformatione et statura
necessario fluit, ubi ob acutum multo-
rum musculorum insertionis angulum,
aut huius prope hypomochlium vicinita-
tem multum eius vis decedit, quam si
remotiore loco aut obtusiore angulo eos
funes insertos fingimus, iidem exserere
potuissent*).

§. 316.

Et sic quidem corpori nostro circ. 450
et quod (pro sexuali aut individuali va-
rietate) excurrit, musculis instructo, du-
plex nascitur summi momenti commo-
dum, mobilissimae cum membrorum tum
universi corporis agilitatis, et mirandi
eiusdem roboris laborumque patientiae.
Utrumque partim quidem ab ipsa muscu-
lorum perfectione pendet, ad quam non
minus ac ad ipsorum ossium perfectio-
[Seite 272] nem adolescente demum aetate pertingi-
mus, partim vero usu quoque demum ac
exercitatione acquiritur, quae quantum
in musculis tam roborandis quam agil-
lime movendis valeant, funambulorum,
saltatorum, cursorum, athletarum, baiu-
lorum et barbarorum aut quos prisca tulit
aetas hominum*) exempla demonstrant.


SECTIO XX.
DE
SOMNO.

[Seite 273]
---

§. 317.

Utraque nervosi systematis actio, cuius
historiam hucusque absolvimus, sentiendi
sc. et movendi, ita fatigatur diurno usu,
ut nocturna ipsi quiete opus sit ad refo-
cillandas vires, quas quidem gelidae mor-
tis imago, somnus*), restituit.

§. 318.

Est autem somnus functio perfecte
periodica, qua commercium animi cum
corpore suspensum quasi silet, et cuius
phaenomena iam sigillatim recensenda,
si quae alia, fluido cuidam nerveo non
inepte respondere videntur.

§. 319.

[Seite 274]

Sunt autem praeter alia praecursores
et nuntii somni magis magisque sensim
ingravescens sensuum externorum hebe-
tudo, et musculorum plerorumque vo-
luntatis arbitrio subiectorum, maxime
longorum, relaxatio; sanguinis item ve-
nosi versus cor congestio, et incommodi
inde nati oscitadtionis ope levamen; deni-
que etiam in ipso quasi ultimo vigilia-
rum et somni limine, et unius in alte-
rum transitu singularis cuiusdam delirii
brevis species*).

§. 320.

Ipsa tunc somni phaenomena eo
redeunt, ut animales functiones in totum
sileant, reliquae autem ad unam fere
omnes segnius paulo et quasi torpidae
procedant: nam et pulsus somno sepul-
tis lentior, et calor animalis ceteris pari-
bus aliquanto imminutus, ut et perspi-
[Seite 275] ratio parcior, digestio iniquior, excre-
tiones (si a masculi seminis, rariore ta-
men illa ipsa, discesseris), tantum non
omnes suppressae etc.

§. 321.

Caussae quae somnum inducunt remo-
tiores,
in promptu sunt*). Ut enim ipsa
narcotica taceam, maxime illuc faciunt
virium animalium dispendium ex fatiga-
tione praegressa, aut vigiliis etc.; vis con-
[Seite 276] suetudinis, et quae ex eodem partim
fonte vires suas somniferas habent te-
nebrae, silentium, quies etc.; tum et le-
nes et uniformes et continuae in quos-
dam sensus agentes impressiones, ut mur-
mur rivuli aut aspectus segetis zephyro
agitatae etc.; porro pastus praegressus, fri-
gus intensius corporis periphericum, alia-
que sanguinem ab encephalo derivantia,
pediluvia, clysmata, ipsae denique gra-
viores haemorrhagiae et s.p.

§. 322.

Et ipsae istae quas posteriore loco dixi-
mus remotiores caussae ad proximam
ducere poterunt, utpote quam, omni-
bus collatis, in imminuto aut impedito
influxu sanguinis oxygenati (quem vulgo
arteriosum vocant) ad encephalum, ut-
pote qui ad reactionem sensorii in sen-
suum functiones et voluntarios motus vi-
gilis hominis summe necessarius est, veri-
similiter ponendam puto*).

[Seite 277]

Imminuitur quidem, sanguinei fluenti
a cerebro derivatione et versus remotio-
res partes congestione; impeditur autem
aliena materie cerebrum comprimente,
situe hoc serosa colluvies, sive pus, cal-
variae ex fractura depressio etc.

Sequitur autem eam imminutionem
illudve impedimentum, vaporis s. aquulae
ventriculorum cerebri defectus, eorum-
que ipsorum collapsus, ex quo varia somni
phaenomena acute explicat vir egregie
[Seite 278] physiologice doctus, alias iam a nobis
laudatus, Dav. Hartley*).

Respondet sane huic caussae, praeter
alia argumenta praesertim ex comparata
anatome animalium mammalium hiberno
somno torpescentium**), singulare quo-
que phaenomenon quod mihi ipsi oculis
usurpare licuit in homine vivo, cuius
supra iam memini, cui, quoties et quam-
diu dormitabat, cerebrum simul deside-
bat, interdiu vero vigilanti copiosiore
sanguine turgebat.

Respondet vero eidem etiam ab altera
parte perviligium, quod nempe sangui-
nis versus caput congestiones sequi solet.

§. 323.

Somni mensura quidem magnam par-
tem ab aetatis, corporis habitus, tempe-
ramenti etc. varietate pendet: in univer-
sum tamen omnia eo conspirant, longio-
[Seite 279] rem somnum aut imbecillitatis comitem
esse, (ut in infantibus praematuro partu
editis, et silicerniis videmus), aut fatui-
tatis et torporis uberrimum fontem.

§. 324.

Somno refecti expergiscimus, et is
quidem in vitam reditus similibus fere
ac ex ea in somnum transitus stipatur
symptomatibus; oscitatione sc. (eam vero
tum plerumque pandiculatio comitatur),
sensuum etiam aliquali hebetudine et s.p.

§. 325.

Caussae vero evigilantes, iis quae
somnum inducunt respondere videntur;

proxima nempe erit sanguinis fluen-
tum copiosius ad encephalum rediens;

remotae, praeter consuetudinis vim,
cuius heic maxima potentia est, stimuli
varii generis, sintve externi sensus sopi-
tos excitantes, sintve interni, iidemque
aut in corpus proxime agentes ut vesicae
repletio; aut mediante phantasia systema
nervosum afficientes, quod somniorum est.

§. 326.

[Seite 280]

Sunt autem somnia*) imaginationis
quali lusus, quibus species rerum sensi-
bus perceptarum, et quidem maxime
quae sunt oculis subiecta fidelibus, spe-
cies revocat, seque iisdem exercere et
agitare videtur.

Disputatum est, num sano homini
natura conveniant nec ne. Fuerunt qui
nullum absque somniis existere somnum
credant, etiamsi non semper eorundem
recordemur**). Alii contra somnia non
nisi turbatam viscerum infimi ventris
functionem sequi putant***). Et sunt
sane adultorum sanissimorum exempla
qui nunquam se somniasse asseruerunt†).

[Seite 281]

Plerumque quidem confusa sunt et
inordinata id generis nocturna phan-
tasmata; est tamen quandoque ut et ra-
tionis miranda testentur vestigia*).

In universum autem magna corpo-
reorum stimulorum ad excitanda somnia
videtur esse potentia, feminis v.c. ad
lubricas species, nimiae repletionis ad
anxia visa etc. Imo exemplum accepi-
mus relatum hominis, cui dormienti
somnia pro lubitu suscitare poterant
amici, quando leniter eundem allo-
quendo somnii materiem suppedita-
bant**). Verum hoc ad mixtum prae-
ter naturam statum somni et vigiliarum
referendum videtur, quo et vere mor-
bosa tam noctambulonum, quam ab hac
quidem longe diversa magnetica ut vo-
[Seite 282] catur ecstasi correptorum somnambulo-
num affectio, spectat*).

Sed et in universum somnia pro eius-
modi status mixti specie habere placuit
Lockio aliisque.


SECTIO XXI.
DE
VICTU EIUSQUE APPETENTIA.

[Seite 283]
---

§. 327.

Ut virium animalium dispendium
somno, ita naturalium et ipsorum corpo-
ris elementorum successiva iactura victu
reparatur.

§. 328.

Efficacissime autem ad eundem com-
parandum et assumendum compellunt
voces naturae diversi quidem generis, sed
eodem tendentes, intolerandi nempe ab
una parte cruciatus famis et sitis, ab al-
tera dulcissimae sed non minus potentes
appetitus illecebrae.

§. 329.

Et famis quidem caussam alii in mo-
lesto ex ipso otio sensu vacui ventriculi,
alii in mutuo affrictu rugarum eius quae-
[Seite 284] sivere, alii in stimulo ex copiosiore non
solum affluxu humorum inquilinorum,
salivae maxime, et gastrici liquoris nato,
sed et acrimonia irritante, quae iisdem
tunc supervenire soleat nisi ingestis ei-
dem tempestive caveatur.

§. 330.

Sitis vero, magis in ipsarum faucium
molestissima siccitate, tum et in singulari
stimulo ab acrium, salinorum praesertim,
ingestione orto, quaerenda videtur. Se-
quitur ideo excedentem absorbtionem
humorum ex oris cavo, qualis v.c. matri
contingit lactanti quando iam lactentem
infantem uberi admovet; aut qualis non
raro post venaesectionem et alvi laxatio-
nem observatur. Verum et ex stimulo
mentali a graviori animi pathemate con-
tingere solet.

§. 331.

Necessitas quidem utrique huic sti-
mulo satisfaciendi pro varietate aetatis,
habitu corporis, et maxime vi consuetu-
[Seite 285] dinis plus minus urgens est, ut vix certi
quid de ea statui possit; in universum
tamen eo res redire videtur, ut homo
adultus et sanus, qui suae spontis est,
[cui nempe nec phanaticis deliramentis
nec aliis praeter naturam affectionibus
istae voces naturae obtunduntur*)], ne
unam quidem diem absque notabili vi-
rium prostratione, vix vero ultra octi-
duum sine vitae discrimine esu ca-
rere queat.

§. 332.

Potum vero, etsi eius desiderium ve-
hementius urgere videatur, minus tamen
ad vitam et sanitatem necessarium esse,
docere videntur tum numerosae calido-
rum animalium species, mures, coturni-
ces, psittaci etc. quibus nulla potandi
necessitas imposita est, tum vero et ipso-
rum hominum exempla, qui omnis ge-
[Seite 286] neris potulentorum plane desueti, diu-
tissime sani et vegeti vixerunt*).

§. 333.

Quod vero victum attinet, quo istis
naturae vocibus internis facimus satis,
disputatum est, cuinam ex binis classibus
principibus, animalis sc. aut vegetabilis,
humani corporis fabrica magis respon-
deat, et cui ergo homo proxime a natura
destinatus videatur?**).

§. 334.

Herbivorum natura sua hominem esse,
post aliorum argumenta ex figura den-
tium***) aut longitudine intestinorum
hominis†) desumta, et quod tenuium
[Seite 287] tractus habita valdopere a crassis differat,
et colon ipsi bullosum sit etc., Roussea-
vius
acute sane exinde comprobare stu-
duit, quod femina natura sua unipara sit
et binis provisa mammis*); quibus omni-
bus etiam addere liceret tum exempla
ruminationis humanae, utpote quam af-
fectionem nonnisi herbivoris competere
notissimum est, tum vero et facilitatem qua
herbivora domestica victui animali assue-
scunt, cum e contrario animalia natura
sua carnivora si a cane domestico disces-
seris vix unquam ad oibos vegetabiles
transeant.

Carnivorum autem qui cum Hel-
vetio
**) faciunt hominem, ad ventri-
culi eius conformationem, et breve ipsi
intestinum coecum, similiaque argumenta
provocant.

§. 335.

At enim vero curatiore observatione
luculentissime docemur neutiquam homi-
[Seite 288] nem ad alterutrum saltem, sed potius
natura sua ad utrumque istorum alimen-
torum genus destinatum esse: cum et
dentes eius, maxime molares*), tum et
intestinorum fabricae quae modo citavi-
mus momenta, medium quasi teneant
inter easdem ferarum et herbivororum
partes: maxime vero etiam articuli ratio
qua condyli mandibulae humanae ossi
temporum iuncti sunt eandem eius prae-
rogativam demonstrent.

§. 336.

[Seite 289]

Et si vera sunt, ut sunt verissima,
quae alias de hominis privilegio monui-
mus, cui, latius quam cuivis alii ani-
manti, universus patet terrarum orbis,
facile exinde fluit, tum alterutro saltim
victus genere male ipsi consultum fuisse,
cum tot nunc commode habitet regiones
etiamsi unius tantum alteriusve ordinis
alimenta ipsi praebeant.

§. 337.

Est vero homo omnium quae novi-
mus animalium longe maxime omnivo-
rum, quod non solum ab una parte in-
genti dapum varietate ex utroque orga-
nico regno parata luxuriari, verum ab
altera etiam unico fere eodemque sim-
plicissimo victu sanus ac vegetus vi-
vere possit.

Ita enim, ut paucissima saltem tan-
gere liceat exempla, innumeri homines
hodienum unice vegetabilibus vescuntur,
solani tuberibus, custaneis, dactylis etc.
[Seite 290] qui et aboriginum generis humani victus
fuit, liquidem eos primo et diu fructibus
saltem et radicibus, tum frumentis et le-
guminibus vitam sustentasse longe veri-
simillimum est*).

Mauri nomades fere solo gumini Se-
negalico vivunt**).

Kamtschatkae totque aliorum litto-
rum accolae piscibus.

Pastores in Americae australis provin-
cia Caracas ad Orinocum fl.***) et in ipsa
Europa Morlachi†) fere unice carne.

Imo vero barbarae nonnullae gentes
carnibus crudis, quod sane quondam de
Samojedis††), Esquimotis†††) et de
[Seite 291] australis Americae quibusdam nationi-
bus*) negari non poterat.

Nec minoris momenti singularia circa
potulenta quarundam gentium occurrunt.

Plurium v.c. insularum, quae tropi-
cos interiacent, maxime in mari pacifico
incolae aqua dulci omnimode carent, eius-
que loco lacte nucis cocos utuntur.

Alii aquam marinam bibunt, et quae
sunt id generis alia innumera, homi-
nem omnivorum quam apertissime de-
monstrantia.


SECTIO XXII.
DE
MASTICATIONE
ET
DEGLUTITIONE.

[Seite 292]
---

§. 338.

Masticationi solidioris victus inservit
maxime inferior maxilla, aeque ac supe-
rior triplicis generis dentibus munita.

Incisoribus nempe, qui plerisque*)
hominibus scalpriformes sunt, ut demor-
[Seite 293] dendo frusto inserviant, et in inferiore
maxilla erecti (non ut in reliquis ani-
mantibus mammalibus dentatis plus mi-
nusve versus horizontem inclinati,) quod
quidem ad principes humani corporis
characteres distinctivos refero.

Caninis robustis conicis, quibus du-
riora diffringimus, et qui in homine
neque exserti neque a vicinis distan-
tes, sed aequali serie iisdem approxi-
mati sunt.

Molaribus denique variae magnitudi-
nis ad conterendum aptis, et in homine
apicibus singulariter obtuse gibbis, ab
illis aliorum mammalium evidentissime
differentibus, instructis.

§. 339.

[Seite 294]

Iungitur autem mandibula reliquo
capiti articulo memorabili, qui medium
inter arthrodiam et ginglymum tenet; et
meniscis praeterea duobus cartilagineis
instructus cum sufficiente robore ac fir-
mitate summam quaquaversum obsequio-
sam mobilitatem conciliat.

Deorsum itaque eam maxillam agit,
dum os aperimus, maxime quidem bi-
venter, quem tamen nonnihil iuvare vi-
dentur geniohyoidei et mylohyoidei.

Reducunt eandem dum morsu aliquid
abscindimus et ingenti quidem vi con-
stringuntur dum dura frangimus, masse-
teres praesertim et temporales.

In latera movent eandem cum man-
dimus pterygoidei interni et externi.

Posteriores etiam antrorsum eam du-
cere valent.

§. 340.

Retinentur et diriguntur et subiguntur
dentibus mandenda, buccinatore et flexil-
lima ac mutabilis formae lingua (§. 235.).

§. 341.

[Seite 295]

Simul autem dum manducamus emul-
getur quasi saliva*), quae latex est spumo-
sus, plurima constans aqua albuminosae
materiei portioni nupta, parca scatens
terra calcarea phosphorata (quae tartaro
dentium et salivalibus calculis ortum
praebet), perpetua linguae assuetudine
insipidus etsi salis microcosmici, muria-
tici, quin et passim acidi oxalici pau-
lulum continet; antisepticus**), et egre-
gie resolvens.

§. 342.

Fontes eius triplicis ordinis glandulae
sunt conglomeratae, quibus latera et in-
teriora mandibulae obsidentur.

Maximae earum, parotides***), sali-
vam suam Stenoniani†) ductus ope
pone dentem molarem medium superio-
rem excernunt.

[Seite 296]

Quam submaxillares*) suppeditant, ea
per Whartonianos**) ductus effluit.

Minimarum denique, sublingua-
lium
***), per numerosos ductus Rivi-
nianos
†).

§. 343.

Augetur salivae excretio, cuius ex
Nuckii arbitraria quidem sententia††)
ad integram usque libram intra duode-
cim horas secerni vulgo putant, tum sti-
mulo, tum mechanica pressione et quasi
emulsione.

Hac scil. (cui parotidum praesertim
situs ad mandibulae articulum favet), ubi
duriora manducamus, quae affluente isto
latice opportune molliuntur.

Illo vero aut revera praesente, dum
nempe acriora ingerimus, quae ipso isto
affluxu opportune diluuntur; aut etiam
[Seite 297] phantasiae ope excitato (§. 288.): quo et
salivae affluxus pertinet, qui avidiorem
cibi appetentiam sequitur.

§. 344.

Miscetur autem praeterea salivae, tum
mucus ex labialibus et genalibus glandu-
lis oriundus*), et qui linguam obducit,
tum roscida aquula quam molles oris
partes transsudant.

§. 345.

Et hacce quidem salivali inquilino-
rum humorum mixtura quae ingesto
frusto masticationis ope affunditur, id
ipsum non solum magis magisque in
pultaceum et commode deglutiendum
vertitur bolum, sed et simul iam ad ul-
teriorem digestionem et assimilationem
praeparatur.

§. 346.

Ipse vero deglutitionis mechanismus**)
etsi maxime compositus videatur et re-
[Seite 298] vera longe plurimarum diversi generis
partium coniunctis viribus peragatur, in
universum tamen eo redit, ut primo
lingua versus propriam radicem retracta
ideoque intumescens et quasi rigescens,
dorso suo excavato bolum excipiat, unde
in faucium isthmum devolutus ab am-
pliatio et ipsi quodammodo occurrente
pharyngis infundibulo non sine singulari
et violentiore nixu arripiatur, et dehinc
tripartiti musculi constrictoris*) ope
in oesophagum depellatur; quae vero
omnia citissime se excipiunt et brevissi-
mis absoluntur.

§. 347.

Pandendae autem huicce viae, secu-
raeque eidem reddendae, variis natura
prospexit adminiculis**).

[Seite 299]

Et linguae quidem in eo negotio
magni momenti motum moderatur os
hyoideum.

Ne autem quidquam ingestorum ab-
errans quasi choanas ingrediatur, palato
molli*) cautum est, quod aeque ac
dependens ab eius arcuato laqueari
uvula (cuius genuinus usus nondum
satis patere videtur), peculiaribus
musculis tenditur et istos recessus
claudit**).

Glottidem vero ipsa tuetur lingua,
cum larynx eodem momento quo de-
glutire conamur, sursum et antrorsum
tractus abscondatur quasi sub retracta
linguae radice, ipsique apprimatur, ita
ut glottis insuper arctata et epiglottide
sua munita ab heterogeneorum illapsu
tutissime tecta servetur.

§. 348.

[Seite 300]

Iuvat denique etiam deglutitionem
muci magna vis, quo universa ea via
lubricatur, quemque praeter linguales
fontes, alias dictos (§. 237.), maxime
tonsillarum numerosi sinus*), tum et
ipsius pharyngis innumerae cryptae mu-
ciparae praebent.

§. 349.

Ipse vero oesophagus, quem deglu-
tienda antequam in ventriculum pertin-
gere possunt ultro transire debent, car-
nosus canalis est, angustus quidem et
valde robustus, simul autem obsequiosus
et dilatabilis et maxime sensibilis, tuni-
cisque constans, si a longe diversa earum
crassitie discesseris, reliqui alimentaris
tubi tunicis, haud dissimilibus**).

[Seite 301]

Exteriore nempe musculosa, fibris
contexta tam longitudinalibus quam
transversis falcatis.

Media nervea, laxa, utrinque in laxio-
rem adhuc abiens cellulosam, cuius ope
tam praecedenti quam subsequenti mem-
branae nectitur.

Intima denique, ut universus tubus
alimentarius epithelio cuticulae ana-
logo tecta (§. 176.) et muco glaberrimo
lubricata.

§. 350.

Ita ergo agit hicce canalis, ut adve-
nientem haustum aut bolum excipiat qui-
dem, mox autem super eodem se con-
stringat eundemque inferiora versus ultro
propellat, et si bolus est, quasi infarciat
usque tum diaphragma superaverit, et
ita denique in ipsum ventriculi cavum
delabatur.


SECTIO XXIII.
DE
DIGESTIONE.

[Seite 302]
---

§. 351.

Est autem digestionis officina ventri-
culus
in universum magis quam ullum
aliud viscus animantibus ad unum for-
tassis omnibus communis, et si exinde
dignitatem interaneorum aestumare vel-
les, omnium facile princeps dicendus.

§. 352.

Humanus quidem ventriculus*) in-
signis amplitudinis utrem refert, in adulto
plerumque trium et quod excurrit aquae
librarum capax, duplicique ostio in-
structus:

superno altero, quod cardiam nomina-
verunt, quo nempe oesophagus plicata et
[Seite 303] obliquius recedente apertura in ipsum
stomachum dilatatur, eiusdemque fun-
dum, sinistrorsum locatum, spectat:

altero inferiore, in quod dextra eaque
angustior ventriculi pars abit, quodque
pylorum vocant, et quod in vicini duo-
deni cavum paululum descendit.

§. 353.

Situs autem ventriculo non idem est
vacuo ac repleto; cum ille flaccidus ita
dependeat in abdominale cavum, ut maior
eius curvatura deorsum spectet, pylorus
autem sursum directus plicatum cum
duodeno angulum efficiat*):

hic vero cibis turgens maiore ista cur-
vatura antrorsum voluatur**), ita ut py-
lorus tunc rectiore via in duodenum ten-
dat, cardia vero e contrario in angulum
quasi complicata occludatur.

§. 354.

[Seite 304]

Tunicae ventriculum constituunt qua-
ternae principes, tribus aliis mere cellu-
losis quae istas interiacent, distinctae.

Extima istarum ventriculo cum re-
liquo tubo intestinali tantum non omni
communis est, et in omenta infra di-
cenda, continuatur.

Excipit hanc ope cellulosae tunicae
ipsi iuncta muscularis valde memora-
bilis, cum ab ea insignis ventriculi irri-
tabilitas (§. 300.), pendeat. Contexta
autem est stratis fibrarum muscula-
rium*), quae quidem vulgo in tres or-
dines dividere solent, unum nempe lon-
gitudinalium et binos circularium; (re-
ctarum nempe et obliquarum fibrarum);
quae tamen infinitis adeo modis va-
riare constat, ut vix quidquam certi de
earum directione et distributione statuere
liceat.

[Seite 305]

Sequitur tertia membrana princeps,
quam nerveam vocant, inepta sane appel-
latione, cum ex tela mucosa constet sti-
pata, utraque pagina in laxiorem abiente,
quibus exterius musculari, interius vil-
losae mox nominandae, nectitur. Firma
autem est et robusta, adeo ut totius ven-
triculi basis dicta sit.

Intima denique (praeter epithelium
universum tubi alimentarii cavum inve-
stiens), quam et abusive villosam vocant,
mollissima est, quasi spongiosa, porosa,
et in numerosas complicata rugas*), ita
ut area eius longe amplior sit quam ea
ceterarum quas diximus tunicarum; pas-
sim cellulas exhibet minutissimas**), iis
longe maioribus, quibus reticulum rumi-
nantium elegantissime distinctum est, ali-
quomodo comparandas.

Muco intima eius superficies obduci-
tur, ex cryptis ut videtur muciparis
[Seite 306] oriundo, quas sane ad pylorum satis lu-
culenter distinguere licet.

§. 355.

Insigni instruitur ventriculus nervo-
rum apparatu*), ex utroque cuius supra
meminimus (§. 214.) nervorum systemate
oriundo, unde tam summam eius sensi-
litatem repetere licet, (qua tam facillime
ab omnis fere generis stimulis afficitur,
sintve externi, frigoris etc., sintve in-
terni aut ab ingestis, aut ab ipsis humo-
ribus inquilinis profecti, sintve denique
mentales:) quam ingentem illum et plane
mirabilem consensum, quem cum longe
plerisque reliqui corporis functionibus
alit; quo praesertim et animi commotio-
num ad unam omnium in ventriculum
imperium, et huius e contrario organi
eiusque integritatis in animi serenitatem
potentissimus influxus pertinet**).

§. 356.

[Seite 307]

Sed non minus memorabilis vasorum
quoque ventriculi sanguiferorum et copia
et functio est, utpote cuius arteriolae
infinitis ramusculorum seriebus cellulosas
eius membranas earumque glandulas per-
reptantes, succum secernunt gastricum,
qui ex intima ventriculi superficie perpe-
tuis quasi rivulis destillare videtur†).

§. 357.

In universum quidem is succus
quoad partes suas constitutivas salivae
haud dissimilis apparet, aeque anti-
septicus, validissimum menstruum*),
ipsum lactis coagulum sensim iterum re-
solvens**).

§. 358.

[Seite 308]

Et ipsi quidem huicce succo principes
in digestionis negotio partes tribuendae
videntur, qui victum, si nempe bene man-
sus et salivali menstruo rite subactus fue-
rit, ultro resolvit*) et ita in pultaceum
chymum vertit ut qualitates specificae
quamplurimis ingestis demantur, muta-
tiones quibus ex legibus mere chemicis
obnoxia forent, ut putredo, rancor et
s.p. arceantur, et novae e contrario fu-
turam chylificationem praeparantes, iis-
dem impertiantur**).

§. 359.

Adiuvari autem eam maximi mo-
menti functionem non unius generis vi-
ribus accessoriis et quasi subsidiariis pro-
babile est, inter quas motum peristalti-
[Seite 309] cum
eminere censent, quo quidem ci-
balis ea puls perpetua undulatoria agita-
tione conquassetur et subigatur*). Vix
tamen adhuc extra omnem dubitationis
aleam positum videtur, num ventriculus
sanus revera perpetuo peristaltico motu
agitetur; imo vero etiamsi agitatur, usus
tamen istius undulatae commotionis prin-
ceps eo redire videtur, ut rite digesta
deorsum urgeat, cum e contrario ea quae
subigi oportet adhuc antequam satis sub-
acta sunt, motu antiperistaltico a pyloro
repellantur quasi et retrorsum agantur.

§. 360.

Ad reliquas autem eiusmodi faculta-
tes adiutrices referunt tum alterum mo-
tum a preli abdominalis rhythmo ventri-
culo accedentem; tum calidissimam huius
visceris sedem, quod ab insigni vicino-
rum vasorum et viscerum sanguinis co-
pia foveatur, quem ipsum fotum tanti
[Seite 310] olim aestimarunt, ut coctionis voce pro
digestione uterentur.

§. 361.

Temporis periodum constituere, quo
ingesta iunctis hisce quae hactenus enar-
ravimus viribus in chymum mutentur
vix possibile videbitur cogitanti, quam
multifaria ratione id pendeat cum a qua-
litate et quantitate ingestorum, tum a
vario virium digerentium virtutis gradu,
sed et a curatiore aut negligentiore masti-
catione qua ingesta ad digestionem prae-
parantur etc.

In sano enim homine vegetus ventri-
culus digestibiles ingestorum partes non
prius dimittit quam in pultem versae
sint. Unde per se liquet pro victus va-
rietate varium quoque ad eius digestio-
nem tempus requiri*), quod tamen si
quid in universum de eo constituere licet
eo redire videtur, ut intra tertiam ad
[Seite 311] sextam usque post pastum horam ventri-
culus plerumque contentam pultem sen-
sim sensimque per pylorum emiserit.

§. 362.

Est autem pylorus*) annularis lim-
bus, non ut aliae ventriculi interni rugae
unice a villosa eius tunica formatus, sed
et a subiacentis nerveae fasciculis, quin
imo et a muscularis membranae singula-
ribus quibusdam fibris: quae omnia fere
conoideum ventriculi exitum constituunt,
qui fere ut uteri ostium in vaginam ita
in duodenum porrigitur, et ab eodem
quasi comprehenditur.


SECTIO XXIV.
DE
SUCCO PANCREATICO.

[Seite 312]
---

§. 363.

Chymo, postquam pyloro expulsus
est, novae et graves in duodeno*) (brevi
sed valde memorabili intestinalis tubi
tractu) vicissitudines subeundae sunt, an-
tequam alibilis chylus ex eo separari
possit; quo quidem fine denuo varii or-
dinis humores inquilini ipsi affundi de-
bent, inter quos maxime eminent bilis
et succus pancreaticus.

§. 364.

De utroque seorsim; et quidem de
pancreatico latice primo agamus loco,
[Seite 313] quod reliquis binis humoribus resolven-
tibus, quos hactenus absoluimus, salivae
nempe et gastrico humori tam quod ad
indolem quam functionem valdopere af-
finis videatur.

§. 365.

Quanquam enim non nisi difficulter
purus et sincerus sani animantis pancrea-
ticus humor haberi possit, omnia tamen
quae de eius natura curatius indagata
comperimus, eo conspirant, esse eum in
universum salivae quam simillimum. Et
vix hodienum adhuc operae pretium foret
memorare erroneas hypotheses physiolo-
gicas Franc. Sylvii*), eiusque asse-
clarum Regn. de Graef**), Flor.
Schuyl***) aliorumque, de putatitio
huius humoris acore, pridem ab egregiis
viris Pechlino†), Swammerda-
[Seite 314] mio
*) et Brunnero**) mascule refu-
tatas, nisi monitorio documento essent,
quam funesta et mortifera evadere possit
praxis medica, nisi saniori physiologiae
superstructa fuerit!

§. 366.

Verum et similis huic de qua agimus
lymphae ac salivae fons est pancreas***)
nempe, quae omnium corporis humani
glandularum conglomeratarum post mam-
mas longe maxima est, et universa sui
structura proxime cum salivalibus glan-
dulis convenit; etiam in hoc, quod ca-
nales eius excretorii tenuissimis radicu-
lis orsi, sensim confluentes, denique in
communem ductum (Wirsüngianum)
abeant.

Penetrat autem hicce ductus duodeni
membranas, et succum quem ex ea glan-
[Seite 315] dula hauserat perpetuo stillicidio in ca-
vum huius intestini plorat.

§. 367.

Denique et excretio huius succi iis-
dem viribus promoveri videtur, quas et
supra ad salivae excretionem diximus;
pressione nempe et stimulo.

Istius nempe ope emulgetur maxime
quando ventriculus repletus ipsi pancreati
incumbit.

Irritamenta autem sunt lymphae pan-
creaticae effluxum excitantia tum ipse ad-
huc crudus quasi chymus ex pyloro re-
cens advena, tum bilis eodem ac pan-
creaticus succus ostio effluens.

§. 368.

Usus huius succi eo maxime redire vi-
detur, ut chymum dissolvat, maxime si
quid in ventriculo iniquius digestum fue-
rit; in universum autem uberrimo sui ac-
cessu eam pultem magis magisque inqui-
linae humorum naturae assimilet et ad
chylificationem aptiorem reddat.


SECTIO XXV.
DE
BILE.

[Seite 316]
---

§. 369.

Bilis secretioni destinatum est hepar*),
viscus homini ponderosissimum, maxi-
mum, [praesertim foetui**), quo proprior
origini suae materno in utero fuerit], cuius
summam in animali oeconomia dignita-
tem tam ex ingenti vasorum apparatu in
id congesto et mirabili eorum distribu-
tione, quam ex eius universitate ponde-
rare licet, qua animantibus rubro sanguine
praeditis omnibus, non minus ac cor
ipsum commune est***).

§. 370.

[Seite 317]

Est autem hepati substantia sui gene-
ris, quae vel primo intuitu ab ea alio-
rum viscerum distinguitur, parenchy-
mate constans notissimi coloris et tenerae
texturae*), quod nervis perreptatur nu-
merosis**), tum venis lymphaticis, [ma-
xime in utraque eius superficie conspi-
ciendis***)], ductibus porro biliferis, et
denique quae his ipsis ortum suum prae-
bent vasis sanguiferis†) ingentis nu-
meri et insignis partim magnitudinis, sed
[Seite 318] diversi ordinis, de quibus seorsim non-
nulla monenda sunt.

§. 371.

Et primo quidem loco nominanda ve-
nit portarum vena, cuius singularem et
ab universo reliquo systemate venoso ab-
horrentem habitum ac decursum supra
iam paucis tetigimus (§. 97.). Ex longe
plerarumque nempe venarum visceralium
infimi ventris confluxu truncus forma-
tur, qui cellulosa vagina, s. capsula vulgo
sic dicta Glissonii*) fultus, ad ipsum
in hepar ingressum denuo in ramos et
dehinc quo altius hi in eius substantiam
penetrant in infinitas alias exilissimae de-
nique subtilitatis ramificationes dividi-
tur, totum illud viscus undiquaque per-
reptantes. Quare universum illud sy-
stema iam pridem a Galeno cum arbore
comparatum est, cuius radices in abdo-
minale cavum dispersae, rami vero hepati
infixi haereant**).

§. 372.

[Seite 319]

Alterum vasorum sanguiferorum ge-
nus quo hepati provisum est, arteria sc.
hepatica e coeliaca ortum ducit, capaci-
tate quidem et divisionum seriebus por-
tarum vena longe inferius, ut tamen
etiam universum hepar perreptet et in
subtilissimos ramusculos distribuatur.

§. 373.

Utriusque vero ordinis extremi fines
in genuinas abeunt venulas, quae sensim
confluentes denique in insignes venosos
truncos concurrunt, qui venae cavae in-
feriori inseruntur.

§. 374.

Ipsi autem hi extremi fines, quibus
isti venae portarum ac arteriae hepaticae
ramusculi in venae cavae radiculas trans-
eunt, summae subtilitatis tenuissima vas-
cula constituunt in exilissimos glomeru-
los convoluta*), qui Malpighio quon-
[Seite 320] dam imposuerunt, ut eos pro acinis glan-
dulosis, hexagonis, cavis, secretoriis
haberet*).

§. 375.

Ex iisdem vero vasorum sanguineo-
rum glomerulis oriuntur denique pori bi-
liarii,
ductus nempe tenerrimi, qui fel-
leum laticem sanguini detrahunt, et in
communem demum ductum hepaticum
confluentes eundem ex iecore excernunt.

§. 376.

Iam vero quaesitum est, ex quonam
sanguine proxime secernatur bilis, num
ex arterioso, an vero ex eo quem porta-
rum vena advehit?

Etsi autem priori sententiae**) favere
videatur primo intuitu aliarum secretio-
num analogia, utpote quas ad arterias
pertinere vulgo constat, curatiore tamen
indagatione facile docemur, longe prin-
[Seite 321] cipes sane si non in universum omnes
biliosae secretionis partes deberi porta-
rum venae.

Quod enim argumentum ab analogia
petitum attinet, primo facile patet por-
tarum venam, cum arteriae quodad di-
stributionem similis sit, ipsi quoque
quodad secretoriam functionem aequipa-
rari posse; tum vero eidem quam tuemur
sententiae favere etiam analogiam quae
hepar inter et pulmones intercedit, quippe
apud quos etiam vasa magna pulmonalia
functioni istorum viscerum principi de-
stinata sunt, bronchialis e contrario ar-
teria, eorundem nutritioni, quo et ni
graviter hallucinamur, arteriae hepaticae
usus redire videtur; etsi faciles largiamur,
posse eam fortassis etiam aliquid, sed certo
minoris momenti et adventitii nec satis
adhuc liquidi ad secernendam bilem
conferre.

§. 377.

Secretus autem biliosus latex hepati-
cus
lento sed continuo tramite per hepa-
[Seite 322] ticum ductum destillat; et quidem maxi-
ma eius pars perpetuo rivulo intesti-
num duodenum per communem chole-
dochum ductum intrat; simul vero obi-
ter aliquantum huius laticis sensim sen-
simque ex hepatico per cysticum ductum
in felleam vesicam recipitur ibique ali-
quamdiu asservatur, et iam bilis cysticae
nomine venit*).

§. 378.

Est vero vesica fellea oblongus saccu-
lus fere piriformis, concavae iecoris fa-
[Seite 323] ciei adhaerens, tribusque constans mem-
branis.

extima scil. quae non totam cystidem
cingit, et peritonaei propago est.

media, quam nerveam vocant, quae
ut in ventriculo et intestinali tubo et lo-
tii vesica ita et heic robur et tonum ipsi
conciliat.

intima denique*), quam quodammodo
intimae ventriculi membranae (§. 359.)
comparare licet; itidem nempe infinitis
vasculis sanguiferis pertexta, itidem glan-
dularum mucipararum dives**) itidem
quoque rugis distincta***), quae sub-
inde elegantissime cancellata reticula
exhibent.

§. 379.

Cervix huic vesicae conicus est in du-
ctum cysticum abiens, serpentino ductu
[Seite 324] anfractuosus, et interius valvulis non-
nullis falcatis praeditus*).

§. 380.

Retinet receptam bilem, donec ex de-
clivi directione, reclinato nempe et su-
pino corpore, sponte sua elabatur, aut
ex cystide pressione vicini intestini ieiuni
ac ilei, tum et coli transversi quando
scybala illuc transeunt**), emulgeatur.

Stimuli etiam duodeno inhaerentes,
bilis illuc derivationem promovere
poterunt.

Quid quod et insignis vesicae con-
tractilitas, quam vivisectiones et phae-
nomena pathologica docent, [etsi omni
irritabilitate destituta sit (§. 301.)] istam
excretionem iuvare posse, sane non im-
[Seite 325] probabile videtur; maxime ubi vis sti-
mulans contentae bilis accesserit.

§. 381.

Haec enim etsi in universum quidem
hepatico isti latici (§. 377.) simillima sit,
ea tamen mora et stagnatione concentra-
tur quasi, tenacior et amarior redditur:
quo et praesertim venae cystidis lym-
phaticae*) conferre videntur, aquosas
bilis contentae partes sensim absorbentes.

§. 382.

Iam ergo de ipso felle agamus, sum-
mae dignitatis humore animali, et de
cuius indole ac usu a senis inde lustris
plura quam de ullo alio corporis nostri
succo innumeris fere scriptis disputata et
controversa accepimus.

Et quidem quae de eo enarrabimus
ad cysticum proxime spectant, quod et
[Seite 326] perfectior censendus, et paratu ad disqui-
sitionem facilior sit.

§. 383.

Exhibet autem bilis ex funere recenti
hominis adulti sani desumta laticem paulo
viscidum, coloris ex brunneo prasini*),
inodorum, et si cum brutorum felle
comparaveris saporis parum imo vix
amaricantis.

§. 384.

Partes vero constitutivae bilis, che-
mica analysi erutae, praeter maximam
vim aquei vehiculi, praesertim ad albu-
minosam materiem, resinam, sodam**),
eamque partim acidis quibusdam, pho-
sphoreo inquam, sulphureo et muriatico
[Seite 327] nuptam, exiguam quoque portionem cal-
cis phosphoratae et ferri redit, quibus
vero varia ratione accedit memorabilis
et propria sui generis materies flava*).

§. 385.

Multimode tamen hae partes consti-
tutivae variare videntur tum proportione
et quidem maxime partis albuminosae et
resinosae, tum vero et eo, quod perversa
bilis secretione alia ipsi accedant elementa,
praesertim adipocerea substantia, quae
plerisque calculis felleis materiem prae-
bere videtur, ex ea partim sola, partim
substantiae quam diximus flavae iuncta,
constantibus.

§. 386.

Ipsa vero bilis indoles non eo redire
videtur, ut saponis in modum oleo aeque
amica ac aquae sit, et bina haec elementa
miscere ac combinare valeat; (quae Boer-
[Seite 328] haavii
opinio praesertim Schröderi*)
quondam nostri egregiis experimentis,
ab aliis confirmatis et ulterius auctis**),
debilitata est); sed ut contraria plane ra-
tione elementa ea si iam mixta fuerint,
disiungat iterum et separet***).

§. 387.

Et his rite perpensis genuinus idem-
que ingens et multifarius usus quem bi-
lis in chylificationis negotio praestat per
se fluit.

Primo nempe ex mixta ea et aequa-
bili chymosa pulte quam ventriculus in
[Seite 329] duodenum dimiserat, et pancreas succo
suo ultro diluerat, dum tenuium intesti-
norum tubum ultro legit, faeces sensim
praecipitat, chylosumque cremorem ab
iisdem separat*).

Simul autem bilis ipsa in binas partes
secedit, serosam alteram, alteram resino-
sam; haec, faecibus adhaerens easque
tingens cum iisdem postmodum excerni-
tur, altera vero, ni graviter fallimur,
chylo admixta ad sanguinem redit**).

Praeterea etiam bilis intestinali tubo
stimuli loco prodesse, eundemque ad mo-
tum peristalticum vegetius subcundum
instigare videtur.

Ut alias utilitates taceam vulgo bili
tributas mihi vero non adeo probabiles,
v.c. ut et in ieiunum ventriculum regur-
gitare et appetitum excitare possit, quod in
sano homine vix contingere puto et s.p.


SECTIO XXVI.
DE
LIENIS FUNCTIONE.

[Seite 330]
---

§. 388.

Hepati vasorum praesertim com-
mercio proxime iunctus est lien*); a
sinistris ipsi adversus; figura sua ob-
longa**), in universum quidem vici-
nis visceribus quibus adiacet, se quasi ac-
[Seite 331] commodans, multifariis vero ceteroquin
varietatibus formae, numeri, aliisque
naturae quasi lusibus obnoxius*).

§. 389.

Color ipsi lividus, textura vero plane
singularis, mollis, facile laceranda, ideo-
que duplici involucro membranaceo mu-
nita, quorum interius lieni proprium
est, exterius autem ab omento proficisci
videtur.

§. 390.

Situs vero et volumen lienis praeter-
quam quod non minus ac figura eius sin-
gularibus subinde varietatibus ludat, in
universum etiam pro diversa repletione
ventriculi varius est; turget nempe san-
guine quamdiu vacuus laxe dependet sto-
machus; quando hic vero tumet, tunc
ab eo ipso pressus emulgetur lien.

Sed et alio et quidem perpetuo etsi
leni et aequabili motu agitatur, respira-
[Seite 332] tionem nempe sequente, cuius primario
instrumento, diaphragmati nempe, proxi-
me subiectus est.

§. 391.

Texturam spleni quondam tribuebant
cellulosam, eamque passim cavernosis
penis corporibus comparabant; fallaci
plane argumento, quod curatiore humani
lienis indagine in totum refutatur*). Hac
enim docemur, universum hocce viscus
fere totum quantum e vasis conflatum
esse sanguiferis, pro mediocri eius mole
longe amplissimis; ita ut omnium cor-
poris humani partium sanguinis ditis-
sima extet.

§. 392.

Et quidem arteria, lienalis, tunicarum
tenuitate et robore, Wintringhami
experimentis demonstrato, conspicua, in
infinitos ramusculos divisa, ultimis de-
mum suis finibus pulposos penicillos re-
[Seite 333] fert, qui dein venulis lienalibus origi-
nem praebent, sensim sensimque in per-
amplos et laxos facileque dilatabiles
truncos confluentibus.

§. 393.

Nectitur autem et fulcitur ingens haec
sanguineorum vasorum congeries parco
parenchymate celluloso, unde venae ab-
sorbentes lymphaticae oriuntur, quarum
trunci in sima maxime lienis facie inter
utrumque quod diximus involucrum eius
membranaceum, decurrunt*).

§. 394.

Ipsa vero haecce laxa et sanguinis ca-
pacissima lienis textura iis egregie re-
spondet, quae supra (§. 390.) de sangui-
neo huius visceris turgore diximus: et
ex eadem quoque purpurei laticis in liene
[Seite 334] congestione et lentiore refluxu, conside-
rata simul viscerum, quae spleni proxi-
me adiacent, natura, peculiaris illu-
stratur sanguinis lienalis indoles, quae
ipsa demum functioni huius aenigmatici
visceris, de qua toties disputatum est,
lucem impertire videtur.

§. 395.

Est autem sanguis quem lien praebet
fluidissimus, resolutus, qui difficillime
cogitur et serum suum iniquius a cras-
samento dimittit; colorem porro prae se
fert lividum, obscurum, qualis in foetu
est; quae quidem omnia satis aperte car-
bonacei elementi abundantiam demon-
strare videntur: quam et facili experi-
mento et quod vix fallit ulterius proba-
tum comperi, quando humani lienis re-
center dissecti segmenta et taleolos oxy-
genato exposui aëri, cuius accessu laetis-
sime rubebant, aër ipse vero oxygenio
suo ita sensim orbus, carbonaceo e con-
trario elemento inquinabatur.

§. 396.

[Seite 335]

Cum autem porro lien unicum id ge-
neris viscus sit, omni, praeter vasa quae
diximus et quorum venae ultimato versus
hepar tendunt, excretorio ductu destitu-
tum, pronum videbatur concludere usum
eius eo redire, ut hepatis functioni inser-
viat et ad bilis praeparationem partes suas
conferat; cui quidem sententiae novum
adhuc accedere putabatur pondus obser-
vatione, qua bilem cysticam iis in ani-
mantibus quibus antea lien excisus erat,
[quod singulare experimentum ab anti-
quis inde temporibus saepissime institue-
runt*)] varie vitiatam, subinde pallidam
et inertem, repertam esse constabat.

§. 397.

Vicenis vero ad minimum de proble-
matici huius visceris usu genuino hypo-
thesibus a physiologis propositis, binae
nuper accessere gravioris momenti sen-
[Seite 336] tentiae, quarum quidem utraque splenis
cum ventriculo commercium innuit, in
eo tamen plane diversae, quod altera*)
lienem pro diverticulo sanguinis arteriosi
habeat, qui secretioni succi gastrici desti-
natus sit; altera contra**), eaque egre-
giis sane argumentis et experimentis suf-
fulta, eundem splenem potius recipiendae
magnae partis potulentorum, ex cardiaca
ventriculi parte inservire statuat; utpote
quae hac ratione, per vias hactenus qui-
dem clandestinas, brevi quod aiunt manu
ex stomacho in lienem, adeoque in san-
guineum fluentum transire queant; quae
quidem sententia, praesertim si dubia
[Seite 337] quaedam quae eam adhuc premere viden-
tur**) soluta fuerint, utique ulterioris
indaginis dignissima videtur.


SECTIO XXVII.
DE
OMENTI FUNCTIONE.

[Seite 338]
---

§. 398.

Omentum gastrocolicum s. magnum*)
(quo nomine a parvo s. hepaticogastrico**)
distinguitur), singularis plane peritonaei
propago est, proxime a ventriculi extimo
involucro ortum ducens.

§. 399.

Quanquam enim innumerae fere sint
peritonaei***) in cavo abdominali conti-
[Seite 339] nuationes, et omnes ac singulae eo
cavo contentae partes hactenus eo obdu-
cantur, ut aperto abdomine nihil plane
offendas quod non eodem obtectum sit;
variis tamen id fieri rationibus constat,
in classes quasi redigendis.

Est enim ut aliis partibus pagina sua
laevi et vere membranacea tantum prae-
tensum sit peritonaeum, aut aliquam
saltem earum faciem investiat, quale
quid in renibus, intestino recto, lotii
vesica, quodammodo etiam pancreate
et fellea cystide observatur.

Est etiam ut alia viscera quamquam
etiam abdominalis cavi parietibus adsi-
deant, altius tamen in ventrem promi-
nentia longe maxima sui superficie peri-
tonaeo cingantur, quod v.c. de hepate,
liene, imo vero et de ventriculo et utero
muliebri, quid quod et de testibus im-
maturioris masculi foetus dicere licet.

Diversa ab his ratio denuo est intesti-
nalis tubi (quicquid eius praeter rectum
restat), qui tubus in medium usque ab-
[Seite 340] dominis cavum adeo penetravit, ut la-
tissimos peritonaei processus secum traxe-
rit quasi, quibus suspensus adhaeret,
mesenterium et mesocolon; cuiusmodi
singularibus istius membranae processi-
bus etiam ligamenta uteri lata annume-
randa sunt.

§. 400.

Denique vero omnium longissima et
singularis peritonaei continuatio omen-
tum
est; amplus, tenerrimae texturae
inanis saccus, a ventriculi curvatura ma-
iore dependens, intestinorum maxime
tenuium tractui praetensus, et gyris eo-
rum arcte se applicans, horumque inter-
stitiis quodammodo se insinuans.

§. 401.

Praeter vasa sanguifera, quibus omen-
tum pingitur, striis quoque s. taeniis
adiposis distinctum est, passim reticulatis
(unde vernaculum haec membrana nomen
impertitum habet), et quae in obesis sub-
inde ad molestam neque periculo caren-
tem molem increscunt; quibusque in
[Seite 341] universum omentum halitu quasi pin-
guiusculo undiquaque perungitur.

§. 402.

Pendere hinc aliquis omenti usus vi-
detur, de quo quidem omnes consen-
tiunt, ut scilicet intestina lubricet, adeo-
que perpetuum eorum motum adiuvet et
facilitet: qui et usus esse videtur similium
sed exiguarum bursularum, quibus co-
lon*) et rectum**) passim obsessum est***).

Tum vero etiam ut eorundem coali-
tui cum peritonaeo praecaveat, qua uni-
versum primarum viarum officium tur-
baretur.

§. 403.

Neque verisimilitudine caret alius du-
plicis generis usus, omento tributus†),
[Seite 342] ut scilicet dilatationem viscerum quibus
adhaeret, facilitet, tumque et sanguini
eorum, quamdiu depleta et vacua sunt,
tanquam diverticuli loco, inserviat.

§. 404.

At enim vero singularem plane omen-
torum, praesertim etiam parvi s. hepa-
ticogastrici, structuram consideranti, haud
improbabile videtur, esse praeter recen-
sitas aliam adhuc et quidem fortassis
principem eius utilitatem, nobis adhuc
ignotam, comparatae anatomes ope ultro
investigandam.


SECTIO XXVIII.
DE
FUNCTIONE INTESTINORUM.

[Seite 343]
---

§. 405.

Ipse vero intestinalis tubus, cui prae-
tenditur omentum, et in quem delatum
vidimus (§. 362. 363.) chymum, ulterius
in eodem ita elaborandum ut chylus a
faecibus separari possit, in binos dividi-
tur tractus principes, tenuium sc. et cras-
sorum; de quorum functionibus seorsim.

§. 406.

Tenuia*) autem iterum in ternas
sectiones dispescunt: duodeni, ieiuni
et ilei.

Illi a longitudinis ratione, obiter ha-
bita nomen inditum est.

[Seite 344]

Isti a habitu, quod nempe in recenti
funere plerumque collapsum appareat,
quasi inane cum hoc postremum contra
idemque longissimum, quod a gyris de-
nominarunt, magis turgens et quasi in-
flatum, imo iam quodammodo crassorum
in modum in bullas hinc illinc divisum
appareat.

§. 407.

Tunicae tenuium in universum si-
miles iis quas ad ventriculum diximus
(§. 354.).

Extima mesenterii propago est.

Muscularis ex duplicis ordinis fibris
constat: longitudinalibus nempe, inter-
ruptis, exterius decurrentibus, maxime
ea in facie intestini, quae mesenterio ex
adverso opposita est; tum vero interiori-
bus annularibus s. falcatis, quae lumen
tubi angustant, cum priores contra eun-
dem breviorem reddant. Ab utrisque
vividissima et diutissima intestinorum ir-
ritabilitas pendet, cuius alias memini-
mus (§. 300.).

[Seite 345]

Nervea ex cellulosa compingitur sti-
pata; et facili encheiresi, flatu praeser-
tim, iterum in spumosam quasi telam re-
solui potest*); in eadem quoque vaso-
rum sanguiferorum ad meseraica**) per-
tinentium elegantissimae arbusculae***)
distributae sunt; eademque intestinis ut
ventriculo tenacitatem et robur impertit.

Intima denique, tenerrimo suo epi-
thelio obducta, quae quidem in tenuibus
magis quam in reliquo alimentari tubo
villosae nomen vere meretur, iunctim
cum praecedentis membranae interiore
facie hinc illinc in iuga undulata et pli-
cas rugosas abit, quae in inflatis et ex-
siccatis intestinis falcatam aciem prae se
ferunt, tumque valvulae conniventes s.
Kerkringianae appellantur†).

§. 408.

[Seite 346]

Ipsi autem villi quorum ingenti vi*)
intima ea tenuium superficies arctissime
obsita est, et quorum elegantissimam stru-
cturam subtilissime vasculosam primus
curatius indagavit simul autem passim
ultra naturae veritatem ornavit Lieber-
kühnius
**), quamdiu chylo vacuum
est intestinum, laxe pendulis quodam-
modo comparari possunt perulis, molli
contextu spongioso intus scatentibus;
quando vero intestinali eo lacte resorpto
turgent, tunc forma mutata fere phalli
esculenti speciem prae se ferunt.

§. 409.

[Seite 347]

Cinguntur autem ad basin suam hi
villi innumeris folliculis glandulosis, qui
maxime nerveae tunicae inhaerent, ostiolo
autem perexiguo in cavum intestinale
penetrant, illincque mucum suum tra-
dunt, quo universus ille tubus intus
oblitus est.

Et quidem triplices harum glandula-
rum ordines constituunt: Brunneria-
nas
sc. maiores, easque discretas, maxime
ei duodeni parti inspersas, quae proxime
pyloro subiecta est*); tum Peyeria-
nas
, minores, agminatas, praesertim
alteri intestini tenuis extremo inhaeren-
tes**), quo valvulam coli spectat; de-
nique Lieberkühnianas minimas,
quarum octonae circ. ad singulum vil-
lum pertinere dicuntur***); quarum vero
[Seite 348] priores ordines quales nempe iconibus
citatis exhibentur, adeo inconstantes mihi
visi sunt ut potius ad vitiatum et mor-
bosum statum eos pertinere putarim*);
cum saltem non una vice in sanissimis
variae aetatis hominum intestinis tenui-
bus ne vestigium quidem eiusmodi pa-
pillarum fungosarum, poro pertusarum
invenerim; in aphthosis e contrario sub-
inde universum fere intestinalem tubum
infinita plane vi earum, partim singula-
rium partim congregatarum, obsitum
viderim**).

§. 410.

Uti in ventriculum, ita etiam in te-
nuium intestinorum cavum depluere suc-
cum,
quem ideo entericum s. humorem
intestinalem
vocant, praeter alia vulgato
experimento, quod Pechlinus***), ni
[Seite 349] fallor, primus instituit, evictum est. Na-
tura sua haud absimilem esse gastrico li-
quori probabile videtur, quanquam cu-
ratior eius indagatio adhuc ad desiderata
physiologica pertineat; neque de quanti-
tate qua secernitur quidquam statuere
ausim, quam Hallerus sane nimis lar-
giter, si quid recte video, ad octo libras
per nycthemerum constituit.

§. 411.

Porro et hoc intestinis cum ventriculo
commune est, ut similiter, imo certius,
aut sane vividius peristaltico motu*) agi-
tentur, qui maxime quamdiu chymosa
puls ipsa transit, eandem undulatoria et
erratica constrictione hinc illinc leniter
subigat, et a duodenali parte versus crassa
propellat. Etsi enim et antiperistaltica
commotio negari nequeat, qua subinde
retrograda agitatione convelluntur, ea
[Seite 350] tamen in sano homine priore longe debi-
lior et rarior et brevioris momenti existit.

§. 412.

Et hactenus quidem recensitis viri-
bus principibus tam moventibus, quas
modo diximus, quam menstruis et alte-
rantibus humorum inquilinorum quos
chymo passim affundi vidimus, memora-
biles contingunt huicce ipsi mutationes*),
maxime eo redeuntes, ut in ieiuno aequa-
bilis mixtionis liquidiorem pultem refe-
rat, grisei fere coloris, odoris vero aci-
diusculi: postquam autem in ileum per-
venerit, in binas partes secedere incipiat;
faeces nempe ex flavo pallide bruneos**),
[Seite 351] nauseosi odoris et qui ipsis supernatat,
genuinum chylum, e chymo emulsum,
[Seite 352] bilis ope a faecibus separatum, et re-
sorbtioni in lactea vasa destinatum, quo
eundem sequenti sectione ulterius comi-
tabimur, iam prius visuri quaenam porro
residuis faecibus via legenda sit.

§. 413.

His ergo, postquam diutino per ileum
itinere magis magisque inspissatae fuerint,
valvula coli superanda et ita in crassorum
tractum transeundum est; quo scopo ilei
vicinum extremum eo copiosiore muco
intus illitum et lubricatum est, ut eo
facilius istae faeces exinde per ipsam val-
vulam delabi possint.

§. 414.

Est autem valvula coli*) s. ut a vero
inventore non immerito appellari potest,
valvula Fallopii**) ilei quod in crassi
[Seite 353] idem amplectentis cavum penetrat, con-
tinuatio brevis seu processus, cuius labia
exteriora altius prominente ruga crassi
intestini ita constituuntur*), ut non so-
[Seite 354] lum veluti in aliis id generis plicis in-
tima tantum et neruea, sed et muscularis
tunicae fibrae ad eandem concurrant.
Duplex exinde nascitur eius functio, ut
nempe tam praeposterum faecum e tenui
in crassa transitum, quam eorundem ex
his in illud regressum impediat.

§. 415.

Crassum intestinum, quod ipsum iti-
dem ut tenue in ternas sectiones diuise-
runt, a coeco incipit [cui processus adhae-
ret vermiformis, dubii in adulto homine
usus particula*)] et in universum per-
amplum exhibet alveum, ut scybala in
eo sensim colligi et ad opportunam usque
excretionem retineri possint.

§. 416.

Vti diametro ita et tunicarum crassi-
tie et robore tenuia excedit. Muscularis
praesertim id singulare habet, quod fibrae
[Seite 355] eius longitudinales si recti partem extre-
mam excipias, in terna sic dicta liga-
menta coli*) collecta sint; ipsumque in-
testinum in bullosa quasi segmenta di-
stinguatur. Intima vero non adeo ele-
ganter floccosa est ac in tenuibus, sed isti
similior quae ventriculi cauum inuestit.

§. 417.

Motus peristalticus crassis minus vi-
vidus esse videtur quam tenuibus. Maior
e contrario preli abdominalis in eadem
actio, cum universum colon ipsi proxime
subiectum sit.

§. 418.

Et ita contenta crassis scybala lente
promouentur donec tandem in rectum
delata stimulo interno de excretione mo-
neant et urgeant, cui facilitandae partim
defectu rugarum transuersarum, praeser-
tim vero ingenti muci copia prospectum
[Seite 356] est, id ipsum extremum intestinum in-
terius lubricante.

§. 419.

Perficit vero eam excretionem maxime
abdominalis preli deorsum urgentis nixus,
superans resistentiam coccygis et utrius-
que sphincteris, quorum interior fibra-
rum annularium insignis fasciculus est,
exterior vero musculus vere cutaneus;
quibus peractis, remittente nixu, leva-
tor maxime ani intestinum retrahit, a
sphincteribus iterum clausum*).


SECTIO XXIX.
DE
FUNCTIONE SYSTEMATIS
VASORUM ABSORBENTIUM*).

[Seite 357]
---

§. 420.

Chylum quem in intestino ileo a fae-
cibus suis liberatum reliqueramus, ex
multifariis humorum generibus compo-
situm esse, ex antea dictis per se patet.
Et ingentem quidem copiam humorum
inquilinorum, salivae, succi gastrici, pan-
creatici, enterici, bilis etc. quos chymo
affundi vidimus, quanquam non nisi ad
maxime incertos et fallaces calculos red-
igi queat, in universum tamen eam
chyli partem constitutivam, quae ab ali-
mentis accedit, longe superare, extra
[Seite 358] omnem dubitationis aleam positum vide-
tur. Solutioque problematis exinde de-
rivanda, quomodo diversissimi ordinis
ingesta nihilominus tamen in eundem
sibi similem et homogeneum et animali
naturae adaequatum lacteum chylum*)
verti possint.

§. 421.

Viae autem quas chylus legere debet,
antequam ex intestinis ad sanguinis cui
destinatus est massam pervenire possit,
partem constituunt systematis absorben-
tis, cuius hactenus non nisi obiter men-
tionem iniecimus, de quo iam ex pro-
fesso agere oportet, quodque quaternas
in universum complectitur partes, venas
nempe tam lacteas quam lymphaticas;
tum glandulas conglobatas; denique du-
ctum thoracicum, de quibus omnibus
sigillatim quaedam monenda sunt.

§. 422.

[Seite 359]

Quod ortum lacteorum ex intestinis
attinet, vix quidem dubium est, perti-
nere eum ad villos tunicae intimae supra
dictos; de eo autem adhuc ambigitur
num ex ipsis istis villis proxime produ-
cantur, an vero tantum ope cellulosae
intermediae remotius cum ipsis commer-
cium alant. Mihi quidem hactenus non-
dum licuit ipsas vasorum lacteorum radi-
culas luculenter ad ipsos usque istos vil-
los ita prosequi, ut immediatus earun-
dem partium nexus exinde elucesceret,
sed vasa ista hinc illinc in intestini tuni-
cis, insigni statim trunculo originem du-
cere, et si coniecturae locus est dandus
ex vicinae regionis cellulosa chylum, vil-
lorum ope primo haustum ulterius resor-
bere videntur. Id quod sane in catellis
non una vice observare mihi visus sum,
quibus ex celebri Listeriano experi-
mento*) una alterave ante eorum vivi-
[Seite 360] sectionem hora caeruleum indicum in-
fuderam*).

§. 423.

Trunculi autem quos modo diximus
prius aliquot plerumque unciarum lon-
gitudine in ipsa intestini superficie sub
tunica eius extima decurrunt, imo sub-
inde angulolis maeandris eunt quasi et
redeunt, antequam mesenterium intrent.

§. 424.

In ipso autem per mesenterium de-
cursu hinc illinc in glandulas meseraicas
abeunt, quarum duplicem seriem distin-
guere licet. Alteram quae intestino vi-
cina est et dispersas minores fabaeformes
exhibet. Alteram chyli receptaculo pro-
[Seite 361] piorem, maioribus constantem et aggre-
gatis glandulis.

§. 425.

Utrumque vero genus revera nihil
aliud esse videtur, quam ipsorum vaso-
rum lacteorum glomeruli stricte com-
pacti, infinitis vasculis sanguiferis per-
texti*), cursum chyli retardantes, eo
fortassis fine ut ea mora tanto melius et
intimius animali naturae assimiletur et
quasi maturescat, antequam thoracicum
ductum intret et dehinc sanguinis fluento
admisceatur.

§. 426.

Quaesitum est num et crassis intesti-
nis venae sint lacteae, quod tum enema-
tum specificorum, nutrientium aut ine-
briantium etc. virtute, tum exinde pro-
bare studuerunt, quod scybala quo diu-
tius retineantur eo duriora et magis ex-
succa fiant. Quanquam autem haec ar-
[Seite 362] gumenta nullatenus demonstrent chylum
aliquem genuinum ex faecibus adhuc re-
sorberi postquam valvulam Fallopii
superarunt, hoc tamen exinde ulterius
confirmatur, quod quidem ipsa autopsia
pridem iam evictum est, scatere utique
crassa intestina satis insigni apparatu ve-
narum lymphaticarum*), quibus in uni-
versum una fere eademque cum lacteis
et fabrica et functio est, ita ut et lactea
mesenterii, quamdiu intestina chylo ca-
rent, lympham interim sorbeant**).

Crassa tamen intestina non a natura
ad chyli resorbtionem parata esse, vel
maxime habitus tunicae eorum intimae
declarat, a villosa tenuium membrana
valde abhorrens.

§. 427.

Alia vero eademque gravior et solu-
tione difficilior quaestio est, num omnis
[Seite 363] chylus quem tenuia sorbent, unice pu-
blica ea ac regia ut vocant via, per lactea
nempe et thoracicum ductum, sanguini
advehatur, an vero praeterea et quales
extent viae clandestinae*), quibus se iti-
dem sanguinis fluento insinuare queat?

Fateri quidem oportet pleraque qui-
bus privatam eam chyli per venas sangui-
feras ipsas resorbtionem probare studue-
runt, non adeo firmo niti talo; ita enim
Ruyschii assertum, indurari et con-
stringi senio ingruente glandulas mese-
raicas ut functioni ultro obeundae impa-
res fiant, pridem refutatum, imo potius
evictum est, alias etiam earum glandu-
larum affectiones, intumescentias etc.
male obstructionum nomine vulgo ve-
nire**), cum satis plerumque perviae
maneant, et argento vivo facilem adi-
[Seite 364] tum et transitum concedant. Vulgato
vero phaenomeno, quo aquam tepidam
cadaveris inertibus venis meseraicis in-
fusam in cavum intestinale transsudare
constat, ad functionem vivi corporis
demonstrandam vix plus ponderis inesse
mihi videtur quam orichalceo tubo bi-
cruri et biramo, quem ad eam opinio-
nem roborandam invenerat Lieber-
kühnius
*). Sed et quod assertum legi-
[Seite 365] mus*) de viso vere in venis meserai-
cis rubris chylo, ulteriorem adhuc in-
daginem et confirmationem exigere vi-
detur, ita ut hactenus quidem nondum
mihi persuasum sit revehere hasce venas,
saltem in homine nato**), quidquam
aliud quam sanguinem validissime car-
bonisatum bilisque secretioni desti-
natum***).

§. 428.

[Seite 366]

Ultimi denique venarum lactearum
trunci aeque ac alii quidam ipsis simil-
limi e confluxu quamplurimorum vaso-
rum lymphaticorum orti*), coëunt in
receptaculum s. cisternam chyli, quo no-
mine ductus thoracici s. Pecquetiani
[Seite 367] infimam eamque ampliorem partem di-
stinguere solent.

§. 429.

Est autem hicce ductus*) membrana-
ceus canalis, gracilis, satis tamen robu-
stus, plus minus anfractuosus et miris
subinde directionis imo et divisionis
varietatibus ludens**), muscularibus
fibris aeque destitutus ac nervis, val-
vulis hinc illinc distinctus, denique ad
infimam circ. colli vertebram postquam
venam subclaviam sinistram superaverat
ad eandem reflexus***), eidemque in-
sertus, et in ipso eo insertionis ostio
peculiaris structurae valvula munitus.

§. 430.

[Seite 368]

Vires autem chylum tam in lacteis
venis quam per ductum thoracicum pro-
pellentes maxime quidem ad contractili-
tatem horum vasorum, tum ad valvulas
eorum, et ad vim a tergo urgentem,
referendae videntur.

§. 431.

Valvulae vero quam diximus, ostio
ductus chyliferi supremo praefixae, usum
non tam ad impediendum sanguinis in
eundem ingressum, quam ad modifican-
dum chyli in eam venam transitum et
non nisi guttatim in eandem destillan-
dum inservire, probabile est.

Ita enim cavetur ne unquam chyli
recenter advenae nimis copiosa portio
sanguinem intret, quam cordis parietes
internos vehementius stimulare, et ini-
quius et difficilius ab iisdem subigi ne-
cessum foret, cum is recens chylus ma-
xime heterogeneis elementis constet,
non ex primis solum viis lacteorum ope
[Seite 369] vasorum, sed et ex universo reliquo cor-
pore per vasa lymphatica advectis.

§. 432.

Ipsae enim istae venae lymphaticae*);
quae tertiam systematis absorbentis par-
tem constituunt, et in universum tam
fabrica quam functione sua cum lacteis
conveniunt, longe latius tamen et per
universum fortassis corpus dominantur**),
maxime autem ex tela oriuntur mucosa,
quam ideo vinculum princeps diximus
(§. 27.) quod utrumque vasorum systema,
sanguiferum inquam et absorbens, inter-
cedit; insigni vero praesertim copia ab
integumentis communibus externis†), e
[Seite 370] faucibus et oesophago (§. 330.), tum et
a pleura et peritonaeo, et a visceribus tho-
race et abdomine contentis*).

§. 433.

Et quidem simili ratione oriri viden-
tur quam ad lacteorum ex intestinis ori-
ginem diximus, ita ut singula lympha-
tici vasis radicula ex vicina tela mucosa,
tanquam ex territorio suo, contentum
rorem sorbeat et ulterius propellat.

§. 434.

In decursu suo lymphatica haecce cre-
brius rarius valvulis bigatis distinguun-
tur, passim etiam tantum non omnes in
glandulas conglobatas abeunt, viciniores
etiam hinc illinc anastomosibus nectun-
tur, et quae quorundam viscerum, v.c.
pulmonum, hepatis etc. superficiem ob-
ducunt, elegantissima formant reticula.

§. 435.

[Seite 371]

Functionem eorum praeter alia, ex
supra dictis patentia, maxime iuvat in-
signe cum tunicarum teneritudine iun-
ctum robur, quo et in administratione
eorum anatomica tam ponderosae argenti
vivi columnae resistere valent: tum vero
etiam in artubus maxime, muscularis
motus qui multimode eadem premens et
quasi subigens, tonum eorum egregie
auget.

§. 436.

Princeps autem eorum actio, qua qui-
dem ex fluidis multifariis quibus origi-
nes eorum alluuntur, alia promtius, alia
segnius hauriunt, imo vero quaedam
quasi appetunt, alia contra plane re-
spuunt*), a vitalitatis eorum peculiari
[Seite 372] modificatione pendet, quam acutissimus
Brugmans vitae cuidam propriae (§.
42.) tribuendam censet*).

§. 437.

De finibus vero horum lymphatico-
rum iam pro certo constat, confluere longe
maximam partem eorum in ductum tho-
racicum: aliam contra, dextri scil. bra-
chii, dextri in collo lateris, porro dextri
pulmonis, et quae ex eodem latere dia-
phragmatis et hepatis oriuntur, non in
eundem ductum, sed in ipsam eiusdem
lateris subclaviam inseri.

§. 438.

Exinde autem quod lymphatica vasa
per universum fere corpus longe lateque
regnent, et maxime quidem exinde quod
[Seite 373] et ingens eorum copia ex ipsa cutanea
corporis superficie fluida a foris appli-
cata resorbere possit, per se patet quam
multifaria esse debeat indoles proxime
resorbtae huius lymphae; quam varieta-
tem etiam curatior in funeribus indaga-
tio confirmat, ubi v.c. latex in hepatis
aut lienis venis absorbentibus contentus,
alius deprehendatur, quam illarum quae
ad uterum decurrunt et s.p.

§. 439.

Ut enim (intactis tot materiarum
generibus quae variis in morbis systema
lymphaticarum venarum intrant), prin-
cipalia saltem ex iis fluidis recenseam
quae vigente sanitate ab ipsis resorbentur,
pertinet illuc praeter ipsum chylum in
tenuium intestinorum tractu a faecibus
separatum, halitus quo cavitates vulgo
sic dictae corporis vaporantur, maxime
etiam ille qui fauces humectat, tum ille
qui in universa tela mucosa continetur,
porro et subtilior pars ex istis humoribus
[Seite 374] secretis qui aliquamdiu in ductibus v.c.
mammae lactantis, aut vesiculis, semi-
nalibus aut fellea etc. aliisve id generis
receptaculis asservati stagnant, denique
etiam non exigua portio fluidorum stil-
latitiorum quae integumentis corporis
communibus applicata sunt*).

§. 440.

Verum et solidae quoque corporis
humani partes, postquam usibus quibus
a natura destinatae erant defunctae sunt,
insensili modo deliquescunt et ita a lym-
phaticis absorbentur, cuius rei testimo-
nio vel glandulae sic dictae thymi ma-
ximam partem iam infantili aetate re-
sorbtam, dentium lacteorum radices
quasi destructas, imo et alveolos den-
tium post casum eorum evanescentes,
nominasse sufficiat. Imo vero et uni-
[Seite 375] versae osseae compagis perpetuae vicissi-
tudines hic memorandae veniunt, ex
succi ossei insensili renovatione natae, de
quibus alias ex professo disputavi*).

§. 441.

Facile itaque patet cum tam ingens
sit varietas materiarum quae a venis la-
cteis et lymphaticis sorbillantur, nihil
vero crudi et heterogenei ad sanguineum
fluentum in statu sano accedere debeat,
peculiaribus opus fuisse mediis, quibus
ipsa ea varia materies, antequam ipsi
huic fluento affunditur, subacta et quasi
assimilata fuerit.

§. 442.

Et hic quidem usus princeps esse vi-
detur glandularum conglobatarum, quae
denique ultimam systematis lymphatici
partem constituunt, ut tam diversissimae
[Seite 376] indolis aquulae, lentiore motu et mora
quadam (fortassis etiam novi laticis ex
arteriosis ipsis advenientis accessu) magis
magisque animali naturae assimilentur,
indeque caveatur, ne crudi nimis hu-
mores*) praepostere sanguini admixti
nocivos in cor exserant stimulos.

§. 443.

Quod ad reliqua autem ipsae hae
glandulae per totum fere corpus passim
dispersae**), hinc illinc ut in inguine
et sub axillis coagminatae, in univer-
[Seite 377] sum meseraicis quas diximus glandulis
quam simillimae sunt, itidem ex ipso-
rum vasorum absorbentium involutio-
nibus magnam partem constantes, iti-
dem ingenti numero sanguineorum
vasculorum instructae, similibus morbo-
sis affectionibus facile obnoxiae etc.


SECTIO XXX.
DE
SANGUIFICATIONE.

[Seite 378]
---

§. 444.

Sanguificationis vocem eo sensu hic
sumi ut chyli cum sanguine assimila-
tionem, et succedaneae iacturae quam
hic patitur aeque succedaneam istius
ope restitutionem denotet, vix monitu
opus est.

§. 445.

In eo enim vertitur omnium corpo-
ris nostri humorum divisio in ternas
classes (§. 4. 5.) crudorum, sanguineorum
et secretorum; ut media earum ipsius
principis vitalis laticis torrentem com-
plectatur, cui perpetuo tramite numerosi
humores secreti detrahuntur, aequali
vero perpetuo affluxu ab altera parte per
innumeros absorbentis systematis rivulos
[Seite 379] tum chylus, tum per lymphatica re-
sorbtus humor, accedit.

§. 446.

Cum vero sanguis adeo singularis
plane et in suo genere unicus humor sit,
cui nullus in universa natura aequalis
extet, per se facile intelligitur, variis
opus esse adminiculis et mediis, quorum
ope heterogenei isti humores adventitii,
sanguini ex thoracico ductu accedentes,
cum eo subigantur ipsique assimilentur.

§. 447.

Et primo quidem loco huc facere vi-
dentur anfractus illi, quos saepius iam
diximus, quibus tum lacteae tum lym-
phaticae venae, maxime in meseraicis
reliquisque conglobatis glandulis ultro
citroque circumferuntur, simulque magis
magisque animali et inquilino quasi con-
tagio inficiuntur.

§. 448.

Porro autem considerare oportet,
magnam istius lymphae partem, quae
[Seite 380] cum intestinali chylo in thoracico ductu
mixta subclaviam sinistram intrat, et in-
timis quasi viscerum aliarumque corporis
partium mollium penetralibus haustam,
ex ipso sanguine antea secretam, ideo-
que totam quantam animali iam natura
imbutam esse, et facillime procul dubio
sanguinis massae, ad quam tantum redit,
iterum admixtam fore.

§. 449.

Tum vero et accedit, de quo supra
iam monitum est, lentus et quasi stilla-
titius chyli in sanguinem transitus, qui
non nisi guttatim per ultimam thoracici
ductus valvulam in subclaviam delabi-
tur, ita ut exiguae hae portiunculae eo
intimius sanguini admisceri possint.

§. 450.

Sed et ipsa cordis interior structura eo
conferre videtur, ut sanguis novo chylo
recenter gravidus miris istis musculis pa-
pillaribus, quibus cordis ventriculi scatent
intime conquassetur et condepsatur.

§. 451.

[Seite 381]

Magnas etiam pulmonum sanguinem
novo chylo donatum excipientium, et
respirationis negotii in assimilatione chyli
partes esse*) facile, patebit cogitanti tum
stupendam istorum viscerum fabricam
vasculosam (§. 140.), tum eorundem per-
petuum et aequabilem alternum, dum
animam ducimus, motum.

§. 452.

Reliquum denique sanguificationis a
maiore per universum corpus sanguinis
circulo, et quae eundem iuvant viribus,
perficitur, musculari maxime motu etc.

§. 453.

Quanquam autem tantis et tam mul-
tifariis adminiculis chyli cum sanguine
[Seite 382] connubio provisum sit, chylo etiam ipsi
quoad partes suas constitutivas aliqua
cum sanguine intercedere videatur, simi-
litudo: plurium tamen horarum impen-
dio opus esse vulgo asseritur, antequam
chylus lacteo suo colore exutus, purpureo
cui destinatus est fluento, intime assimi-
latus sit; cui asserto probando praeter
alia argumenta illo etiam ex pathologia
desumto uti solent, quod toties, pluri-
bus post digestionem horis ex vena secta
integrum effluxisse chylum observatum
fuerit: quale quidem phaenomenon mihi
ipsi aliquando oculis usurpare licuit, ubi
vero simul nimis luculenter apparuit
sanguinem eum inflammatoria ut vulgo
audit dispositione, chyli assimilationi
inimica laborare, ita ut exinde ad sta-
tum sanum circa quem omnis physiolo-
gia versatur, vix ullam deduci posse con-
sequentiam, persuasum habeam.


SECTIO XXXI.
DE
NUTRITIONE.

[Seite 383]
---

§. 454.

Praeter eam sanguinis functionem,
quam alias indagavimus, oxygenium
(ut quidem verisimile videtur) elemen-
tum per universum corpus distribuendi
et carbonaceum eius loco revehendi,
prima et principalia eius munera eo re-
peunt, ut corpori nutrimentum, secre-
toriis autem organis proprie sic dictis,
peculiarem quem ipsi detrahunt laticem,
praebeat; de quo duplici officio proxime
agendum est; et primo quidem loco
de nutritione.

§. 455.

Est autem nutritio summum naturae
privilegium, et omnium ac singulorum
in utroque regna corporum organicorum
[Seite 384] communis et princeps praerogativa, qua
machinas et automata humano artificio
confecta, primo statim intuitu mirum
quantum longissime superant, utpote
quorum nulli unquam artifex eam do-
tem indere potest, qua, ne dicam in-
crescere, quasi adolescere, et se ipsam
magis magisque perfectiorem reddere,
verum nec proprio ut ita dicam Marte
se conservare, iacturas detritu sensim il-
latas sibi ipsi reparare possit et s.p.*).

§. 456.

Et haec ipsa est corporis nostri facul-
tas nutritia, qua omnes istae summae et
admirandae functiones peraguntur, cuius
nempe ope inde a primis formationis
nostrae auspiciis increscimus, adolesci-
mus, et ad ultimum usque vitae halitum
iacturae qua corpus nostrum, quam diu
vivit, se ipsum ab una parte destruit et
[Seite 385] quasi consumit, ab altera succurritur et
medela adfertur*).

§. 457.

Verum de istius iacturae ratione di-
versimode disputatum est, maxime num
et ea in solidas corporis nostri partes
cadat**), numve potius [quae acuti sane
ingenii quorundam virorum sententia
est***)] hae postquam semel formatae et
adultae fuerint, intemeratae perennent?

§. 458.

[Seite 386]

Et de quibusdam quidem partibus si-
milaribus solidis, epidermide v.c. ungui-
bus etc. nullus plane dubio locus est,
quin vere sensim et destruantur et repa-
rentur; sed et de ipsis ossibus rem extra
dubitationis aleam positam videri patebit,
vel notissima experimenta consideranti,
in animantibus calidi sanguinis, rubiae
tinctorum radice pastis instituenda, aut
ossium planorum, praesertim calvariae,
quae in summo senio ob iniquiorem nu-
tritionem, mirum subinde in modum
attenuantur, et s.p.*).

§. 459.

In universum autem, si quid recte vi-
deo, eae partes solidae ita et sensim de-
teri et nutriendo perfecte restitui viden-
tur, quibus quoque vis reproductiva in-
sita est, miranda nempe facultas non
perpetuum tantum istum atomorum se-
cundum naturam detrimentum, sed et
[Seite 387] maiorum partiam fortuitam iacturam,
iniuriis praesertim externis, vulneribus
etc. illatam, reparandi et deperditam
substantiam perfecte restaurandi, quam
in ossibus*), paucisque aliis quas modo
diximus partibus evictam et confirmatam
novimus.

§. 460.

E contrario vero genuina haecce re-
productiva vis
quantum post plurima ten-
tamina quae eo fine institui concludere
mihi licet, in homine aliisque calidi san-
guinis animantibus vix ulli parti solidae
similari revera et perfecte concessa vide-
tur, quae praeter contractilitatem
alio vis vitalis genere gaudet; irritabili-
tate nempe, aut sensibilitate, aut denique
vita propria
**).

§. 461.

[Seite 388]

In hisce ergo partibus (huiusmodi
viribus vitalibus altioris quasi ordinis
gaudentibus) idem semper ac perpetuum
perennare mihi videtur parenchyma, ba-
sin earum partium constituens; eatenus
tantum vicissitudini cuidam obnoxium,
ut vigente nutritione interstitia fibrarum
et parenchymatis nutriente gelatina ani-
mali iugiter repleta turgeant; iniquius
vero procedente nutritione eadem inter-
[Seite 389] stitia gelatina ista orbata collabantur
quasi, hincque partes gracilescant.

§. 462.

Plastica enim lympha, de cuius digni-
tate alias pluribus dictum est, uti ipsa
facile in cellulosam telam abit, ita et in
universum principem materiem corporis
et gluten quasi animale constituere vide-
tur, gelatinae istius ope alendum et
nutriendum.

§. 463.

Tunc vero maxime quamdiu corpus
increscit, propriae quoque accedere vi-
dentur vires, quarum ope lympha ex
vasis sanguiferis in cellulosam deposita,
rite distribuatur, cuivis proprio parenchy-
mati intime quasi assimiletur etc. quo, ni
fallimur, partim affinitatis quaedam lex
pertinet, cuius ope partes similares ipsae
sibi homogenea et maxime affinia ele-
menta attrahunt et quasi appropriant;
partim vero nisus ille formativus, de
[Seite 390] quo infra pluribus dicendi locus erit, et
cui elementaris huius materiei hactenus
informis iusta applicatio et in statutam
figuram efformatio tribuenda videtur.

§. 464.

Ad utramque hancce vim, si quid
recte video, referenda quoque maxime
est nutritio eiusmodi partium similarium,
ad quas ipsa vasa sanguifera proxime non
pertingunt, ut ungues, pili etc. et ni-
hilominus tamen potentissimo et vere
infallibili nisu primo generantur, tum
increscunt et per totam vitam aluntur,
denique et, si casu labantur, facillime
denuo reproducuntur*).

§. 465.

[Seite 391]

Uti vero haec quam diximus in uni-
versum nutritionis ratio esse videtur, ita
ab altera parte multifarias eiusdem gra-
dum et modum intercedere varietates
constat, ubi praesertim a laxiore aut stri-
ctiore materiei nutritiae appositione va-
ria ipsarum partium similarium densior
aut tenerior compages et hinc porro va-
rium universi corporis pondus specifi-
cum*) pendere videtur. Circa quod ut
hominem ab homine ita etiam gentes
nonnullas a gentibus differre notum est:
cuius rei documento unicum saltem bo-
realium quarundam gentium Jakutarum,
Buratarum etc. exemplum in medium
protulisse sufficiat, insigni et plane sin-
gulari corporis levitate conspicuarum.


SECTIO XXXII.
DE
SECRETIONIBUS IN
UNIVERSUM.

[Seite 392]
---

§. 466.

Praeter nutritios succos alii quoque
et quidem diversissimi ordinis humores
multifario fine ex sanguinis penu detra-
huntur, idque secretionis ope*), qua
vero functione in physiologicis nihil esse
obscurius, post alios neque immerito
questus est Hallerus.

§. 467.

Et quidem humares secreti tanta ab
una parte varietate ludere, ab altera vero
[Seite 393] tanta affinitate invicem quasi confluere
videntur, ut non nisi ad maxime arbi-
trarias classes eosdem redigere liceat. In
universum tamen, si aliquam rationem
habere velimus levioris graviorisve mu-
tationis et modificationis quam elementa
eorum, sanguinis penu contenta, in secre-
toriis organis patiuntur, sequenti ordine
recensendae videntur:

ita ut a lacte initium facere possimus,
quod quodammodo pro chylo reducto
habere licet, et simplicissimo processu ex
sanguine cui nuper chylus accesserat, se-
cerni videtur.

Sequantur aquei latices, (ut vulgo ob
limpidam tenuitatem vocari solent, etsi
plerique partium constitutivarum in-
dole, albuminosae praesertim portio-
nis, ab ipsa aqua haud parum differant;)
quo oculi humores pertinent, et lacru-
mae; vapor etiam ni fallimur, in uni-
versum cellulosae interstitiis contentus,
et thoracico et abdoininali cavo: a quo
[Seite 394] parum abhorrere videtur pericardii liquor,
et is quo cerebri ventriculi irrorantur.

Ad aquosos etiam vulgo refertur, tum
in femina gravida amnii liquor, tum
peculiari tamen indole et elementorum
propriorum mixtura insignis urina.

Magis iam decompositi videntur sali-
vales
humores, masticationi, digestioni
et chylificationi inservientes.

Tum mucosi, cavitates plerorumque
viscerum quae ad naturales et genitales
functiones pertinent, aeque ac aëreas
narium et laryngis ac asperae arteriae
vias, investientes.

Ab his vero non multum alienus vi-
detur mucus internum oculum obdu-
cens; ut et qui epidermidi subiectus est.

Et ad eandem classem referendum vi-
detur aurium cerumen, ut et unguen-
tum quo glandulae Meibomii palpe-
bras illinunt, tum articulare unguen, et
fortasse etiam ambiguus ille humor ano-
[Seite 395] nymus quem uteri vagina venereo oestro
correpta plerumque fundere solet.

Adiposi sunt praeter ipsum vulgarem
adipem inprimis ossium medulla et cuta-
neum smegma.

Affine quoque huic videtur unguen-
tum, tam ad glandis virilis coronam sub
praeputio quam in femineo genitali ex-
terno secretum.

Vere serosus s. albuminosus videtur
latex Graafianis ovarii muliebris ve-
siculis inhaerens; et prostatae liquor.

Virile autem semen sui generis hu-
mor apparet cui nullum alium aequi-
parare licet.

Idemque et de bile dicendum erit.

§. 468.

Tantam vero humorum secretorum
varietatem non uno quoque modo ne-
que eiusdem generis organis ex sangui-
nis massa secerni, per se facile intelligi-
tur. Et intercedit eos vel exinde me-
morabilis varietas, quod alii breviore
[Seite 396] via, alii per longas demum ambages de-
trahantur et ulterius praeparentur.

§. 469.

Simplicissimus quidem istorum secre-
tionis modorum ille dicendus est, quo
per diapedesin ut vocant humor secer-
nendus arteriarum tunicas transsudare
saltem videtur; quale quid de adipis et
succi ossei secretione statuitur*).

§. 470.

[Seite 397]

Magis vero compositus videtur ille
secretionis mechanismus, qui glandula-
rum
ope perficitur*), quo quidem etiam
vulgo folliculos et cryptas referunt, qua-
les v.c. in corii nonnullis regionibus,
aeque ac in faucibus et aspera arteria fa-
[Seite 398] cile sunt conspiciendae: et quas glandu-
larum simplicissimarum nomine insignire
solent.

Proprie tamen secernentium glandu-
larum nomen merentur, quas (ut a lym-
phaticis conglobatis distinguantur) con-
glomeratas
vocant, quo salivales, et la-
crumales, et pancreas, et mammae per-
tinent: quae quidem excretorio ductu
provisae e maioribus primo lobis, hi
vero iterata divisione e minoribus lobu-
lis compositi sunt, de quorum interiore
structura acriter quondam in medicorum
scholis disputatum est. Malpighius*)
quidem miliares globulos, qui facili en-
cheiresi in plerisque eorum demonstran-
tur, pro acinis, ut vocabat, crypta inte-
rius excavatis habebat. Ruyschius e
contrario putatitios illos acinos excava-
tos nil esse aliud contendebat, quam
[Seite 399] glomerulos vasculorum sanguiferorum,
quam quidem sententiam longe magis
naturae consentaneam esse felicior admi-
nistratio anatomica, subtilior praesertim
iniectio et armatus oculus docent.

§. 471.

Neque ab hac structura, si a paren-
chymate discesseris proprio, multum ab-
horrere, imo vero eidem multum lucis
impertire videtur, ea viscerum quorun-
dam secernentium, hepatis maxime et
renum, quorum sane postremi luculen-
tissime eiusmodi Ruyschianos glo-
merulos, seu acinos Malpighianos
exhibent. In horum enim cortice capil-
larium arteriolarum lateribus adhaerent
ramuli, qui in glomerulos abeunt vascu-
losos, granulorum ad instar ab iis ramu-
lis tanquam a petiolis pendentes; et ex
his quidem arteriosis glomerulis vasa
primo oriuntur subtilissima decolora se-
cernentia [quorum ex arteriarum finibus
originis supra iam obiter mentionem in-
[Seite 400] iecimus (§. 92.)]; tum vero et radiculae
venarum, in quas ipsae arteriolae refle-
ctuntur, et quae reliquum sanguinem,
secreto interim huice orbum, in truncos
venosos revehunt*).

§. 472.

Denique vero et aliis quibusdam car-
nibus secernentibus alius iterum et plane
peculiaris est organismus, ut v.c. testi-
bus qui toti quanti ex praelongorum et
numerosorum vasorum implicationibus
arcte convoluti sunt et s.p.

§. 473.

Interim tamen diversam humorum
secretorum indolem non tam ab habitu
et forma organorum secernentium ex-
terna, quam ab intima eorundem textura
pendere vitalitati eorum respondente,
tum variorum in humano corpore hu-
morum exemplo probabile fit, qui etsi
in organis primo intuitu magnopere ab
[Seite 401] invicem differentibus secernantur, na-
tura tamen sua valde affinia depre-
henduntur, ut v.c. saliva et gastricus
succus etc. tum vero maxime anatomes
comparatae testimonio, qua quidem eius-
dem ordinis humores in variis animan-
tium generibus diversis valde quoad
externum habitum organis percolari
constat*).

§. 474.

Iam vero ad caussarum indaginem ac-
cedimus, quarum virtute id ipsum ob-
tinetur, ut statuti isti humores statutis
hisce in organis secernantur: quae qui-
dem totius de secretione doctrinae longe
difficillima est disquisitio, quamplurimis
adhuc scrupulis obnoxia.

§. 475.

[Seite 402]

Id quidem extra dubitationis aleam
positum videtur, principem et quasi
proximam plerarumque secretionum cau-
sam in organorum secernentium intima
fabrica quaerendam esse, quo qui-
dem in glandulis conglomeratis et
visceribus secernentibus maxime perti-
net, tam peculiaris extremorum vascu-
lorum sanguiferorum, ex quibus hu-
mores secernuntur, directio et distri-
butio; quam parenchyma cuivis visceri
secernenti adeo proprium ut in multis,
primo statim intuitu agnosci et ab aliis
carnibus distingui possit (§. 20.).

§. 476.

Tum vero et verosimile videtur, de
quo passim iam haud inficianda argu-
menta exhibuimus, esse visceribus qui-
busdam secernentibus uti parenchyma
peculiare ita et vitam propriam, vis
nempe vitalis singularem energiam, a
communibus eiusmodi virium generi-
[Seite 403] bus, contractilitate, irritabilitate et
sensilitate distinguendam.

§. 477.

Porro autem, si quid recte video, et
absorbenti systemati summae ad susti-
nendas secretiones partes esse videntur;
quod ex omnibus ac singulis visceribus
secernentibus eiusmodi laticem sorbeat
et ad sanguinem revehat, qui iam
peculiari istius humoris qui illibi sepa-
ratur contagio quasi imbutus est; bilio-
sum v.c. ex hepate, spermaticum ex
testibus etc.

Perpetuus adeo in secretionis systemate
circulus vigere videtur, ita ut sanguinis
massae continuo elementa quasi humo-
rum secernendorum ex ipsis organis se-
cernentibus advehantur, quae postmo-
dum quando denuo cum sanguinis fluento
ad ea organa redeunt, ex affinitatis qua-
dam lege eo facilius iterum attrahuntur,
et sanguinis partes sibi maxime homo-
geneas secum rapiunt.

§. 478.

[Seite 404]

Quibusdam etiam humoribus secer-
nendis ipsa sanguinis, ex quo proxime
secernuntur, specifica indole provisum
est: quale quid ad bilem vidimus ex
venae portarum sanguine abstractam,
cuius venae sanguis ab ipsis suis fonti-
bus unde confluit carbonaceo elemento
est gravidissimus.

§. 479.

Taceo alia adminicula, quae singula-
res quasdam secretiones iuvant, conge-
stionem v.c. et derivationem, in lactis
secretione adeo luculentam, et quae
sunt eius generis alia.

§. 480.

Ipsos vero humores organis quae
diximus, et viribus modo recensitis
secretos, ea posthac porro intercedit
differentia, quod alii ex ipsis organis
secernentibus proxime statim in ipsum
cui destinati sunt et in quo functiones
[Seite 405] suas exercebunt locum destillent, alii
vero prius ad singularia receptacula
abeant, in quibus aliquamdiu asser-
ventur, ulteriusque quasi maturescant,
antequam excernantur, quo lac in du-
ctibus suis, tum urina et bilis et virile
semen in vesicis suis, quodammodo
etiam serum Graafianis ovariorum
vesiculis contentum, referenda sunt.


SECTIO XXXIII.
DE
ADIPE.

[Seite 406]
---

§. 481.

Humorum secretorum (quorum suc-
cinctam tantum synopsin superiore capite
iunctim exhibuimus), singulorum plero-
rumque uberior notitia passim suis locis
iam data est, aliorum infra prout occa-
sio feret adhuc mentio agetur. Biga
saltem restat eorum, quae vix aptiorem
locum inveniet, de ipsis differendi, quam
hunc in quem iam functionibus natu-
ralibus hactenus absolutis delati sumus.
Et quidem alter istorum, adeps nempe,
ad inquilinos (§. 4.) pertinet; alter, scil.
urina, ad excrementitios. De utroque
ergo seorsim.

§. 482.

[Seite 407]

Etenim adeps*) oleosus succus est,
in universum unguinosis vegetabilium
oleis haud absimilis**), blandus, ino-
dorus, levior aqua; praeter bina ele-
menta quae ipsi cum oleis quae modo
diximus, aeque ac cum cera communia
sunt, carbonaceum inquam et hydroge-
nium; praesertim acido sebaceo***) sca-
tet ut vulgo audit, quod propius ab
acetico abesse videtur.

§. 483.

Ex sanguine secretus et in telam mu-
cosam depositus guttatim eidem inhaeret,
[Seite 408] laminis huius telae tanquam sepimentis
divisus, simili fere ratione qua humor
oculi quem vitreum appellant similibus
eiusmodi telae cellulis continetur.

§. 484.

Verum adipis ad diversas corporis hu-
mani partes varia quoque relatio est.

Sunt enim primo loco partes corpo-
ris, quarum tela mucosa etsi mollissima
et tenerrima, nunquam tamen in homine
sano adipe repletur, qualis ea est quae
palpebris interiacet, et virili virgae sub-
strata etc.

Porro autem innumeris per corpus
locis inconstans adeps diffusus est, ma-
xime in panniculo adiposo, musculo-
rum interstitiis etc.

Denique autem quibusdam in locis
perpetuus et ni fallor certis et definitis
loculis inclusus est adeps, statutis et
singularibus usibus inserviens, quo v.c.
illud referrem sevum quod basi cordis
[Seite 409] quasi infusum est*); tum et eum adi-
pem qui montem veneris in pube fe-
minea constituit, et qui peculiarem et
circumscriptam glebam formare mihi vi-
sus est**).

§. 485.

Diversis in locis varia eius est con-
sistentia. Fluidior v.c. qui orbitae in-
haeret; durior e contrario et ad sevi
similitudinem accedens, qui renibus
adiacet.

§. 486.

Sero in fetu subnascitur, ita ut vix
ante quintum post conceptionem men-
[Seite 410] sem certa eius vestigia in eo dignoscere
liceat.

§. 487.

De ipsa vero secretione eius disputa-
tum est: num scil. ope peculiarium glan-
dularum fiat, quae Gu. Huntero sen-
tentia fuit, an tantum per diapedesin
ex arteriis transsudet? Posterior senten-
tia praeter alia argumenta vel exinde
verisimilior videtur, quod et subinde
praeter naturam adeps visus fuerit in
regionibus alias eo orbis: id quod sim-
plicius ex iniqua vasorum dispositione,
quam glandulis plane contra naturam
noviter exortis explicari posse videtur:
ita v.c. in ipso oculi bulbo adeps ali-
quando repertus est; et simile sevum
locum replere solet ex quo testis ex-
stirpatus est; imo vix cavum corporis
est, in quo non quandoque visa fuerint
steatomata.

Sed et in universum glandulae qui-
bus secretionem pinguedinis tribuere
[Seite 411] annisi sunt viri cl. hactenus ad entia
rationis pertinent*).

Utut interim sit, id certe constat,
tum secretionem tum resorbtionem eius
celeriter peragi posse.

§. 488.

Usus adipis multifarius est.

Lubricat solida et motum adiuvat.
Nimiam sensilitatem obtundit. Demum
et cutem aequaliter distendendo pulcri-
tudinem iuvat.

Ut peculiares pinguedinis certis qui-
busdam locis destinatae usus taceam, ut
medullae ossium etc.

Secretus vero in corpore humano
sano adeps ad ipsam eius nutritio-
[Seite 412] nem parum, si quidpiam, conferre vi-
detur*).

Maiori contra probabilitatis specie se
commendat nuperorum sententia, qui
quoque adipem tanquam pro recepta-
culo superfluae nec alias facile evacu-
andae portionis elementi hydrogenii
habent**).


SECTIO XXXIV.
DE
URINA.

[Seite 413]
---

§. 489.

Sanguini praeter nutritios succos, et
humores secretos inquilinos (§. 4.), in-
ertes etiam et superflui latices excre-
mentitii detrahuntur (excrementa vulgo
secundae coctionis dicta), iidemque du-
plicis ordinis: alterum nempe quod per-
spirando exhalatur, de quo alias dixi-
mus: alterum, lotium scil. quod in
renibus decolatur.

§. 490.

Sunt autem renes*) bina viscera
utrinque ad supremam lumborum regio-
nem retro peritonaei paginam laevem
posita; paulo complanata; figura tamen
[Seite 414] aeque ac numero frequentius quam ul-
lum aliud corporis humani viscus varie-
tatibus ludentia*); a vasis pendentia
vulgo sic dictis emulgentibus**) [pro
partium quas adeunt portione insigni
gaudentibus amplitudine]; et sebaceo
quasi adipe (§. 485.) suffulta.

§. 491.

Cinguntur membrana propria, ele-
ganter vasculosa; et quodvis eorum,
maxime in corpore infantili ex octonis
circ. aut paulo pluribus reniculis com-
positum videtur, quorum quemque
iterum septingentis ad octingentas radiis
carnosis constare asserebat Ferreinius,
quos pyramides appellabat albidas.

§. 492.

[Seite 415]

Ren vero a convexo dorso versus
concavam pelvim dissectus seu discerptus
duplicem exhibet substantiam; alteram
periphericam quam corticem vocant, in-
teriorem alteram quae medullae nomine
venit*).

Utraque arteriis venisque scatet san-
guiferis; cortex vero praeterea vasis sub-
tilissimis decoloribus**) lotium secernen-
tibus;
medulla idem efferentibus.

Secretorii isti ductus ratione supra de-
scripta (§. 471.) ex arteriolis oriuntur in
glomerulos convolutis qui renis cortici
inhaerent; et quidem ipsi longe maxi-
mam corticis renalis substantiam consti-
[Seite 416] tuunt, et singulari suo anfractuoso de-
cursu facile ab efferentibus s. Bellinia-
nis
tubulis distinguuntur, in quos qui-
dem abeunt, qui recta decurrentes via e
corticali ista in medullarem substantiam
progrediuntur, cuius maximam partem
efficiunt, et postquam iterato confluxu
in pauciores trunculos coaluerunt, de-
nique ostiis suis papillas, renali pelvi
contentas, cribri in modum perforant*).

§. 493.

Papillae hae numero plerumque re-
spondent loborum, e quibus singulum
renem conflatum esse diximus, et lotium
in corticis vasis decoloribus secretum,
ac per medullae tubulos Bellinianos
ulterius derivatum primo in infundibula
sua effundunt, quae postmodum in com-
munem pelvim confluunt.

§. 494.

Pelvis vero in ureteres continuatur,
membranaceos canales, maxime sensiles,
[Seite 417] muco interius illitos, valde dilatabiles,
in homine plerumque hinc illinc inae-
qualis amplitudinis*), posticae denique
et inferiori vesicae urinariae faciei ita in-
sertos, ut non statim eius parietes per-
forent, sed adhuc inter membranam
eius musculosam et nerveam (quae illibi
maiori quoque crassitie gaudent) altius
paulo descendant, tumque demum in
ipsum eius cavum obliquo ostio hient;
qua quidem fabrica maxime cautum est,
ne urina quae per ureteres in vesicam
destillavit exinde iterum in eos repelli
possit.

§. 495.

Ipsa autem lotii vesica**), variae pro
varia aetate diversoque sexu figurae, in
adulto homine plerumque duarum circ.
librarum urinae capax est; fundus eius
qui in foetu in urachum abit, tum et
[Seite 418] postica facies peritonaeo tegitur, quod
ad reliquas autem sui membranas in uni-
versum cum iis quas ad ventriculum
diximus, convenit.

Musculosa quidem taeniis constat in-
terruptis fibrarum carnearum, varia sub-
inde decussata directione (in aliis aliter
se habente) vesicam cingentibus*); de-
trusorem urinae vulgo vocant, orbicula-
res vero fibras cervicem vesicae inique
cingentes inconstantis etiam tam originis
quam figurae, sphincterem appellant.

Nervea et huic membranoso visceri
primarium suum robur impertit.

Intima denique, folliculorum cribro-
sorum dives**), maxime ad cervicem
muco est sublita.

§. 496.

Lotium autem in vesicam delatum,
copia sensim molestum fit, et urgens, ut
[Seite 419] de excretione moneat, cui denique ure-
thra
tanquam emissarium est destinata,
pro sexus varietate diversimode se ha-
bens, cuius ideo ulteriorem mentionem
ad sexualium functionem enarrationem
differamus.

§. 497.

Evacuatur autem vesica superata sphin-
cteris constrictione tum proprii quem
diximus detrusoris ope (§. 495.), tum
abdominalis preli et respirationis admi-
niculo; quibus denique in viris accedit
acceleratorum actio, vel guttas lotii in
ipso urethrae bulbo resides adhuc eia-
culantium.

§. 498.

Quod vero ipsius urinae indolem at-
tinet, infinitis quidem modis ea ludit*)
respectu aetatis, item tempestatis, ma-
xime etiam temporis brevioris aut lon-
gioris quo post pastum et potum prae-
[Seite 420] gressum mittitur, tum et qualitatis in-
gestorum*) etc.; in universum tamen si
lotium spectes adulti sani hominis, post
somnum quietum recentissime missum,
aquosus est latex odoris nidorosi, colo-
ris citrini, quas quidem quasitates pro-
prias, peculiari materiae uricae debet,
praeter quam vero copiosissimae qua di-
lutus est aquae tanquam communi vehi-
culo multifaria alia, et proportione in
aliis aliter se habentia, insunt elementa**).

[Seite 421]

Eminet in his insignis quantitas acidi
phosphorei quod quidem aliis elementis
et partibus constitutivis urinae nuptum
sodam phosphoratam, ammoniacum phos-
phoratum, et calcem phosphoratam ex-
hibet; praesertim autem peculiari plane
acido, urico inquam s. lithiaco, scatet
quod lotio proprium in nullo alio corpo-
ris humani humore, repertum est*).


SECTIO XXXV.
DE
SEXUUM DISCRIMINE
IN UNIVERSUM.

[Seite 422]
---

§. 499.

Quotquot hactenus enarrando absolvi-
mus corporis humani functiones in uni-
versum quidem utrique sexui communes
sunt: ita tamen ut modum quo nonnul-
lae earuum peraguntur haud exigua in
diverso sexu intercedat differentia*), cu-
[Seite 423] ius potiora momenta antequam ad fun-
ctiones sexuales proprie sic dictas pro-
gredimus paucis recensenda sunt.

§. 500.

Et in genere quidem cuivis sexui pro-
prius suus est et ab altero discrepans ha-
bitus:
in homine nato plus minus lu-
culenter observabilis: in foetibus vero
tenerioribus primo saltem intuitu vix
dignoscendus, utpote quibus neque ipsa
genitalia externa si obiter saltim inspecta
fuerint differre videntur, cum femineo
embryoni clitoris pro portione vae-
[Seite 424] grandis*) et prominens, masculo vero
scrotum adhuc vix ullum sit**).

§. 501.

Sed et infantili aetate illud universi
habitus pro sexus varietate discrimen
parum adhuc in sensus incurrit; sensim
vero sensimque magis observabile fit ado-
lescentiae annis, ubi et praeter mamil-
larum sororiantes orbes, reliqui corporis
feminei conformatio et teneritudo ac
mollities, minorque statura ceteris pari-
[Seite 425] bus cum virili toroso et lacertoso corpore
comparata eandem differentiam luculen-
tissime demonstrat*).

§. 502.

Verum et relatio partium corporis
feminei in maxime symmetricis a virili
aliquantum diversa. Facialis v.c. capi-
tis pars isti pro portione minor, abdomi-
nalis et lumbaris trunci pars longior,
ilia latiora, neque tamen in pulcro cor-
pore femineo humerorum latitudinem
excedentia, nates ampliores, crura in
descensu suo versus genua magis con-
vergentia.

§. 503.

[Seite 426]

Similis vero isti quae externum cor-
poris habitum in utroque sexu intercedit
discrepantia et in ipsis ossibus observatur,
utpote quae in feminis ceteris paribus
longe laeviora et rotundiora esse constat,
cylindrica praesertim graciliora quam in
viris, plana autem tenuiora; ut singu-
larium ossium diversitates taceam, sinus
v.c. frontales vix prominentes, limbos
alveolares magis ellipticos, thoracem
angustiorem, pelvim contra ampliorem,
tum et clavicularum, femorum etc, dis-
crepantiam*).

§. 504.

Quod molles vero corporis partes
attinet, in universum feminis tela mu-
cosa laxior, magis obsequiosa, ut in
[Seite 427] graviditate facilius dilatetur; cutis vero
tenerior et a substrato adipe nitidius
candida.

Capillamentum quidem plerumque
longius; aliae autem corporis partes,
quae in viris pilosae sunt, feminis aut
plane glabrae, ut mentum et pectus;
aut minus hirtae, ut perinaeum; aut
ambitu magis circumscriptae, ut ve-
renda; aut pube saltem tenella et mol-
lissima tectae, ut brachia et crura.

§. 505.

Inter singularium autem functionum
diversitatem memorandus venit pulsus,
feminis (ceteris paribus) frequentior
(§. 116.), maior quoque sanguinis ad
infimum ventrem dimanantis portio;
pulmones contra minores, thorace
quippe angustiore, eoque tamen supe-
riore praesertim parte, mobiliore inclusi.
Item os hyoideum longe minus, et la-
rynx vix prominulus et arctior, hinc-
que vox minus gravis.

§. 506.

[Seite 428]

Quod ad animales vero functiones,
praeter muliebria maiore nervorum ap-
paratu instructa, in universum feminis
est systematis nervosi longe maior mo-
bilitas: et ad animi commotiones fa-
cilior propensio. Muscularis contra vis
debilior, ipsique musculi (si a glutaeis,
utroque psoa, quadrato lumborum
aliisque paucis discesseris), pro portione
minores.

§. 507.

Respectu denique naturalium functio-
num in eo sexu observatur cum minore
ventriculo minor quoque cibi appeten-
tia*); incrementum vero corporis cele-
rius, ac termini dentitionis, pubertatis,
et adolescentis staturae praecociores.

§. 508.

[Seite 429]

Sed longe maxima et princeps sexuum
differentia ipsas concernit genitales fun-
ctiones, quibus viro fecundandi, femi-
nae vero concipiendi facultas competit;
quarumque ulterior indago iam adhuc
exponenda restat.


SECTIO XXXVI.
DE
FUNCTIONE GENITALI
SEXUS VIRILIS.

[Seite 430]
---

§. 509.

Genitalis viri liquor testiculorum biga
paratur a funiculis suis spermaticis (per
annulum vulgo sic dictum abdominalem
s. hiatum potius tendinum in musculis
abdominis obliquis externis) in scrotum
propendentium, qui praeter lymphaticas,
quibus abundant venas, triplicis maxime
ordinis constant vasis.

Arteria nempe spermatica quae pro
portione exilis diametri omnium corpo-
ris arteriarum longissima dicitur, et san-
guinem plerumque proxime ex ipsa aorta
abdominali ad testem vehit:

tum ductu deferente, qui semen ex
isto arterioso sanguine secretum ad vesi-
culas defert seminales:

[Seite 431]

denique venarum plexu vulgo sic di-
cto pampiniformi, qui reliquum sangui-
nem excipit et cavae aut renali tradit.

§. 510.

At enim vero non ab omni inde tem-
pore testiculi ita in scroto suspensi haerent:
sed in foetu masculo immaturiore longe
alio situ dispositi sunt, cuius quidem si-
tus ratio et successivae mutationes ab
Hallero primum curatius indagatae*),
diversimode autem postmodum explicatae
et quod ad varia momenta controversae
sunt**), quarum succinctam notitiam
unice ad ipsam naturam dare liceat,
quam in memorabili embryonum mascu-
[Seite 432] lorum eo fine a me dissectorum serie,
ad manus habeo.

§. 511.

Aperto igitur infimo ventre foetus
immaturioris visitur in utroque inguine
ad annulum sic dictum musculorum ob-
liquorum, perangustum in ipso perito-
naeo ostiolum (– Tab. III. fig. 1. e. et
fig. 2. –) ad meatum aliquem et quasi angi-
portum
deorsum ducens, qui ipsum eum
annulum perforat, et dehinc in peculia-
rem sacculum (– fig. 1. d. –) abit, extra
abdominale cavum porrectum, scrotum
spectantem, fibris cellulosis intertextum,
et recipiendo posthac testi destinatum.

§. 512.

Porro autem ad ipsissimum posticum
istius ostioli abdominalis marginem alius
oritur processus peritonaei, sed qui sur-
sum vergit, et in tenello foetu (– fig. 2. –)
maximam quidem partem non nisi pli-
cam refert longitudinalem, ex cuius
[Seite 433] basi exiguus cylinder seu potius inversus
conus surgit, qui denique suprema sui
parte in bullam terminatur, cui ipse
inhaeret testis cum epididymide (– fig. 1.
a. et fig 2. –) ita ut hic primo intuitu
bacculam quasi mentiatur, petiolo suo
insidentem, et fere ut hepar aut lien li-
bere in abdominale cavum dependere
videatur (§. 399.).

§. 513.

Quae vero postmodum constituent fu-
niculum spermaticum vasa, retro tener-
rimum ea aetatula et quasi pellucidum
peritonaeum decurrentia visuntur, ita ut
arteria et vena spermatica (– fig. 1. b.f. –)
ad spinae latera descendentia, vas defe-
rens vero (– c.g. –) introrsum versus
vesicae urinariae (– h. –) cervicem ten-
dens in laxa cellulosa, quae retro peri-
tonaeum posita est, decurrant, et in ea
quam diximus peritonaei plica ipsi testi
insinuentur.

§. 514.

[Seite 434]

Iam vero inde a medio circ. gravidi-
tatis testes sensim sensimque deorsum
aguntur, ita ut propius propiusque ad
angiportum quem diximus peritonaei
(§. 511.) accedant, simulque plica ista
peritonaei cum cylindro suo complice-
tur, donec denique testis ipsi istius an-
giportus ostio proxime incumbat.

§. 515.

Quando nunc iam maturiore in foetu
ad descensum paratus est testis, arctum
hactenus ostiolum adeo dilatatur, ut ille
ad ipsum aeque ac rimam s. ut vulgo
vocant annulum, quo cingitur abdomi-
nalem et universum angiportum transire
et se quasi praecipitem in bullosum cuius
meminimus sacculum (§. 511.) dare pos-
sit; quo facto peritonaei illud ostium
mox arctissime clauditur, imo vero brevi
coalescit plane, ut vix vestigium eius in
infantili aetate adhuc superesse soleat.

§. 516.

[Seite 435]

Quo lentior vero testis adhuc in ab-
dominali cavo haerentis versus ostium
illud progressus erat, eo celerior et quasi
momentaneus videtur ipse eius per an-
giportum transitus. Vulgatum enim est
dissectis foetibus maturis aut incumben-
tem adhuc ostio peritonaei testem; aut
superato annulo eundem in inguine iam
haerentem videre: nonnisi semel vero
mihi contigit, ut in foetus gemelli cavo
abdominali, cuius iconem exhibeo, dex-
trum testem eo ipso momento deprehen-
derem, quo medio angiportu arctissime
inhaerens et quasi ab eo strangulatus
(– fig. 1. a. –) in procinctu fuisse videba-
tur, ut ex abdomine in sacculum illabe-
retur; id quod sinistro testi iam contige-
rat, utpote qui iam ex angiportu emer-
sus, et ostium huius abdominale iam
arcte clausum erat (– e. –).

§. 517.

Nulli quidem statuto tempori adstri-
ctus est memorabilis hicce testium ex ab-
[Seite 436] domine per inguen transitus: plerumque
tamen circ. in ultimum graviditatis men-
sem incidere videtur: quanquam neque
rarissime in neonatis adhuc sive in ipso
abdominali cavo, sive in supremo inguine
haerentes inveniantur. Nam in univer-
sum etiam novum adhuc testi ex abdo-
mine iam emerso emetiendum est itine-
ris stadium, ut ex inguine cum ipso suo
cui iam inhaeret sacculo ulterius in scro-
tum penetret.

§. 518.

Hunc quem hactenus descripsimus
esse vere testium ex abdomine in scrotum
descendentium progressivum motum, to-
ties repetita observatione certo constat.
Iam vero caussas et vires eruere, quibus
mirandum illud iter debetur, perdifficile
videtur. In dies enim magis magisque
persuadeor, neutram earum virium, qui-
bus hucusque tribui solebat is descensus,
[scil. nec cremasteris actionem aut dia-
phragmatis, aut solam contractilitatem
[Seite 437] cellulosae tendinosis fibris intertextae,
quae cylindrico isti peritonaei processui
(§. 512.) inhaeret et gubernaculi Hunte-
riani
nomine venire solet etc.] ad ex-
plicandum tam singularem motum, prae-
sertim quod ipsum illapsum testis per
angiportum toties dictum attinet, suffi-
cere: praebere vero e contrario univer-
sum hocce negotium, si quod aliud, lu-
culentissimum vitae propriae exemplum,
utpote sine cuius peculiari quodam ad-
miniculo tam memorabile et in suo ge-
nere unicum iter cui nulla alia in uni-
versa animali oeconomia functio com-
paranda venit, vix animo comprehendi
poterit.

§. 519.

Involucra vero quibus absoluto eo
itinere testes continentur, commode in
utrique commune et in cuivis propria di-
stinguuntur.

Illud scrotum est, tenui constans cute,
cui parcus substratus est adeps, quodque
[Seite 438] id prae reliquis integumentis communi-
bus privum habet, ut habitum mirum
in modum mutet, subinde nempe laxum
et flaccidum dependeat, subinde vero
(et quidem maxime sub oestro venereo,
aut frigoris, accessu etc.) constrictum quasi
rigescat, tuncque singulariter rugis et
sulcis distinctum sit*).

§. 520.

Inter ea vero testium involucra, quae
cuivis propria sunt, statim ipsi scroto
subiecta est tunica dartos, peculiari et
vivida praedita contractilitate, qua egre-
gii viri Winslovius, Hallerus etc.
seduci se passi sunt, ut eidem indolem
et vim musculosam male tribuerent.

§. 521.

[Seite 439]

Excipiunt hanc (post copiosam et mol-
lem cellulosam) triplicis ordinis tunicae
vaginales
*), exterior nempe quae testi
et funiculo spermatico communis est, et
cui cremaster musculus disiunctis fasci-
culis adnascitur.

Interiores autem propriae tam funi-
culi spermatici quam ipsius testis, qua-
rum posterior fundo suo tunicae isti
communi plerumque adhaeret, intus vero
latice lubricante (fere ut pericardium)
irroratur.

§. 522.

Origo autem harum tunicarum vagi-
nalium tam diversimode disputata, ni
fallor ex iis quae de testium descensus
ratione exposui, haud difficulter expli-
canda videtur.

[Seite 440]

Communis nempe a bulloso sacculo
seu processu peritonaei descendente
(§. 511.) ortum ducit.

Propria testis vero ab ea peritonaei
propagine quae a cylindro (§. 512.) sur-
sum vergens a primis inde initiis testem
investit.

Quae denique funiculo propria est, a
plica quam diximus peritonaei et brevi
cylindro in quem abit antequam ipsum
testem amplectatur.

§. 523.

Ipsi vero testi*) corticis in modum
arctissime adnata est tunica albuginea, per
cuius duplicationem cum vaginali inte-
riore sanguifera vasa in pulpam testis
penetrant**), quae tota quanta ex in-
numeris vasis, spithameae circ. longitu-
dinis***), in glomeratos lobulos convo-
[Seite 441] lutis, constat, tam sanguiferis quam se-
cernentibus†), quorum postremi semen
secretum per rete vasculosum Halleri††)
et vasa efferentia Graafiana†††) in api-
ces conorum epididymidis devehunt.

§. 524.

Quae nempe ipsi testi ad latus accum-
bit epididymis, unico, sed 30 circ. pedes
longitudine aequante constat vase, quod
ab altera parte, quae caput eius audit,
in plus minus 20 glomerulos seu conos
distinctum est*), altera vero eaque infe-
riore sensim crassescente**) quam caudam
vocant, in vas deferens continuatur.

§. 525.

[Seite 442]

Utrumque vero vas deferens versus
vesicae urinariae cervicem ascendens et
sub prostata invicem convergens, dehinc
retrorsum flectitur et dilatatur in vesicu-
las seminales: ita tamen, ut tam ex hisce
vesiculis quam ex deferentibus vasis com-
munium pororum biga in urethram,
pone caput gallinaginis, hiet*).

§. 526.

Ipsae denique vesiculae seminales, quae
posticae et inferiori cystidis urinariae fa-
ciei adsident, copioso adipe circumfusae,
in universum intestinula duo referunt,
diversimode flexuosa et numerosis coecis
appendiculis ramosa**).

Tunicis constant duabus, fere eius-
modi quales ad biliarem vesiculam dixi-
mus: altera nempe robustiore ex earum
[Seite 443] genere quae vulgo nerveae vocantur: al-
tera teneriore interna, cellulis et scrobi-
culis scatente, et passim iugis eminenti-
bus (similibus iis quae in eiusdem vesi-
cae felleae cervice cernuntur) tanquam
in loculos divisa.

§. 527.

Et his quidem hactenus dictis viis
inde a pubescentis adolescentiae annis
lente et parca quantitate secernitur et
continetur semen, singularis plane et
summae dignitatis liquor, coloris ex
lacteo subflavescentis*), odoris prorsus
peculiaris, mucosae viscositatis, et in-
lignis ponderis specifici, utpote quo reli-
quos humores secretos ad unum omnes
excedere videtur**).

§. 528.

[Seite 444]

Illud praeterea sibi privum habet,
quod [observante primo a. 1677 Lud.
Ham*) Dantiscano] infinita animatum
sit multitudine vermiculorum microsco-
picorum ex eorum ordine quae infuso-
ria dicuntur**): quibusque in variis
animantium generibus multifaria quoque
est figura. Homini quidem***) animal-
cula spermatica
sunt ovalia, tenuissime
caudata: non autem nisi in sano et pro-
lifico semine reperiri dicuntur, ita ut
quodammodo criterion adventitium fe-
cundae eius maturitatis constituere vi-
deantur: adventitium inquam, cum ce-
teroquin nihilum plane ipsis inesse prin-
cipii ipsius fecundantis, multoque minus
ea pro futurorum homunculorum ger-
[Seite 445] minibus habenda esse, post tot gravissima
argumenta et observata*), hodienum
vix adhuc monitu opus esse, speramus.

§. 529.

Genitale hocce liquidum vesiculis
quas diximus sensim collectum ad futu-
ram usque excretionem retinetur, eaque
stagnatione similes fere mutationes pati-
tur quales bili in cystide sua detentae
contingere vidimus, ut nempe aquoso
latice ipsi detracto magis magisque in-
spissetur quasi et concentretur**).

§. 530.

[Seite 446]

Uti enim universi testes cum funibus,
a quibus dependent, mira scatent multi-
tudine venarum lymphaticarum, quae
exin spermatico contagio infectum lati-
cem ad sanguinem revehant, et sic ulte-
riorem seminis secretionem ea quam
alias exposuimus ratione (§. 477.) iuvent
et facilitent: ita et ipsis seminalibus ve-
siculis eiusdem ordinis vasis provisum
est, quae inertiorem resorbendo aquulam,
reliquum semen eo efficacius reddunt.

§. 531.

De eo vero valde dubito, an et un-
quam in homine sano genuinum semen
[Seite 447] ex vesiculis resorbeatur: – magis adhuc
de eo quod aliquando assertum est, re-
vehi idem proxime in vicinas venas san-
guiferas: – omnium maxime vero de
eo, quod eiusmodi seminis resorbtione
(si qua daretur) intempestivis ad venerem
stimulis cautum esse possit, cum eandem,
(si phaenomena spectamus animalium
quae statutis anni temporibus in venerem
ruunt, comparando ea cum castratorum
constitutione) potius caussam effrenatae
et fere rabidae libidinis esse, luculenter
pateat.

§. 532.

Longe aliam potius eo fine homini
(et quidem quantum hactenus novi nulli
praeter eum alii animanti) concessam
esse praerogativam probabile videtur, pol-
lutionum nocturnarum,
quas eatenus ad
naturales*) viri excretiones refero, ut
[Seite 448] iisdem rarius frequentiusve pro tempe-
ramenti nempe et constitutionis varietate
a molesto et alias urgente superfluo se-
mine liberetur*).

§. 533.

Ipsum vero semen nunquam since-
rum excernitur, sed prostatae liquore
mixtum, qui, quod externum eius habi-
tum attinet, ovorum albumini valde si-
milis apparet, nomenque a fonte suo ha-
bet, corpore nempe insignis magnitudi-
nis et singularis plane valde compacti
parenchymatis, quod seminales vesiculas
et urethrae bulbum interiacet, et vulgo
[Seite 449] glandulae prostatae nomine insigniri so-
let. Viae huius liquoris nondum satis
notae sunt, nisi forte cum sinu caruncu-
lae seminalis communicant, cuius orifi-
cium medium inter binos vesicularum
seminalium poros (§. 525.) in urethrae
tubum hiat*).

§. 534.

Est autem virilis urethra commune
emissarium ternis diversi ordinis humo-
ribus destinatum: lotio scil., geniturae,
et liquori prostatae. Muco sublinitur ex
numerosis sinibus passim per eius cana-
lem dispersis**), oriundo. Cingitur au-
tem spongioso contextu, cui alia duo,
sed longe crassiora eiusmodi spongiosa
corpora
***) incumbunt, quae maximam
[Seite 450] virilis membri partem constituunt; quod
anterius glande (prioris quod diximus
spongiosi contextus propagine) termina-
tum, in universum quidem tenera et ad-
ipis experte et obsequiosa cute tegitur,
quae inde a corona balani praeputium
format, et plane libera super glande fere
ut palpebrae super oculi bulbo mobilis
est. Interior vero praeputii duplicatura
super ipsam glandem (quasi ut albuginea
oculi) mutato habitu reflectitur, et ad
coronam copiosis glandulis Littrianis*)
[quodammodo Meibomianis palpe-
brarum comparandis] singulare smegma
fundentibus, obsita est**).

§. 535.

[Seite 451]

Ita autem constructo virili membro
erectionis contigit facultas, ut nempe sti-
mulo sive corporeo sive mentali irrita-
tum vehementer aucta et accelerata san-
guinis in corpora eius cavernosa impe-
tuosa congestione et effusione*) turgeat
et obrigescat, situmque mutet, postea
vero refluente iterum superfluo sanguine
denuo detumescat et collabatur**).

§. 536.

[Seite 452]

Flaccidum ita membrum ubi a vesicae
cervice oritur singulariter anfractuose
flectitur*), isque ad lotii sinceri excre-
tionem aptissimus, ad geniturae vero
emissionem plane ineptus status est**),
utpote quod tunc urethrae principium
cum vesicularum seminalium ostiolis in
acutiorem coëat angulum.

§. 537.

A libidinoso autem stimulo sensim
intumescente pene, primo prostaticus
effluere solet liquor, qui saepe sincerus,
vix vero unquam simul cum lotio ex-
[Seite 453] cernitur; cuius autem primarius finis est,
ut iunctim cum ipso semine evibretur,
et albuminosa sua lubricitate tenaci
eius inertiae subveniat et eiaculationem
promoveat.

§. 538.

Ipsa vero ea seminis emissio excitatur
tam copia eius in receptaculis suis ur-
gente, quam sexuali instinctu: perficitur
autem summa primo tentigine qua urinae
via praecluditur, geniturae e contrario
sternitur quasi; tum vero spastica quadam
vesicularum seminalium contractione, le-
vatoris ani*) et urinae acceleratorum
convulsione, et universi systematis nervosi
brevi et leniori, attamen quasi epileptica
et vires deprimente**), succussione.


SECTIO XXXVII.
DE
FUNCTIONE GENITALI
SEXUS SEQUIORIS IN UNIVERSUM.

[Seite 454]
---

§. 539.

Virilia uti ad dandum, ita muliebria
ad recipiendum a natura apta et in uni-
versum maxime ab invicem diversa sunt.
Quibusdam tamen in partibus utriusque
generis organa perquam similem mon-
strant fabricationem. Ita sub pube in
commissura labiorum superiore latens
clitoris non una in re cum virili membro
convenit, nisi quod ab urethra seiuncta
ideoque imperforata, et in rite formatis
perexigua sit. Subinde enim et in adul-
tis eiusmodi abnormem proportionem
servasse memoriae proditum est, qua em-
bryonum femineorum clitoridem conspi-
cuam diximus (§. 492.), quale obscenum
[Seite 455] vitium interdum fabulosis Hermaphro-
ditis originem praebuisse probabile vide-
tur*). Similiter ceterum ea particula
cavernosis constat corporibus et erectioni
apta est, et praeputio tegitur, et smegma
praebet Littriano (§. 525.) haud ab-
simile**).

§. 540.

A clitoride descendunt nymphae, iti-
dem subinde enormi magnitudine aber-
[Seite 456] rantes*), [qui excessus etiam fabulosae
famae occasionem dedit**);] aeque ac
clitoris summa sensilitate gaudentes;
urinae emissae radium quodammodo di-
rigere videntur, cum urethrae, in hoc
sexu brevissimae, ostium [subinde pliculis
papillosis quasi ciliatum***)] in fundo
earum delitescat.

§. 541.

[Seite 457]

Ostio huic subiectum est ipsius vagi-
nae orificium,
varii ordinis cryptis cin-
ctum, quo v.c. lacunae urethericae
Graafii*), et orificia prostatarum in-
epte sic dictarum Casp. Bartholini**)
etc. pertinent, quorum muco unguinoso
obscenae istae partes illinuntur***).

§. 542.

Ipse vero vaginae aditus praetensum
sibi habet hymen†): membranam ple-
rumque annularis formae, nulli quod
sciam, praeter humanum genus alii ani-
[Seite 458] mantium generi eadem forma eodemque
situ concessam*).

Destructi hymenis laciniae sensim in
carunculas myrtiformes, incerti numeri,
abeunt, quae temeratae virginitatis signa
certissima praebent.

§. 543.

Dehinc vagina, urinariam inter vesi-
cam et intestinum rectum ascendit, ex
parenchymate celluloso copiose vascu-
loso constipata; infra musculo constri-
ctore cunni
**) cincta; interius vero mol-
lissima tunica vestita; quae binis elegan-
tibus rugarum***) columnis, antica scil.
et posteriore†), distincta est, et ex ipsis
[Seite 459] hisce rugis mucum plorat cavum eius
illinentem.

§. 544.

Supremo vero vaginae ambitui insi-
det denique uterus, a ligamentis latis
utrinque suspensus haerens.

Cylindrica eius cervix*) quam vagina
quasi amplectitur, angusto canali per-
foratur, qui simili ac vagina rugoso
apparatu, arbore nempe sic dicta vitae
distinguitur, et cuius utraque extrema
orificia maxime vero superius s. internum
tenaci plerumque muco obsita sunt.

§. 545.

Substantia utero plane singularis, ex
parenchymate proprio perdenso et com-
pacto**), ingenti vasorum sanguifero-
[Seite 460] rum copia, miris anfractibus serpentinis
decurrentium*), pertexto, quorum ve-
nae valvulis destituuntur. Porro etiam
in externa superficie tum vasorum lym-
phaticorum**) tum nervorum appa-
ratu***), instructus est; quorum ope
mirandum illum cum plerisque corporis
partibus consensum alit.

§. 546.

Exterius tegitur uterus peritonaeo,
interna vero eius exigua cavitas et ma-
xime quidem in fundo, molli et tener-
rime spongiosa obvestitur membrana,
quam alii†) vasis decoloribus (§. 92.),
alii††) venis lymphaticis absorbentibus
constare asserunt.

§. 547.

[Seite 461]

Musculosam quod attinet texturam
utero a nonnullis tributam*) ab aliis
vero negatam**), id saltem monere li-
ceat, mihi quidem in omnibus quotquot
hactenus curatius indagavi uteris huma-
nis, gravidis aeque ac non gravidis (et
quidem utriusque generis uteros non in
praeparatis tantum sed et in recentissimis
funeribus explorandi occasio fuit), ne
hilum reperisse quod pro genuinis
muscularibus fibris agnoscere licuisset:
assertoribus vero muscularis uteri humani
texturae fatendum esse, fibras quas in eo
[Seite 462] pro muscularibus habeant, certe ab omni-
bus aliis in universo humano corpore,
qualitatibus suis mirum quantum ab-
horrere; maxime cum et ipsi de nervis
substantiae uterinae adhuc ambigant,
sine quibus tamen nullum genuinum
musculum concipere licet (§. 302.). In-
dies e contrario magis magisque mihi
persuadetur, veram irritabilitatem utero
nullam esse (§. 301.): sed vitam, si cui
alii corporis parti, propriam (§. 42.) tam
peculiaribus plane uteri motibus et fun-
ctionibus respondentem, quas a nulla
earum virium vitalium quae partibus
similaribus communes sunt (§. 39–41.),
derivare licet: et quae veteribus pridem
medicis et philosophis adeo singulares
et propriae visae sunt, ut uterum inde
animal in animanti contentum vulgo
appellarent*).

§. 548.

[Seite 463]

Ex lacunaris s. fundi uterini angulis
emergunt utrinque tubae Fallopia-
nae
*), angusti et tortuosi canaliculi, in
suprema ligamentorum latorum duplica-
tura decurrentes, textura sua isti vaginae
similes, nisi quod interius rugis destitu-
tae mollissima et tenerrima spongiosa
carne vestiantur.

§. 549.

Extremum earum ostium abdominale,
praeterquam quod ostio uterino amplius
est, singularis plane et elegantis fabricae
simbriis laciniatis et quasi digitatis cingi-
tur, quarum in conceptionis negotio par-
tes non infimae esse videntur, quippe quae
venereo oestro aeque ac tubae ipsae turgen-
tes subiecta sibi ovaria amplecti videntur.

§. 550.

Ipsa vero ovaria s. ut ante Stenonis
tempora**) audiebant testes muliebres,
[Seite 464] praeter tenax et fere tendineum involu-
crum densa constant et arcte contexta
tela cellulosa, cui in quovis ovario in-
haerent plus minus circ. 15 ovula sic
dicta Graafiana, vesiculae scil. s. po-
tius guttae seri flavescentis albuminosi,
quod ut genuinum ovorum albumen, si
recens ovarium ferventi immersum fue-
rit, cogitur.

§. 551.

Et huiusmodi quidem albuminosa
gutta princeps humor esse videtur, quem
mulier ad conceptum confert, siquidem
verosimile est, per adultae aetatis decur-
sum sensim sensimque aliam harum gut-
tularum post aliam ita ad muturitatem
suam pervenire, ut involucrum, quo
ovarium cingi vidimus, penetret quasi,
donec tandem aliquando id ipsum invo-
lucrum rumpere et a tubae ostio abdomi-
nali excipi possit.

§. 552.

At enimuero praeter hancce ex ova-
rio prosilientem albuminosam guttulam
[Seite 465] alium quoque liquorem, quem veteres
satis abusive quidem feminei seminis no-
mine designabant sub venereo oestro
fundi constat, de cuius tamen indole et
fontibus et universitate non magis ad-
huc certi quid statuere licet ac de fine
et usibus eius*).


SECTIO XXXVIII.
DE
MENSTRUIS.

[Seite 466]
---

§. 553.

Frequentissima et gravis uteri functio
est ut per triginta circ. annos menstruum
tributum solvat*), quam legem nulli alii
animantium generi**) imposuit natura,
[Seite 467] cum, ut Plinii verbis utar, solum ani-
mal menstruale mulier sit: nullam vero
hactenus notarum gentium*) ab eadem
exemit, cum in universum ad necessaria
pertineat requisita quibus ad generis sui
propagationem aptus fiat sequior sexus.

§. 554.

[Seite 468]

Auspicia vero huius functionis nostro
sub coelo plerumque incidunt in annum
aetatis decimum quintum, praecedenti-
bus utplurimum plethoricis symptomati-
bus, congestione versus pectus, tensio-
nis sensu lumbari in regione, crurum
lassitudine etc. Et quidem prima ea vice
ex genitalibus ab initio prodire solet hu-
mor rubellus, quem sensim intensius
rubens sanguinolentus latex sequitur,
denique in purpureum cruorem abiens:
qui tamen tum odore quem spirat speci-
fico, tum iniqua coagulationis ratione,
aliisque modis a reliquo sanguine differt,
quique per aliquot dies lente manare
pergit; cessantibus interim quae modo
diximus incommodis.

§. 555.

Cruentum vero illud profluvium ab
eo inde tempore elapsis quibusvis qua-
tuor septimanis denuo redire, tuncque
plus minus sex circ. diebus continuare
[Seite 469] solet, quo quidem temporis spatio in
vegeta femina quinae praeter propter
unciae sanguinis ad dimidiam usque
libram excerni creduntur.

§. 556.

Intermittitur vero haec actio plerum-
que quamdiu mulieres aut gravidae sunt,
aut lactantes.

Plane cessat autem universa functio,
postquam 30 circ. annis viguit, quod ita-
que nostro sub climate circa quadragesi-
mum quintum aetatis annum contingere
solet*).

§. 557.

Fontes catameniorum ab aliis ad va-
ginae vasa ab aliis et quidem verosimi-
lius ad uterina relati sunt; quae enim
in contrariam sententiam proferuntur
exempla mulierum, quibus etsi gravidae
[Seite 470] aut utero atretae fuerint aut uteri inversi
prolapsu laborarint, tamen menstrua flu-
xerint, nil aliud tamen probant, quam
egregia naturae medicatricis conamina,
quae via praeclusa regia, insolitis viis
feliciter uti novit. Sunt autem ab altera
parte numerosa extispicia feminarum,
quae menstruatae diem suum obierant
quarumque cavum uterinum catamenia
plorasse monstrabat*); ut argumenta a
priori quod dicunt desumta taceam, qui-
bus ipsum mensium finem eo redire pro-
babile fit, ut uterus menstrua tali hae-
morrhagia ad futuram graviditatem prae-
paretur et nutriendo foetui aptior red-
datur**). Iisdemque quoque rationibus
hic fluxus arteriosis potius uteri vasculis
quam venis tribuendus videtur***).

§. 558.

[Seite 471]

Quod vero caussas periodicae huius
et perennis haemorrhagiae attinet, tantis
earum indago adhuc premitur difficulta-
tibus, ut et heic non nisi probabilia se-
qui nec ultra id quam quod verisimile
occurrerit, progredi liceat*).

Proximam ergo topicae**) cuidam
congestioni plethoricae tribuunt, cui
[Seite 472] sane symptomata imminentium menstruo-
rum aeque ac copia et natura vasorum
uterinorum respondent.

Remotioribus vero tum situm erectum,
(principem istum, qui humanum genus
a reliquis animantibus destinguit chara-
cterem;) tum et singulare uteri paren-
chyma, vitamque eius propriam annu-
merare licebit.

Circa periodici autem eius decursus
rationem ignorantiam fateri quam vanis
hypothesibus inhiare praestabit: cum
hactenus omnia ea periodica phaeno-
mena tam sano quam aegroto animanti
contingentia, quorum termini ultra nycthe-
merum prorogantur,
ad naturae animalis
mysteria referenda videantur.


SECTIO XXXIX.
DE
CONCEPTIONE
ET
GRAVIDITATE.

[Seite 473]
---

§. 559.

Iam ad ea accedimus, quorum causa
ntriusque sexus genitalia, de quibus
hactenus egimus, machinata sunt: con-
ceptionem nempe, et generis humani
propagationem; in quorum disquisitione
ita versabimur, ut prius nuda enarremus
phaenomena in admirabili eo et vere
divino negotio observanda; tum vero
vires indagemus quibus ipsa ea phaeno-
mena tribuenda videbuntur*).

§. 560.

[Seite 474]

Atque primo notari meretur generi
humano non ut longe plurimis reliquo-
rum animantium peculiare statutum esse
anni tempus, quo in venerem ruant*),
sed quamvis tempestatem perinde aptam
esse ad excitandos ipsi amorum igniculos.

§. 561.

Quando ergo femina admisit virum**)
et uterque eorum eo animali instinctu ca-
lent quo non alter sive universitate sive
vehementia par extat, uterus, ni graviter
fallimur, inflammatorio quodammodo
orgasmo turgens***), vita sua propria
[Seite 475] (§. 547.) animatus haurit quasi semen
a viro evibratum*); et proprium contra
fundere videtur (§. 552.); tubae autem
simul obrigescunt et simbrias suas vi-
cinis ovariis applicant; ex quorum
alterutro una ex vesiculis Graafianis
fere ut abscessus maturus finditur, et
albuminosa quam continebat gutta ab
ostio tubae abdominali sorbta in ipsum
uteri cavum derivatur.

§. 562.

[Seite 476]

Elapsa autem hacce ovarii gutta, vul-
nusculi labia externa cicatrice claudun-
tur, remanens vero cui ipsa inhaeserat,
membranula vasculosa abit in corpus lu-
teum
*), ab initio itidem cavum et pla-
stica ut mihi quidem videtur lympha ple-
num**) quae temporis progressu in car-
nosum vertitur nucleum***), crasso cor-
tice, vasorum sanguineorum insignibus
ramulis pertexto, cinctum†).

§. 563.

[Seite 477]

Utero nunc impraegnato, canalis,
cervicem eius perforans, maxime versus
orificium superius s. internum (§. 544.)
arcte clauditur, ita ut secundum naturam
nullus superfoetationi proprie sic dictae*)
locus supersit. Ceterum vix ulla hacte-
nus dantur signa constantia et fallere
nescia, quibus ipsa mulier de his quae
ipsi dum concipit intus contingunt, satis
certa esse possit**).

§. 564.

[Seite 478]

Interna vero uteri superficies inflam-
matoria quasi plasticae lymphae crusta
obduci videtur (§. 15.), quae in caducam
s. deciduam Hunteri*) abit: cuius-
que binas laminas distinguunt; alteram
nempe quam crassam vocant**), ipsum
uteri cavum, exceptis ostiis tubarum et
cervicis interno, investientem***): alte-
[Seite 479] ram quae serius, postquam nempe ovulum
formari et in ipsa decidua radices agere
cepit, exinde super ipsam ovi reliquam
superficiem, quasi ut peritonaeum super
pleraque infimi ventris viscera, con-
tinuatur (– Tab. IV. fig. 1. a.fig. 2. –),
ideoque caducae reflexae nomine venire
solet*).

§. 565.

Ipsum vero ovulum prius quidem
generatur quam embryo, cui recipiendo
inserviet, ita tamen ut vix**) ante al-
teram post conceptionem hebdomadem
formatio eius inchoët***).

§. 566.

[Seite 480]

Constat autem hocce ovulum, praeter
extimum illud involucrum adventitium,
quod ipsi a caduca ista Hunteri ac-
cesserat, binis velamentis s. membranis
propriis*).

[Seite 481]

Exteriore altera, quae chorion*) est
nuperorum (– Tab. IV. fig. 1. c –); cuius-
que extima superficies ab initio magnam
partem nodosis flocculis eximiae elegan-
tiae est obsessa (– fig. 1. bfig. 2. –)
quare et chorion flocculentum, s. frondo-
sum
s. muscosum appellarunt. Iisdemque
flocculis, qui partis foetalis futurae pla-
centae
rudimenta sunt, tanquam radici-
bus suis, ovulum inseritur deciduae
uterinae (§. 564.).

Altera membrana eaque interior am-
nion
est**) (– fig. 1. d –), sanguineorum
vasorum expers (§. 5.), tenera quidem,
memorabilis tamen tenacitatis.

§. 567.

[Seite 482]

Binae hae ovuli membranae propriae
primis ab inchoata ovi formatione septi-
manis amplitudine sua magnopere ab in-
vicem differunt; ita ut chorion maiorem
exhibeat vesicam, cui amnion tanquam
longe minor vesicula ei saltem loco in-
tus adhaeret, qui circ. centro floccosae
chorii superficiei extimae respondet.

Reliquum vero interstitium, quod
tunc adhuc chorion atque amnion inter-
cedit, crystallina repletur aquula, quam
chorii liquorem vocare licet, dubiae cete-
rum originis et brevis aevi.

Cum enim amnion celeriora capiat
incrementa quam chorion, huicque iam
primis post conceptionem mensibus ap-
propinquetur*) eodem gradu crystalli-
num huncce liquorem absorberi ne-
cesse est.

§. 568.

[Seite 483]

Intima vero ista ovi membrana inde
a prima sua formatione (§. 565.) ad ipsum
usque instantis partus terminum liquore
amnii
*) plena est, latice sc. aquoso, co-
loris subflavescentis, odoris fere nullius,
saporis blandi vix subsalsi, quem vulgo
albumini comparant, a quo tamen vald-
opere differre curatior eius indago fa-
cile docet**).

Fontes eius adhuc dubii, certe neque
ad foetum neque ad umbilicalem funem
referendi, cum et subventaneis insit ovu-
lis quae neutrum istorum continent.

Copia eius inversa ratione ad foetus
molem se habet. Eo maior nempe quo
tenerior adhuc embryon et v.v.

[Seite 484]

Atque exinde usum huius liquoris
primarium hariolari licebit, qui magis
ad tuendum tenelli embryi gelatinosum
quasi, et iniuriarum externarum ma-
xime impatiens, corpusculum, quam ad
eius nutritionem inservire videtur, cui
quidem posteriori sententiae vel satis
numerosa exempla fetuum maturorum
et perfecte carnosorum etsi vere acepha-
lorum
*) repugnant.

§. 569.

Ipse vero embryon**), qui ab um-
bilicali fune ut fructus a petiolo suspen-
[Seite 485] sus huic liquori innatat, a tertia circ.
inde post conceptionem septimana for-
mari incipit*); et primo quidem sim-
plicissima parvae fabae s. reniculi sub-
globosa forma apparet, cui sensim ex-
tremitatum rudimenta succrescunt, facies
ulterius efformatur et s.p.**).

§. 570.

[Seite 486]

Ex ordine naturae mulier unipara est
et singulum tantum foetum concipit.
Non raro tamen gemellos gerit, quorum
ratio ad solitarios partus ex Süssmil-
chii
calculis est ut 1 : 70*). Tuncque
plerumque cuivis gemello proprium est
amnion, utrique vero commune cho-
rion**).

§. 571.

[Seite 487]

Medium vero cuius ope mutuum em-
bryonem inter et matrem alitur commer-
cium, umbilici est funiculus et, in quam
distribuitur, placenta.

§. 572.

Et funiculus quidem umbilicalis, qui
ipsi embryoni coaevus videtur, multi-
mode ludit tam longitudine quam crassi-
tie, tum infertionis in placentam loco,
nodis varicosis etc. In universum tamen
ex ternis vasis sanguineis spirae modo
contortus est, vena nempe quae hepar
foetus petit, et binis arteriis ex iliacis
internis s. hypogastricis eius oriundis;
quae quidem septis cellulosis variabilis
directionis*) separantur; intus vero
nodulis s. quasivalvulis Hobokenii
passim coangustantur**).

[Seite 488]

In funem vero colligantur haec vasa
ope cellulosae, quae singulari humore
limpidissimo plena, Whartonis no-
men, gelatinae autem speciem prae se
fert, exterius vero amnii continuatione
involuta est.

§. 573.

Qua vero funi adhaeret foetus, ex
huius urinariae vesicae fundo (§. 486.)
medius inter utramque arteriam umbili-
calem in funem penetrat vrachus*), ho-
mini per breve saltem spatium pervius,
moxque totus evanescens, qui autem
in multis aliis mammalium speciebus ad
allantoidem**) ducit, qua vero huma-
nus foetus destituitur. Nam et aenig-
[Seite 489] matica illa vesicula umbilicalis in huma-
nis ovulis chorion inter et amnion vi-
senda*), mihi quidem non tam allan-
toidi**), quam tunicae erythroidi quae
in nonnullorum mammalium conceptu
extat, aeque ac vitellari sacco pulli in-
cubati analoga videtur. Nimis sane fre-
quenter, et nimis constanti ratione in
ovulis humanis foecundis altero praeser-
tim tertiove post conceptionem mense
observata est, quam ut pro fortuita fa-
brica, situe morbosa, situe monstrosa
eandem habere liceat***).

§. 574.

[Seite 490]

Sanguifera autem quae diximus funi-
culi vasa in placentam abeunt, de cuius
ortu ex frondosa chorii superficie, quae
deciduae crassae infigitur, supra monitum
est; unde et duplicis generis substantia
intelligitur, ex qua contextam esse pla-
centam constat; uterina nempe altera a
decidua derivanda et spongiosum eius
parenchyma constituens; altera foetalis
quae nempe ex umbilicalibus vasis in
chorion distributis, proficiscitur.

[Seite 491]

Eatenus autem iniquum est ovuli te-
nelli incrementum, ut glabrae chorii
parti maius et celerius sit augmentum,
quam muscosae, adeoque placentae ad
ovi ambitum ratio eo maior quo recen-
tior adhuc conceptus, minor e contrario
quo propior partui.

Simul vero progrediente graviditate
magis magisque stricta et stipata evadit
eius textura, ab extima facie qua ute-
rum respicit sulcata et lobata, ab inte-
riore qua foetum spectans amnio vesti-
tur, glabra. Magnitudine autem, cras-
sitie, figura et situ s. cohaesionis ad ute-
rum loco multimode varians; plerum-
que tamen fundo eius agglutinata; in
universum tam sensilitate quam genuina
irritabilitate aequaliter destituta.

§. 575.

Etsi autem omnes in eo consentiant,
esse placentam princeps cuius ope foetus
nutritur instrumentum, de genuina ta-
men eius agendi ratione, et mutua tam
[Seite 492] ad uterum quam ad foetum relatione,
diversimode nuperis temporibus disputa-
tum est. Omnibus tamen rite pensitatis
eo res redire videtur, ut quidem nulla
perpetua anastomosis vasa sanguinea uteri
materni cum funiculi vasis intercedat*);
sed qui continuo tramite ex utero in eam
placentae partem penetret matris oxyge-
natus sanguis, quae deciduae crassae ori-
ginem suam debet, exin ab extremis
vasorum umbilicalium radiculis, quae in
chorion muscosum distribuuntur, resor-
beatur et in funiculi truncum venosum
ducatur: redux vero ex foetu per arte-
rias umbilicales sanguis carbonisatus si-
mili ratione in parenchyma placentae
effusus, a venosis partis eius uterinae
radiculis hauriatur et utero reddatur.

[Seite 493]

Respondent his cautissima sed cassa
tentamina de replendis per uterina vasa
vasis umbilicalibus, aut v.v. iniiciendis
per umbilicalem funem uterinis; aut de
tingendis rubiae pigmento ossibus foe-
tuum quorum matres dum iis gravidae
fuerant, ista radice pastae sunt; respondet
etiam differentia quae ipsum matris et
foetus sanguinem intercedere visa est.

§. 576.

Progrediente vero graviditate dum
foetus et secundinae tanta incrementa
capiunt, utero quoque ipsi graves sub-
eundas esse mutationes per se facile in-
telligitur*). Et hae quidem praeter
molis augmentum tam situm, quam fi-
guram, maxime vero ipsam eius textu-
ram attinent, utpote quae perpetua et
[Seite 494] gravi humorum congestione quam ute-
rus gravidus experitur, tum quodad
sanguinea eius vasa, tum quodad inter-
textum ipsis parenchyma insigniter alte-
ratur.

Et ista quidem, quo magis increscit
uterus, eo magis quoque ex anfractuo-
sis et angustis rectiora fiunt*) et magis
magisque ampliora, et venae quidem
graviditate provecta amplissimae**),
ita ut pro sinibus passim imposuerint
anatomicis.

Hoc vero sensim sensimque rarius
evadit laxiusque***) maxime qua ovum
contentum spectat, ita ut crassus quidem
sit uterus gravidus praesertim in fundo,
et in viva et vegeta muliere sanguine
turgens ac vi vitali vigens; simul tamen
mollis et habitu suo, praesertim in fu-
nere [ubi, pridem recte monente Aran-
[Seite 495] tio
, graviditate provecta lamellosam
quasi texturam mentitur*)], mirum
quantum a stricto et compacto uteri non
gravidi parenchymate abhorrens.

§. 577.

Reliquas autem uteri praegnantis mu-
tationes graviores**) cum iis quae ovo
et foetui memorabiliora accidunt, iun-
ctim ex ordine decem mensium lunarium
brevissimis exhibere liceat, secundum
quos hodie graviditatis decursum satis
commode computare solent.

§. 578.

Atque uti in universum uterum statim
ab impraegnatione sua turgere vidimus
(§. 561.), ita et ab eo inde tempore
mole et pondere auctior altius paulo in
vaginae superiora descendit, figuram
[Seite 496] tamen pristinam tribus primis mensibus
hactenus retinet, nisi quod fundus eius
paulo convexior et corporis anterior
paries a postico remotior evadat, cavum-
que uterinum antehac angustissimum et
fere triangulare nunc ab humoribus
ovuli expansum subglobosae huius for-
mae sese accommodet.

Ovulum vero ipsum quod circa fi-
nem primi mensis columbini ovi magni-
tudine spectatur, et utramque deciduam
ab invicem aeque ac exiguum amnion
ab ampliore chorio remotum habet,
tertio ad finem vergente iam fere an-
serini ovi molem attingit, et caduca
reflexa ad crassam, amnion vero ad
chorion proxime accedit, illudque
magna liquoris sui nominis copia ple-
num est, in quo tenellus et pro portione
istius liquoris valde exilis embryon
(utpote qui eo termino vix iuniorem
musculum magnitudine aequat,) a pres-
sione uteri securus, et iam quidem prae-
[Seite 497] ceps*) minus firmo tamen et incon-
stantiore situ fluctuare videtur.

§. 579.

A quarto vero inde mense uterus ova-
tam magis s. subglobosam induit formam,
et cervice eius magis magisque emollita
et sensim sensimque abbreviata et quasi
deleta s. potius versus latera distenta, de-
nuo sursum vergit et ex minore pelvi in
maiorem ascendere incipit. Simul vero
ipsae tubae cum convexo uteri fundo sur-
sum feruntur, extenduntur et elongan-
tur; adeo autem uteri lateribus arcte
adhaerescunt, ut circa mediam tantum
ipsarum longitudinem ab illis recedant,
et obiter tantum spectatae ex uteri me-
dio prodire videantur, quod erroneae de
ingenti fundi uterini incremento opi-
nioni ansam praebuit.

Et ab eo quoque inde tempore foetus
in talem increscit molem, quae ovi ca-
[Seite 498] pacitati magis proportionalis est, tunc-
que iam in firmiorem et magis fixum si-
tum conglobatum se componere incipit,
quem ad partus usque terminum servat,
capite nempe cernuo, dorsoque incurvo
quod plerumque alterutri matris lateri
aliquantisper obversum iacet.

§. 580.

Media graviditate quae in quinti
mensis finem incidit, uterus in eam in-
crevit magnitudinem, ut fundus eius
inter pubem et umbilicum circ. medius
positus, ipsaque graviditas iam externo
abdominis habitu observabilis sit.

Simulque foetus ab eo inde tempore
corporis sui agitatione matri distinctius
sensilis fieri solet, etsi nec de huius
momenti termino statuti et determinati
quid decernere liceat.

§. 581.

Reliquis quinque mensibus lunaribus
uterus cum contento foetu ulteriora in-
crementa capiens circa sextum mensem
[Seite 499] fundo suo umbilicum fere attingit; ab
octavo autem inde porro ulterius assur-
gens ipsi cordis scrobiculo appropinqua-
tur. Cervix vero eius interim magis
magisque obliteratur, complanatur et
attenuatur.

§. 582.

Decimo denique mense quasi mole
sua obrutus uterus (utpote cuius longi-
tudinalis axis tunc ad 11 uncias, trans-
versus vero ad 9 et ultra ascendere solet)
denuo subsidere incipit.

Utraque membrana caduca, maxime
vero reflexa, quae chorio adhaeret, a
pluribus iam retro mensibus magis ma-
gisque attenuata nunc reticulatam quasi
speciem prae se fert fibris brevibus albi-
dis distinctam*).

Placentae tunc temporis ea moles, ut
maior eius diameter 9 uncias aequet,
[Seite 500] crassities unciam unam; pondus vero
unius circ. librae et quod excurrit.

Funiculi umbilicalis longitudo (– in-
signis si eam cum aliorum animantium
mammalium funiculo comparaveris –)
plerumque 18 unciarum et ultra.

Maturi et habilioris foetus pondus
librarum fere septem; longitudo 20
praeter propter unciarum*).

Amnii denique liquoris adeo quidem
variabilis quantitas, ut nihil plane defi-
niti circa eam statuere liceat, plerumque
tamen ubi vegetus fuerit foetus vix li-
bram unam pondere excedens.


SECTIO XL.
DE
NISU FORMATIVO.

[Seite 501]
---

§. 583.

Enarratis hactenus simpliciter con-
ceptionis phaenomenis et quae tam ovo
humano quam ipsi qui eo continetur
foetui graviditatis decursu contingere
fida constat observatione, iam ad vires
rimandas accedimus, quarum virtute
stupendum illud generationis negotium
perfici verosimile videtur.

§. 584.

Et nostra quidem memoria in eo ne-
gotio brevibus ita se expedire placuit
viris quibusdam cl., ut nullam prorsus
hodie amplius locum habere generatio-
nem contenderent, sed universum huma-
num genus in alterutrius protoplastorum
[Seite 502] genitalibus, germinum praeformatorum
specie, iunctim praeextitisse, eaque ger-
mina temporis progressu successive evolui
tantummodo, assererent.

In eo saltim dissentientes quod alii
germina ea in paternis animalculis
spermaticis*) quaererent; alii e con-
trario eadem in materna ovaria po-
nerent**).

§. 585.

[Seite 503]

At enim vero ipsa haec de germinum
inde a rerum initiis praeformatorum
successiva evolutione hypothesis, curatius
ponderata, nullatenus admittenda est*).

Praeterquam enim quod supervacuis
et inutilibus, quas supponit, creationi-
bus innumerorum germinum, quibus
nunquam ad evolutionis terminum per-
tingere datum esset, ipsi rationi repug-
nare dicenda sit; adeo hyperphysicarum
conditionum, quas sibi sumit, impen-
dio**), physicarum autem quibus indi-
get virium multiplicatione***), laborat;
[Seite 504] ut vel eas ob caussas nullatenus cum casta
et saniore physiologia conciliari possit.

Tum vero et hoc accedit, quod inter
phaenomena quibus ad stabiliendam eam
usi sunt fautores eius, ne unicum qui-
dem hactenus innotuerit, quod naturae
veritati ita respondeat, ut isti hypothesi
probandae rite sufficiat*).

Contra vero alia, omni exceptioni
maiora extant observata, quibus ea di-
recte et plenarie refutatur.

§. 586.

Quo minus autem ista evolutionis,
tit vulgo audit, hypothesis, tum phaeno-
menis, tum philosophandi regulis, con-
sentanea est, tanto magis e contrario tam
simplicitate quam naturae convenientia
se commendat ea sententia, qua ipsius
conceptionis ope neutiquam tantum ger-
[Seite 505] mina ista fictitia evolui, sed ex informi
hactenus genitali materie revera generari
et sensim et successive formari novum
conceptum, statuitur.

§. 587.

Quod quidem verae, per successivam
efformationem generationis negotium
cum diversimode a physiologis explica-
tum sit, mihi quidem, ni graviter hallu-
cinor, proxime ad ipsius naturae verita-
tem ita statuendum videtur, ut ponamus

§. 588.

[Seite 507]

Verisimillimum itaque mihi videtur,
variis istis utriusque sexus humoribus in-
quilinis (§. 527. 533. 551.) quos foecundo
coitu in uterino cavo confundi constat,
[Seite 508] statutum primo tempus opus esse, quo
intimius invicem misceantur, subigantur
et maturescant. Elapso autem isto prae-
parationis termino iam in maturatis istis
et intime coactis liquoribus excitari ni-
sum formativum, cuius virtute informis
hactenus spermatica materies partim in
ovuli elegantia putamina (§. 565.), par-
tim in embryonis ipsis contenti (§. 569.)
figuram effingatur et vivificetur; eandem-
que caussam esse, quare non obstantibus
adminiculis nostris dioptricis, (hodienum
ad tantum perfectionis fastigium evectis,)
nihilominus primis post conceptionem
diebus praeter informes humores uteri
cavo tunc contentos, ne minimum qui-
dem vestigium formati iam embryonis
erui possit, qui tamen altera tertiave
septimana subitus quasi apparet.

§. 589.

Limites institutionum excederem, si
prolixiore sermone argumenta ex ipsa na-
tura petita enarrare vellem, quibus nisus
[Seite 509] formativi in generationis negotio potentia
si quid recte video longe verisimillima red-
ditur. Aliqua tamen eorum brevissimis
tantum tangere liceat, quorum vis seve-
riore paulo meditatione facile patescet.

§. 590.

Refero huc v.c. ex hybridorum histo-
ria memorabile experimentum, quo in
hybridis prolificis, per plures generatio-
nes saepius iterata eorum foecundatione
ope virilis eiusdem speciei seminis, adeo
sensim a primaeva materna forma de-
flexit nova ea pronepotum hybridorum
facies, ut potius magis magisque in
paternam alterius speciei formam abiret,
et sic denique ista in hanc (arbitraria
quasi metamorphosi) tota quanta trans-
mutata plane videretur*).

§. 591.

Ita ex monstrorum notitia huc referri
meretur notissimum phaenomenon, quo
[Seite 510] monstra (quae nempe evolutionis hypo-
theseos fautores tantum non omnia a
prima inde creatione in ipso iam ger-
mine monstrosa ea fabrica praeextitisse
asserunt) inter animantium domestico-
rum
quasdam species (et omnium maxime
quidem inter sues) tam frequentia, in-
ter feram e contrario eorundem primi-
geniam varietatem adeo rarissima exi-
stere constat.

§. 592.

Reproductionis quoque phaenomena
uti in universum longe aptius ad nisum
formativum quam ad germinum partia-
lium praeexistentiam referri poterunt,
ita praesertim aliqua eorum, [v.c. un-
guium, qui post primae digitorum pha-
langis iacturam in proxima media pha-
lange renati sunt*),] nullam plane aliam
solutionem admittere videntur.

§. 593.

[Seite 511]

Omnibus denique ab utraque parte
rite comparatis et aequa lance pensitatis,
facile patet, et ipsos germinum defenso-
res, semini virili, praeter vim, quam
ipsi tribuunt, excitantem, magnas insu-
per quoque vires formatrices concedere
debere, eamque pro qua militant doctri-
nam, revera semper tamen nisus forma-
tivi adminiculis egere; hunc vero e con-
[Seite 512] trario, absque ullo germinum praeexi-
stentium subsidio, explicandis generatio-
nis phaenomenis sufficere. Neque adeo
opus videri, ut entia quod dicunt citra
necessitatem multiplicentur.


SECTIO XLI.
DE
PARTU EIUSQUE SEQUELIS.

[Seite 513]
---

§. 594.

Foetus, viribus hactenus indagatis
formatus, iamque absolutus et perfectus,
ubi ad maturitatis suae terminum per-
venit, partu*) in lucem edi debet.

§. 595.

Incidit autem criticus iste terminus ex
sueto naturae ordine (circa quem solum
omnis physiologia versatur), in finem de-
cimi post conceptionem mensis lunaris,
i.e. in 39m circ. aut 40m hebdomadem.

§. 596.

Tumque, quando istum terminum
attigit uterum gerens, absoluta pariendi
[Seite 514] necessitate urgetur, quam minus ac ul-
lam aliam corporis humani functionem
voluntatis arbitrio obnoxiam esse, alias
iam dictum est (§. 287.).

§. 597.

Et quidem de caussis tam determina-
tae et subitae catastrophes diversimode
disputarunt physiologi. Omnibus tamen
ponderatis, excitans partus causa ad ae-
ternam naturae legem referenda videtur,
hactenus vero non magis explicabilis
quam tot alia id generis naturae phae-
nomena periodica, metamorphosis v.c.
insectorum, decursus stadiorum in febri-
bus exanthematicis, crises etc. etc. Ne-
que inepte ovum humanum maturum
quodammodo et ceteris paribus fructui
vegetabili compararunt, qui rite matura-
tus, constringentibus se vasis eum hacte-
nus nutrientibus, demum fere sua sponte
ab arbore delabitur. Et quidem obser-
vatum est, placentam humanam appro-
pinquante partus termino constringi
[Seite 515] paulo et ad proxime instantem eius ab
utero separationem quasi praeparari.

Quae enim de summa uteri expansione
aliisque huiusmodi ad partum incitamen-
tis vulgo dicuntur, praeter alia argu-
menta vel tot exemplis conceptuum ex-
trauterinorum, tubariorum nempe aut
ovariorum refutantur, quibus et vacuum
uterum, elapsis decem post praeternatu-
ralem eam conceptionem mensibus, soli-
tis etsi irritis doloribus correptum fuisse
constat*).

§. 598.

At enim vero praeter excitantem eam
causam, potentissimis quoque efficienti-
bus
opus esse, ex ipsius conceptus et re-
ceptaculi eius uterini ratione, per se
facile intelligitur.

Earumque proximam et primariam
unice ad vitam uteri propriam referendam
esse persuasus sum (§. 42. 547.)**).

[Seite 516]

Ex remotioribus autem principem te-
nere locum videtur qui respirationis ope
exercetur nixus, praesertim nervi in-
tercostalis cum reliquo systemate nervoso
ingenti conspiratione*) excitatus.

§. 599.

Et quidem iam postremis graviditatis
septimanis uterum paulo subsidere dixi-
mus (§. 582.), unde et abdominis forma
aliquantum mutatur, respirationis autem
incommoda quibus hactenus laborabat
graviditate provecta mater, levantur.
Simul vero vaginalis mucus (§. 543.)
uberius secernitur, ipsa vagina relaxatur,
rugarum in ea columnae quasi obliteran-
tur, labia pudendorum intumescunt;
ipsum denique uteri orificium appropin-
quante partus termino paulatim aperitur
et orbiculari ostio hiat.

§. 600.

Phaenomena vero excitati partus ra-
tione invasionis et decursus**) statutum
[Seite 517] quoque servare solent ordinem, quare et
ab obstetricantibus in stadia divisa sunt,
quorum nuperi quatuor aut quina nume-
rant, etsi limites eorum non uno modo
definiant.

§. 601.

Primum, quo dolores isti veri, pecu-
liaris plane indolis et progressivae e lum-
bis versus inferiora uteri directionis,
(universum quidem partum per inter-
valla sed varia vehementia et frequentia
comitantes,) primo parturientem lenius
invadunt, tumque praesagientes vocan-
tur, et uteri orificium insigniter aperiri
incipit. Magis simul concidit venter,
urget lotium, et effluit e laxe tumenti-
bus genitalibus muci copia.

§. 602.

Alterum, quo increscentibus dolori-
bus qui iam praeparantium nomine ve-
niunt, sub preli abdominalis vehemen-
tiore nixu, alta inspiratione etc. vela-
mentorum quae ovum constituunt infe-
[Seite 518] rius segmentum extra uteri orificium in
vaginam propellitur.

§. 603.

Tertio stadio cruciatus isti denuo in-
crescentes, nuncque dolores ad partum
dicti, iterum vehementiore impetu in
uterum agunt eumque deorsum trudunt,
hic vero in foetum urget, ita ut iam
velamentorum quod modo diximus seg-
mentum, inde maxime tensum, crepet,
et maior liquoris amnii portio effluat.

§. 604.

Quarto denique sub violentissimis do-
lorum conquassantium cruciatibus*) sum-
[Seite 519] mo parturientis nixu, quem tantum non
semper horripilatio, stridor, genuum
tremor etc. comitantur, capite penetrat
mox nascendus infans, et quidem ver-
tice eius plerumque pubis arcui alliso,
reliquo autem capite interim ulterius
propulso, et circa verticem haerentem,
tanquam circa axem revoluto, facie pri-
mus prodit; et sic cruento sub profluvio
portionis secundariae liquoris amnii,
sanguine mixtae, in lucem editur.

§. 605.

Expulsum feliciter foetum parvo
plerumque intervallo, quinto sequitur
stadio secundarum partus itidem dolori-
fico nixu, sed longe mitiore stipatus;
nova quoque iterum haemorrhagia ex
ea cavi uterini parte*), cui deciduae
[Seite 520] crassae ope adhaeserat placenta*), ex-
ceptus.

§. 606.

Uterus vero simulac duplicem istum,
hactenus sibi onustum, partum edidit,
sensim sensimque contrahitur, donec de-
nique in pristinam formam, quid quod
et fere ad pristinam iterum parvitatem
redactus fuerit.

§. 607.

Ab eo vero inde tempore per primam
circ. puerperii septimanam lochia fluunt,
in universum catameniis satis similia,
[Seite 521] largiore tamen aliquanto quantitate,
praesertim nisi lactat mater. Cruentus
autem eorum color sexto circ. die in
subrubellum, dehinc in albidum abit.

Simul vero uterus a residuis deciduae
ramentis purgatur, et ita praegnationis
suae munere defunctus ad novam usque
aut menstruationem aut conceptionem
interim feriatur.


SECTIO XLII.
DE
LACTE.

[Seite 522]
---

§. 608.

Multimode cum utero conspirant
mammae, fontes sanctissimi, humani ge-
neris educatores ut eleganter audiunt
apud Gellium Favorino philosopho.
Utriusque enim ordinis organorum fun-
ctio infantili aetate vix adhuc ulla est;
iisdem tunc pubertatis annis utraque si-
mul vigere incipit, ut quando primum
ingruunt catamenia, sororient quoque
mammae; ab eo vero inde tempore pas-
sim aut simultaneas vices subeunt quando
graviditatis progressu mammae quoque
turgere et lac fundere incipiunt; aut
alternas, cum quamdiu lactat mater,
cessent interim menstrua, si vero non
lactat, lochia eo copiosius fluant et s.p.
[Seite 523] Denique autem ingravescente aetate utra-
que functio simul quoque plane cessat,
ut quando iam non amplius revertantur
catamenia tam uterus quam mammae
aequaliter inertes tabescant; ut patholo-
gica taceam phaenomena in menstruorum
v.c. anomaliis, fluore albo, exstirpatione
ovariorum, aliisque morbosis affectioni-
bus luculenter observanda, et eandem de
qua agimus sympathiam demonstrantia.

§. 609.

Neque mirum videbitur tam intimum
uteri et mammarum commercium consi-
deranti, tam multifarias consensus phy-
siologici species, alias (§. 56.) sigillatim
enarratas, ad unam fere omnes inter ea
muliebris thoracis et abdominis organa
locum habere*).

§. 610.

Maximi praesertim momenti quon-
dam aestimabatur consensus anastomoti-
[Seite 524] cus arteriam inter mammariam internam
et epigastricam observabilis*); cui etsi
nimium tribuerint olim physiologi**),
haud contemnendas tamen deberi in ea
conspiratione partes, probabile videbitur
luminis mutationem consideranti quae
epigastricae graviditatis tempore et quam-
diu mater lactat, contingit.

§. 611.

At enim vero et hoc uterus cum
mammis commune habet, quod utrius-
que ordinis haecce organa cum chylo
amicam quasi affinitatem alere videan-
tur, in morbosis non unius generis af-
fectionibus, verum etiam in neonatis
puellis tantum non semper observa-
bilem.

§. 612.

[Seite 525]

Mamma vero muliebris*) quae tum
forma sua, quali praesertim in flore ae-
tatis conspicua est, tum vero eo quod et
praeter lactationis periodos ipsam eam
formam magis quam aliorum mamma-
lium ubera perennem seruet, ad characte-
res specificos sexus feminei in humano
genere pertinet, placentiformi constat
glandularum conglomeratarum congerie,
numerosis sulcis in maiores lobos distin-
cta, et adiposae massae in universum
quasi immersa; maxime autem antror-
sum firmiore sebo tumens, cui tener-
rima obtensa est cutis.

§. 613.

Quivis autem istorum loborum iterata
divisione ex minoribus lobulis compo-
nitur, hique ex vulgo sic dictis acinis,
quibus ultimae ductuum lactiferorum ra-
[Seite 526] diculae*) inhaerent ex arteriae mam-
mariae internae extremis ramulis chy-
losum laticem attrahentes.

§. 614.

Abeunt autem hae radiculae magis
magisque confluentes**) denique in
truncos principes, numero loborum
respondentes, ita ut plerumque in qua-
vis mamma quindecim eorum aut paulo
plures numerentur. Hi quidem passim
in sinus ampliores dilatantur, nulla au-
tem genuina anastomosi invicem necti
videntur***).

§. 615.

Terminantur autem hi trunci tenerri-
mis canaliculis excretoriis, qui versus
centrum mammae intercedente cellulosa
in papillam colligantur†), quae subtilis-
[Seite 527] simis vasis sanguiferis et nervulis per-
texta ad externorum quorundam stimu-
lorum accessum singulari erectioni ob-
noxia est.

§. 616.

Ambit papillam areola*), quae aeque
ac ista ipsa singulari colore**) reticuli
quod epidermidi***) substernitur, con-
spicua est, praeterea autem folliculis
quoque sebaceis†), distinguitur.

§. 617.

Quod vero in hactenus descripta offi-
cina secernitur, lac muliebre succus est
noti coloris, aquosus, pinguiusculus,
subdulcis, lenis, in universum quidem
[Seite 528] mammalium domesticorum lacti similis,
magis tamen quam in ullo istorum ani-
mantium innumeris varietatibus propor-
tionis partium constitutivarum ludens;
etiam ob insignem qua scatet salis essen-
tialis, mox dicendi, quantitatem longe
difficillimus coactu, neque ullum alcali
volatilis vestigium praebens*).

§. 618.

Spiritu vini autem coactum eadem
elementa monstrat, quibus et animalium
quae diximus, lac constare notum est.
Praeter aquosum enim halitum quem re-
center emulsum et adhuc calens spirat,
serum a caseosa parte secedens, tam sac-
charum lactis continet**), quam acidum
[Seite 529] aceticum, calci et magnesiae phospho-
ratae aeque ac oleosis et mucosis partibus
nuptum. Butyraceum vero cremorem
globulis constare dicunt sed variae et
inconstantis magnitudinis, utpote quo-
rum diametrum intra 1/200 et 1/600 lineae
ludere asserunt*).

§. 619.

Analogia vero quae chylum inter et
sanguinem et utrosque inter hosce liquo-
res et ipsum lac**) praevalere observatur,
satis probabile reddit, esse hunc de quo
agimus postremum humorem ipsius chyli
speciem ex sanguinis massa reductam, s.
potius ante plenariam eius assimilationem
[Seite 530] ex sanguineo penu, cui modo accesserat,
iterum separatam; cui sententiae praeter
alia argumenta tum specificae ingestorum
qualitates favent, non raro in lacte
nutricis luculenter observabiles*): tum
vero chylosus habitus aquosi lactis quale
sub graviditate et paulo post partum e
mammis stillat**).

§. 620.

[Seite 531]

Caussa vero, quare continuata lacta-
tione blandum hocce foetus pabulum
temporis progressu spissius et magis ma-
gisque pingue evadat, maxime ad venas
lymphaticas videtur referenda, quibus
mammae abundant, et quae quo uberior
est et diuturnior lactis effluxus eo plus
et magis continuo serosas partes resor-
bent, easdemque denuo sanguinis massae
affundendo, universum huius secretionis
negotium augent et promovent (§. 477.);
imo vero et post ablactationem residuum
lac hauriunt eidemque massae admiscent.

§. 621.

Uberrima enim lactis secretio proxi-
mis post partum diebus contingit, et si
mater lactat ipsa infantis suctione ulte-
rius ad unam alteramve per nyctheme-
[Seite 532] rum libram, sustinetur, donec menstrua,
quae plerumque tam diu intermittunt
(§. 556.), denuo revertantur.

Est tamen quod intactarum subinde
virginum, quid quod et utriusque sexus
infantium neonatorum, imo vero et vi-
rorum*) [aeque ac aliorum mammalium
masculorum adultorum**)] mammas lac
praebuisse, observatum fuerit.

§. 622.

Excretionem vero lactis sollicitat eius
ubertas, qua et sponte exstillare notum
est: ulterius autem perficit eandem tum
pressio mammae externa, tum infantis
suctio.


SECTIO XLIII.
DE
HOMINIS NATI ET NASCENDI
DIFFERENTIIS*).

[Seite 533]
---

§. 623.

Ex iis quae de vitae ratione foetus,
materni adhuc uteri carceribus contenti,
balneoque calido submersi diximus, per
[Seite 534] se facile intelligitur magnam intercedere
debere diversitatem oeconomiae eius ani-
malis functiones, si cum iisdem compa-
raveris quando nunc in nato infante et
qui suae spontis est peraguntur; cuius
quidem differentiae principalia momenta
sigillatim hic enarrare oportet.

§. 624.

Atque ut a sanguine eiusque in orbem
motu initium faciamus, primo loco ipse
ille purpureus latex in foetu, respirare
nescio, tum rubedine obscuriore quam
nec aëris accessus floridiorem reddit (§.
13.), tum et eo a nati hominis sanguine
differt, quod difficilius et inperfecte in
coagulum abeat*). Porro vero et eidem
longe alia via in foetu strata est, qui cum
uterina placenta funiculi ope circulato-
rium alit commercium neque hactenus
auram spiravit, quam quae post partum,
sublato isto cum matre commercio et
[Seite 535] hausto semel vitali pabulo, a sanguine
legitur*).

§. 625.

Et primo quidem vena umbilicalis ex
placenta advena, annulum sic dictum
umbilicalem foetus penetrans, hepar eius
petit, sanguinemque suum sinui venae
portarum infundit; unde partim per ipsos
huius memorabilis venae ramos in hepar
distribuitur, partim vero per ductum
venosum
Arantii**) recta via venae
cavae inferiori traditur.

[Seite 536]

Uterque panasis, finis scil. iste umbi-
licalis venae foetus abdomine contentus,
et ductus hicce venosus, resecto post par-
tum sanguifero fune clauduntur, et ille
quidem in ligamentum hepatia teres
mutatur.

§. 626.

Sanguini vero iam ex cava inferiore
cor dextrum adeunti, pulmonalis de-
hinc via in foetu adhuc maximam par-
tem praeclusa est aliaque interim ipsi
legenda, qua ope Eustachianae val-
vulae et foraminis ovalis in sinistram s.
posteriorem cordis aurem derivatur.

§. 627.

Ostio enim cavae huius inferioris ex
abdomine ascendentis in foetu praeten-
ditur insignis lunatae formae valvula*),
quae ab inventore**) Eustachii nomen
fert, et aetate adolescente plerumque
[Seite 537] sensim deleri solet, in foetu autem ab-
dominalem sanguinem advenam versus
ostium mox dicendum, septo auricula-
rum intermedio insculptum, dirigere
videtur*).

§. 628.

Est nempe illud foramen sic dictum
ovale**), quo maxima certe ex cava in-
feriore adveniens sanguinis copia sub
quavis auricularum diastole in sinistram
aurem deducitur***), regressum eius im-
pediente praetensa foramini falcatae for-
mae valvula, quae subsequente auricula-
rum systole viam eam praecludere vide-
tur. Eiusdemque valvulae ope primis
plerumque infantiae annis eodem fere
[Seite 538] gradu foramen illud occluditur et coa-
lescit, quo respondens ipsi Eustachii
valvula paulatim tabescens sensim de-
crescit et quasi plus minus deletur*).

§. 629.

Qui vero simul auriculam et dehinc
ventriculum dextri lateris intrat sanguis,
maxime ex vena cava superiore delabens,
minimam tantum partem ab inertibus
adhuc foetus pulmonibus recipi potest,
sed ab isto ventriculo (insigni eo fine tum
temporis carnium suarum crassitie et
robore instructo) ope ductus arteriosi**)
ex ipso arteriae pulmonalis trunco, cu-
ius quasi ramus princeps est, intactis
pulmonibus recta in ipsum aortae arcum
defertur; is vero ductus primis plerum-
que post nativitatem septimanis in neo-
nato occoecatur et in densi ligamenti
speciem mutatur.

§. 630.

[Seite 539]

Per aortae vero truncum depulsus san-
guis magnam partem iterum matri reve-
hendus umbilicales intrat arterias (§. 572.)
ad utrumque vrachi latus annulum um-
bilicalem egredientes et post nativitatem
itidem in coecos funiculos abeuntes*).

§. 631.

Pulmonibus uti in foetu functio vix
ulla est, ita et habitus luculenter ab eo
abhorrens, quem in infante servant post-
quam aëre vesci coepit. Moles quidem
pro portione longe minor, color magis
fuscus, substantia densior; hincque gra-
vitas specifica maior, ita ut recentes et
intemerati aquae copiosae immersi fun-
dum petant, cum e contrario si vivus
natus fuerit infans, postquam animam
hauserunt, ceteris paribus aquae inna-
tent**). Dextro vero pulmoni ea vide-
[Seite 540] tur esse praerogativa ut prima inspira-
tione prior paullo sinistro ab irruente
aëre dilatetur*). Reliqua quae novae
huius functionis auspicia attinent supra
tetigimus, ubi de respiratione ex pro-
fesso sermo erat.

§. 632.

Ex iis quae alias de nutritione foe-
tus dicta sunt per se facile intelligitur
alimentarium eius tubum et systema
[Seite 541] chylopoieticum, aliter in eo se habere
ac in homine nato. Ita v.c. in tenello
paucorum mensium embryone crassa in-
testina
habitu suo tenuibus simillima
sunt; posteriore vero graviditatis dimi-
dio meconio turgentes iam nomen, quo
ab his vulgo distingui solent, vere me-
rentur.

§. 633.

Ipsum vero meconium saburra est,
coloris ex fusco viridis, procul dubio
ab ipsis foetus humoribus inquilinis et
maxime a bile eius oriunda, quod tum
tempus quo primum observatur illud
excrementum, primae in foetu bilis
secretioni respondens, tum singularis
observatio docere videtur, qua mon-
stris hepate carentibus, meconii loco
parcum saltem mucum decolorem inte-
stinis inhaesisse, constitit.

§. 634.

Coecum quoque in neonato adhuc
longe a futura forma abhorrens et ver-
[Seite 542] miformi appendici ex directo conti-
nuum*) etc.

§. 635.

Alias id generis differentias passim
iam tetigimus, et sicco hic transimus
pede;

urachum v.c. (§. 573.)

et membranam pupillarem (§. 262.)

et in masculo foetu descensum testium
(§. 510. sq.).

Nonnullae sequenti sectione aptius
dicentur; reliquas ut minoris momenti
omittimus.

§. 636.

Tribus vero adhuc verbis partium
quarundam aenigmaticarum mentionem
iniiciendi opportunus hic videtur locus,
quod foetui proportione maiora sint,
ipsiusque praesertim oeconomiae famu-
lari videantur, etsi genuinus et princeps
[Seite 543] earum usus ulteriorem adhuc mereatur
indaginem.

Et vulgo quidem glandularum no-
mine insigniuntur, quanquam paren-
chyma ipsis sit a vere glanduloso diver-
sum, neque adhuc constantia ductuum
excretoriorum vestigia in ipsis detegi
potuerint. Glandulam dicimus thyreoi-
deam; thymum; et renes succentu-
riatos*).

§. 637.

Atque thyreoidea glandula**) cartila-
gini eius nominis ad laryngem praefixa
est, biloba et quasi lunata***), praeter
sanguinem, quo in foetu abundat, lym-
[Seite 544] phatico humore turgens, provectioribus
annis magis magisque evadit exsucca*).

§. 638.

Thymus albida et tenerrima caro est,
itidem biloba, interdum in binas partes
divisa, nonnunquam cavitate donata**),
sub medii sterni superiore parte locata
passim utrinque ad ipsum iugulum ascen-
dens***), in foetu pro portione vae-
grandis, et lacteo latice scatens, ado-
[Seite 545] lescentibus annis sensim absorbta, senio
ingruente non raro fere tota evanescit*).

§. 639.

Renes denique succenturiati (s. glan-
dulae suprarenales, it. capsulae atrabi-
lariae dictae) sub diaphragmate renum
supremo margini incumbunt**), in ad-
ultis ut minores ita et plerumque a re-
nibus paulo distantes, et fusco gravidae
liquore, qui in foetu magis rubellus est.


SECTIO XLIV.
DE
INCREMENTO, STATU
ET
DECREMENTO HOMINIS.

[Seite 546]
---

§. 640.

Nil amplius restat, quam ut homi-
nem, cuius oeconomiam animalem se-
cundum classes functionum sigillatim
hucusque indagavimus, iam adhuc in
universum vitalis sui decursus stadium
absolventem intueamur, et ab ortu inde
per principales vitae epochas ad ultimum
usque eius terminum succincte comi-
temur*).

§. 641.

Et prima quidem foetus formationis
initia
in tertiam circ. post conceptionem
[Seite 547] hebdomadem incidere videntur (§. 569.):
cui, vitam tunc tantum longe minimam
(§. 82.) et fere vegetabilem viventi, quarta
praeter propter septimana primus accedit
genuinus sanguis: et corculi motus (§. 98.)
passim rara opportunitate in tenerrimo
humano embryone oculis usurpatus*),
quique in pullo incubato pridem Ari-
stoteli
visus**) ab eius inde, tempo-
ribus puncti salientis nomine vel vulgo
inclaruit.

Prima vero tenelli embryonis forma
simplex adhuc est et quasi larvata, mirum
quantum a perfecta humani corporis
conformatione diversa; quam quidem
summum nisus formativi fastigium ap-
pellare licebit, ad quod quidem non
nisi per gradus et quasi metamorphoses
[Seite 548] simplicioris formae in perfectiorem, per-
tingere videtur*).

§. 642.

[Seite 549]

A septima vero iam inde vel octava
hebdomade ni fallor osteogenia humana*)
auspicatur: et quidem omnium primo
succus osseus nucleos suos formare in-
cipit in claviculis, costis, vertebris, ossi-
bus cylindricis maioribus extremitatum,
maxilla inferiore aliisque nonnullis fa-
ciei ossibus etc., tum et tenerrima reti-
[Seite 550] cula in caluariae quibusdam ossibus pla-
nis, frontali nempe et occipitali; serius
in ossibus verticis etc.*)

In genere autem incrementum em-
bryonis, imo vero in universum homi-
nis tam nati quam nascendi eo celerius
quo propior origini suae est, et v.v.

§. 643.

Media circ. graviditate secretiones
quorundam humorum in foetu inchoant;
ut adipis (§. 486), et bilis; septimo vero
mense decurrente in universum organa
eius quae functionibus vitalibus, natura-
libus et animalibus subeundis destinata
sunt adeo profecere, ut iam in lucem
editus, ex vulgari sensu vitalis dicatur
et pro parte reipublicae habeatur.

§. 644.

Porro autem maturiori foetui prae-
terquam quod cutis eius caseosa vernice
obducatur, tenellum capillamentum sen-
[Seite 551] sim propullulat et unguiculi nascuntur;
membrana pupillaris fatiscit (§. 262.); au-
ris externa cartilaginea firmior et magis
elastica redditur; masculoque testes de-
scendunt (§. 510 sq.).

§. 645.

Postquam vero decimo lunari mense
ad finem vergente partus in lucem editus
est (§. 595.) praeter supra fusius memo-
ratas gravissimas universae fere eius oeco-
nomiae animalis mutationes, aliae in ipso
quoque externo corporis habitu ipsi con-
tingunt, ut v.c. lanugo, qua facies neo-
nati obsita est, sensim evanescat, rugae
obliterentur, anus iam inter nates quae
nunc sensim formantur, abscondatur
et s.p.

§. 646.

Sensim sensimque infans animae quo-
que facultatibus uti discit*), percipiendi
[Seite 552] nempe et attendendi, et reminiscendi, et
appetendi etc. unde et proximis post na-
tivitatem mensibus insomnia et s.p.

§. 647.

Externorum etiam sensuum organa
magis magisque efformantur et ulterius
perficiuntur, ut auris externa, et nares
internae, oculorum item tegmina, arcus
scil. supraorbitales, et supercilia etc.

§. 648.

Calvariae porro ossa firmius coalescunt,
fonticuli sensim obturantur, et ab octavo
circ. inde mense dentitio incipit.

§. 649.

Tuncque et ablactationi maturus est
infans, utpote cui dentes ad solidiorem
subigendum cibum, non vero ad laeden-
dam matris mamillam dati sunt.

§. 650.

Anno primo ad finem vergente pedi-
bus quoque insistere discit et situ erecto
[Seite 553] uti, summa humani corporis in univer-
sum spectati, praerogativa*).

§. 651.

A materno ubere ita remotus et pe-
dum usu potitus infans indies magis ado-
lescit et suae spontis fit, maxime acce-
dente sensim altero humani generis sum-
mo privilegio, loquelae puta usu: quando
nunc anima familiares sibi ideas linguae
ad pronunciandum committere incipit.

§. 652.

A septimo inde aetatis anno labenti-
bus sensim viginti istis dentibus lacteis,
dentitione secunda annorum progressu se-
quuntur 32 dentes perennes.

§. 653.

Et infantili quoque ea aetate memoria
reliquas animi facultates praecellit, et
recipiendis tenaciter rerum signis longe
[Seite 554] aptissima est: cum postea a quinto circ.
inde post decimum anno phantasiae po-
tius igniculi praevalere soleant.

§. 654.

Atque hic imaginationis vividior sen-
sus aptissime in pubertatis annos incidit,
quibus homo variis et memorabilibus
corporis mutationibus ad futuras functio-
nes sexuales paulatim praeparatur.

§. 655.

Postquam enim adolescenti puellae
mammae sororiare ceperunt; iuveni au-
tem mentum pubescit et quae sunt simi-
lia in utroque sexu appropinquantis pu-
bertatis phaenomena; ista menstruum tri-
butum
solvere incipit (§. 554.): quam qui-
dem gravem in oeconomia foeminei cor-
poris catastrophen praeter alia maior in
oculis nitor, in labiis rubedo, in perspi-
rabili autem materie qualitates sensibiles
magis manifestae tantum non semper se-
quuntur: hic vero primum genuinum se-
[Seite 555] men
secernit (§ 527.), cui secretioni ube-
rior barbae*) proventus et memorabilis
vocis in graviorem mutatio iuncta est.

Simul autem spontaneis quasi naturae
vocibus internis iam sexualis instinctus
(§. 71.) primo excitari et homo nunc in
flore aetatis constitutus ad veneris usum
aptus fieri solet.

§. 656.

Definitus quidem pubertati terminus
absolute statui nequit: varius quippe pro
climatis et temperamentorum**) diversi-
tate; in universum tamen sequiori sexui
[Seite 556] aliquanto praecocior quam virili; ita
ut nostro sub coelo puellae iam decimo
quinto circ. anno, iuvenes e contrario
praeter propter vigesimo puberes fieri
dicendi sint.

§. 657.

Paulo post et staturae humanae incre-
menti finis a natura positus est, itidem,
ut a singularium hominum aut familia-
rum varietate discedam, pro climatis
differentia multimode diversae*).

§. 658.

Et tunc quoque ossium epiphyses hacte-
nus a diaphysi eorum distinctae, intime
[Seite 557] iam cum ipsa coalescunt et quasi con-
funduntur.

§. 659.

Virili aetati, quae maiorem et prae-
stantiorem vitae humanae periodum con-
stituit, quoad corporeas functiones vita
quam maximam vocant (§. 82.), summus
scilicet functionum istarum vigor et con-
stantia,
quoad animae vero facultates
summa maturioris iudicii praerogativa
competit.

§. 660.

Venturi senii*) nunciae sunt in femi-
nis cessatio catameniorum (§. 556.) quam
praeter alia non raro sequitur barbae pro-
[Seite 558] ventus*), in viris ad venerem segnities,
in utrisque autem ingruens iam siccitas
sic dicta senilis**), et vis vitalis iam
paulatim sensibile decrementum.

§. 661.

Gelida denique senecta comites habet
ingravescentem sensuum tum externorum
tum internorum hebetudinem, longioris
somni necessitatem, et functionum oeco-
nomiae animalis ad unam omnium cor-
porem. Canescunt pili et partim labun-
tur. Cadunt etiam sensim dentes. Ne-
que cervix capiti, neque crura corpori
[Seite 559] sustinendo ulterius sufficienter inserviunt.
Imo vero tabescunt quasi ipsa ossa, uni-
versae machinae fulcra*), et s.p.

§. 662.

Et sic tandem ad ultimam lineam phy-
siologiae delati sumus, mortem sine mor-
bo
**) s. ευϑανασιαν senilem, quae omnis
medicinae meta et finis primus et extre-
mus est, cuiusque caussae ex hactenus
dictis per se facile intelliguntur***).

§. 663.

[Seite 560]

Phaenomena eius in ipso moribundo
homine observanda*) ad frigus extremo-
rum, oculorum nitoris iacturam, pulsum
parvulum lentum, et saepius saepiusque
intermittentem, respirationem denique
raram redeunt; quae denique validiore
ultima exspiratione finitur.

In aliorum vero mammalium viva
sectione simul et cordis agonem obser-
vare licet, quo ventrem et aurim dex-
tram sinistris aliquamdiu supervivere et
ultimo mori constat (§. 117.).

§. 664.

Exanime vero corpus declarant frigori
iuncta rigiditas, cornea oculi flaccida,
anus hians, dorsum lividum, lumborum
depressorum planities (pag. 52. not. *)) ma-
[Seite 561] xime vero odor vere cadaverosus*). Haec
si adfuerint in funere signa collectiva, vix
Plinii querelae locus datur, ut de ho-
mine ne morti quidem debeat credi**).

§. 665.

Terminum vitae naturalem (qui nempe
pro frequentiore et quasi regulari prove-
ctioris senii meta haberi possit,) definire
vix quidem licet***). Memorabile tamen
quod plurimarum tabularum emortua-
lium curata comparatione didici, satis
multos pro portione senes Europaeos an-
num aetatis octogesimum quartum attin-
gere, paucos contra eum vivendo superare.

§. 666.

[Seite 562]

In universum autem etsi praeter tot
alia tenellae primo aetatis imbecillitati,
tum vero adultorum plurimorum intem-
perantiae, morborum porro vehementiae
et fortuitis casibus fatalibus debeatur,
quod ex millenis circ. hominibus natis
non nisi circ. septuaginta octo morte hac
de qua loquimur sine morbo diem suum
obire dicendi sint, ratione tamen habita
humanae longaevitatis*) comparando eam
ceteris paribus cum reliquorum mamma-
lium quotquot nobis innotuerunt vitae
terminis, facile patebit post quiritationem
sophistarum de miseria vitae humanae vix
aliam esse magis iniustam ea, quam de
brevitate eius occinere solent.


[interleaf]

Appendix A ICONUM EXPLICATIO.

[Tab. I]
xxx
[Seite 563]

Tab. I.

Cor infantis a postica facie exhibi-
tum; basi paulo elatiore, et aspera ar-
teria demta, ut reliqua eo distinctius
pateant.

v. pag. 79 sq. it. pag. 72. 78.

a. vena cava superior.

b. vena cava inferior.

c. sinus anterior s. dexter.

d. appensa huic sinui auricula.

e. eiusdem lateris ventriculus.

f. arteriae pulmonalis truncus.

g. eiusdem rami sinistri, et

h. dextri.

i. quaternae venae pulmonales.

k. sinus posterior s. sinister.

l. annexa huic auricula.

[Seite 564]

m. eiusdem lateris ventriculus.

n. arcus aortae.

o. truncus communis, abiens in

p. subclaviam dextram, et

q. eiusdem lateris carotidem.

r. sinistra carotis.

s. eiusdemque lateris subclavia.

t. arteria bronchialis communis (talis
enim erat in eo funere) et inter-
costales ex aorta oriundae.

u. vena azygos.

w. vena coronaria sinistra, et

x. dextra.

Tab. II.

Fig. 1.

Oculus adulti hominis dexter, mag-
nitudine auctiore, superiore corneae et
scleroticae dimidio demto; resecto iridis
limbo ab orbiculo ciliari, paululumque
sublato, ut utraque oculi camera pateat.

v.p. 223 sq.

[Tab. II]
xxx
[interleaf] [Seite 565]

a. sclerotica.

b. cornea.

c. chorioidea.

d. orbiculus ciliaris.

e. iris.

f. corpus ciliare.

g. capsula lentis.

h. nervus opticus cum arteria cen-
trali.

Fig. 2.

Anterius segmentum oculi foetus
octimestris itidem lente auctum.

v. pag. 228 sq.

a. sclerotica.

b. processus ciliares.

c. uvea.

d. membrana pupillaris, uti nunc iam
centro fatiscere incipit.

[Seite 566]

Tab. III.

Ad testium in foetu masculo ex ab-
domine descensum.

v. pag. 432 sq.

Fig. 1.

Ex foetu gemello fere maturo sed
inique adulto; sinister testis iam ex ab-
dominali cavo delapsus; dexter eo fere
momento deprehensus quo angiportum
penetrare ceperat.

a. testis dexter cum epididymide, ascen-
denti
peritonaei processui cylindrico
iam complicato inhaerens.

b. vestigia vasorum spermaticorum eius-
dem lateris; et

c. ductus deferentis.

d. processus peritonaei descendens, bul-
losi sacculi speciem prae se ferens.

[Tab. III]
xxx
[interleaf] [Seite 567]

e. peritonaei ostiolum per angiportum
in sacculum illum ducens, cui si-
nister testis nunc iam inhaeret.

f. vestigia vasorum spermaticorum eius-
dem lateris; et

g. ductus deferentis.

h. vesica urinaria; fundo suo in ura-
chum abiens, utrinque arteriis iun-
cta umbilicalibus.

Fig. 2.

Ex foetu quadrimestri; ut testes ad-
huc abdominali cavo contenti, et pro-
cessus peritonaei ascendens tunc tempo-
ris magnam partem non nisi plicam ex-
hibens longitudinalem, et ostiolum peri-
tonaei ad inferiorem et anticam huius
plicae partem situm, patescant.

[Seite 568]

Tab. IV.

Ovulum abortivum primi ut videtur
a conceptione mensis; dissectum, sed ali-
quanto auctius exhibitum.

v. pag. 479 sq.

Fig. 1.

a. decidua reflexa.

b. chorii muscoli flocculi, quibus ovu-
lum in decidua crassa radicatur.

c. interior chorii pagina aquula cry-
stallina tunc temporis plena.

d. Amnion apertum.

Fig. 2.

Exterior eiusdem ovuli facies.


[Tab. IV]
xxx
[interleaf]

Appendix B ADDENDA.

[Seite 569]

p. 76. §. 93. l. 3. post venarum adde *),
et ad calcem paginae:

*) H. Marx diatr. praemio ornata, de structura
atque vita venarum.
Carlsr. 1819. 8.

p. 109. §. 134. l. 7. post tenaci adde et
elastico
†), et in notis inter eam *)
et **) infere:

†) Jac. Carson on the Elasticity of the Lungs
in Philos. Transact. a. 1320. p. 29.

cf. etiam Const. Ern. de Welzien de
pulmonum autenergia
etc. Dorpat. 1819. 8.

p. 147. ad calcem notae *) subiunge:

Wilson Philip’s experimental Inquiry into
the laws of the vital functions
ed. 2. Lond.
1818. 8.

p. 151. ad §. 173. l. 1. adde notam *):

*) M.W. Plagge über die im Darmcanal statt-
findende Respiration;
in Meckel’s Archiv
T. V. p. 89.

p. 155. ad calcem notae *) adde:

J.B. Wilbrand Hautsystem in allen sei-
nen Verzweigungen.
Giess. 1813. 8.

[Seite 570]

p. 229. ad notam **)

C.J.M. Langenbeck neue Bibl. für die
Chirurgie
III. B. 1. St. tab. I. II.

p. 273. ad notam *)

Fr. Aug. Ammon commentatio praemio Re-
gio ornata de somni vigiliarumque statu mor-
boso.
Gott. 1820. 4.

C. Fr. Heusinger de variis somni vigilia-
rumque conditionibus morbosis.
Isenac. eod. 8.

p. 307. §. 356. l. ult. adde †) et in notis
post l. 4. infere hanc:

†) Ever. Home in Philos. Transact. a. 1817.
p. 347. tab. XVIII. XIX.


Appendix C CORRIGENDA.

p. 4. lin. ult. l. Holm. p. 11. §. 11. lin. ult. l. insigne.
p. 19. §. 18. lin. 5. l. calcariae. p. 52. lin. penult. l. nescia.
p. 139. n. *) l. suspirio. p. 185. n. **) lin. antepenult. l.
MEHLIS. p. 287. lin. 9. l. facilitatem. p. 384. not. *)
lin. ult. l. 252. p. 511 lin. 10. l. adminiculis


[interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [binding_verso]
Notes
*).
[Seite VI]

Germanica vertente Jos. Eyerel. Vindob. 1789.
ed. 2 ib. 1795.

Belgicae binae. prior nempe auctore P.J.
Wolff, c. praef. Rud. Forsten. Harderov.
1791.

alia curante Jac. Vosmaer. ib. 1807.

Anglicae itidem duae. altera C. Caldwell.
Philadelph. 1795.

altera J. Elliotson Lond. 1815.
ed. 2. ib. 1817.

haec ed. 2. ad artis typogra-
phicae monimenta pertinet, si-
quidem primus liber est, ma-
chinae vaporalis
ope, curanti-
bus Bensleiis patre et filio,
impressus,
ed. 3. ib. 1820.

Gallica per J. Fr. Pugnet, Lugd. 1797.

Hispanica interprete Jos. Coll. Madrit. 1801.

Russica transferente Borsuk Moiseew. Mos-
cov. 1796.

*).
[[VIII]]

Praef. ad institut. medic. edit. Leydens.
quartae.

*).
[Seite IX]

Praef. ad prim. lin. physiol. ed. Gotting.
prim.

*).
[Seite 1]

Ita pridem auctor libri, qui vulgo inter Hip-
pocraticos
refertur, epidemie. VI. Sect. 8.
§. 19. ‘“quae continent corpora, aut intus con-
tinentur, aut in nobis cum impetu moven-
tur, contemplanda sunt.”’ Qui celeber locus
egregio ansam praebuit Abr. Kaau Boer-
haave
operi, cui lit. Impetum faciens dictum
Hippocrati per corpus consentiens. L.B.
1745. 8.

*).
[Seite 3]

Ingentia superpondii quo partes corporis hu-
mani solidae a fluidis superantur, luculentum
praebet exemplum integra sed plane exsucca
mumia adultae Guanchae ex priscis insulae
Teneriffae aboriginibus, qua Perill. Banks
supellectilem meam anthropologicam dita-
vit, quaeque tota quanta cum omnibus visce-
ribus, musculis etc. mire siccatis, non nisi
7 libras cum semisse pondere aequat.

*).
[Seite 4]

Semel et instar omnium super chemica corporis
humani humorum indagatione commendasse
sufficiat J. Jac. Berzelii Föreläsningar
i Diurkemien. Holm. 1806–1808. II Vol. 8.

*).
[Seite 5]

J. Hunter’s Treatise on the Blood, Inflamma-
tion
etc. Lond. 1794. 4.

*).
[Seite 6]

De universa sanguinis quantitate in adulti et
bene formati hominis corpore, mirum quan-
tum inter se dissentiunt physiologi. Allen
Mullen
et Abildgaard vix ultra 8 libras
statuunt. Harvaeus 9. Borellus 20. Hal-
lerus
30. Riolanus 40. Hambergerus 80.
Jac. Keilius 100. Priores equidem propius
a vero abesse in aprico est.

*).
[Seite 7]

Jo. Mart. Butt de spontanea sanguinis sepa-
ratione.
Edinb. 1760 8. recus. in Sandiforti
thesauro Vol. II.

Jo. H.L. Bader experimenta circa san-
guinem.
Argent. 1788. 8.

**).
[Seite 7]

Elementa adeo ex quibus fluida aëriformia con-
stant, ipsi quoque sanguini inhaerere, vix
[Seite 8] monitu eget; neutiquam vero ullum gas ipsum
elastica sua specie in homine sano eidem in-
esse, (quae tot physiologorum erronea opinio
fuit,) eo certius persuasus sum, cum experi-
mentis, quae in aliis animantibus mammali-
bus iam a. 1782. institui, didicerim; vel pu-
rissimi aëris exiguam dosin, chirurgiae infuso-
riae ope in venam singularem eorum immis-
sam, gravia satis symptomata excitare, ut pal-
pitationes cordis, soporem, convulsiones, et
si paulo maior fuerit quantitas, ipsam mor-
tem inferre. Pluribus de his egi in medicin.
Biblioth.
vol. I. pag. 177.

Similes effectus expedimentis suis testatur
Bichat in Journal de santé etc. de Bourdeaux.
T. II. pag. 61.

*).
[Seite 11]

J. Bostock in Medico-chirurgical Transactions
published by the medical and chirurgical So-
ciety of London.
Vol. I. 1809. p. 46.

*).
[Seite 12]

G. Chr. Reichel de sanguine eiusque motu ex-
perimenta.
Lips. 1767. 4. pag. 27. fig. 3. g.g.

*).
[Seite 13]

cf. Ever. Home in Philosophical Transactions
for 1818. P. I. pag. 172.

**).
[Seite 13]

Quamquam longissime ab eorum pruritu absim,
qui sibi nostris maxime temporibus tam mi-
rifice in novandis et permutandis terminis
scientificis placent, vulgatis tamen appellatio-
nibus sanguinis arteriosi et venosi eam oxyge-
nati
aut carbonisati rectius et cum fructu sub-
stituendas esse censeo, ideo quod ipsissimus
ille sanguis quem vulgo arteriosum appellant,
vasis quoque nonnullis contineatur, quae pro
venis habentur, ut pulmonales et umbilicalis,
cum e contrario arteriae pulmonales et umbi-
licales, sanguinem vehant quem vulgo veno-
[Seite 14] sum vocant. Ita et in venis chorii in ovo in-
cubato sanguis dimanat arteriosus, ut vulgo
vocatur, in arteriis contra venosus. Super
ipsa ceteroquin sententia de oxygenii et car-
bonacei elementi ad utriusque generis sangui-
nem relatione, infra (capite do respiratione)
adhuc agetur.

*).
[Seite 14]

Cfr. post alios J. Ferd.h. Autenrieth
experimenta et observata de sanguine, prae-
sertim venoso.
Stuttg. 1792. 4.

**).
[Seite 14]

v. Berzelius in Annales de Chimie et de
Physique.
T. V. Mai 1817.

*).
[Seite 15]

J.F.D. Jones on the process employed by
nature in suppressing the haemorrhage from
divided
etc. arteries. Lond. 1805. 8. germ.
vertit et notis auxit G. Spangenberg. Han-
nov. 1813. 8.

*).
[Seite 16]

Pertinent enim huc in universum pseudomem-
branae,
ut vocantur, quae ex visceribus in-
flammatis transsudare eaque obducere solent,
vincula v.c. cellulosa quibus ex peripneumo-
nia pulmones subinde pleurae necti videmus;
et tubulosae tuniculae quibus bronchia in an-
gina membranacea obvestiuntur; aeque ae
membranae quae artis ope faciliter parantur,
(recentem sanguinem virgulis feriendo,) quas-
que ab inventore Ruyschianas appellant.

*).
[Seite 18]

Hier. Dav. Gaubii Spec. exhibens ideam ge-
neralem solidarum c.h. partium.
Lugd. Bat.
1725. 4.

**).
[Seite 18]

Abr. Kaau Boerhaave de cohaesione solido-
rum in corpore animali. in Nov. comm. acad.
Petropolit.
Tom. IV. p. 343 sq.

*).
[Seite 19]

Bifariam nempe corpus humanum dividebant
in partes A) similares, s. homogeneas, quae
nempe in similes sibi particulas dividuntur,
ut ossa, cartilagines, musculi, tendines etc.
et B) dissimilares, quse ex similaribus com-
positae sunt, ut caput, truncus, artus et s.p.

*).
[Seite 20]

Luculentissime fibrae ossene tam parallelae,
quam reticulatae, patescunt in radiatis margi-
nibus ossium planorum prout in grandioribus
hydrocephalis nuper natis conspiciuntur. Ita
in uno eorum quos supellex mea anatomica
servat, anguli sphenoidei ossium verticis in
filamenta ossea eaque distincta et tenerrima
excurrunt, quae unam alteramque unciam lon-
gitudine aequant. Verum et omnium duris-
simae sceleti partes, dentium inquam substan-
tia tam ossea quam vitrea (ut vulgo audit)
contextum exhibet, isti simillimum quem in
fossilibus quibusdam, zeolitho v.c., mala-
chite, haematite etc. mineralogi ad unum
omnes fibrosum appellant.

*).
[Seite 21]

Dav. Chr. Schobinger (praes. Hallero) de
telae cellulosae in fabrica h. c. dignitate.
Got-
ting. 1748. 4.

S. Chr. Lucae ad calcem observat. circa
nervos arterias adeuntes.
Francof. 1810. 4.

**).
[Seite 21]

Casp. Fr. Wolff in nov. act. ac. Petrop. T. VI.
pag. 259.

*).
[Seite 25]

Pluribus haec exposui libro de generis humani
varietate nativa
pag. 46. edit. 3.

*).
[Seite 27]

Silvam auctorum de viribus vitalibus v. in
Fr. Hildebrandt Lehrbuch der Physiologie
p. 54 sq. ed. 1809. quibus addere licet, paucos
e multis, G.R. Trevirani Biologie, oder
[Seite 28] Philosophie der lebenden Natur. Vol. I. Gött.
1802. E. Bartels systemat. Entwurf einer
allgemeinen Biologie
Francof. 1808. J.B.P.
A. Lamarck
philosophie zoologique Paris 1809.
II vol. 8. et Bern. Fr. Sverman or. de iis
quae cum veteres tum recentiores, inprimis
Batavi et Germani, de vitae corporeae prin-
cipio philosophati sunt.
Harderv. 1810. 4.

*).
[Seite 29]

‘“Vita nihil aliud est formaliter, quam con-
servatio corporis in mixtione quidem cor-
[Seite 30] ruptibili, sed sine omni corruptionis actuali
eventu.”’ Stahl.

‘“Illud putredini contrarium quod vitae no-
mine salutamus.”’ Jo. Junker.

*).
[Seite 34]

Minus bene cepisse huius vis vitalis vim et
rationem principes de tela mucosa auctores,
Hallerujm et Theoph. de Bordeu patet ex
huius Recherches sur le tissu muqueux Par.
1767. 8. et istius diss. de irritabilitate in Diction-
naire encyclopédique d’Yverdun
T. XXV.

**).
[Seite 34]

Haller de partibus corporis humani irritabili-
bus
in nov. comm. soc. reg. scient. Gotting.
T. IV.

*).
[Seite 35]

Pluribus da ea egi tam commentatione de iri-
dis motu
1784. quam programmate de vi vitali
sanguini deneganda
1795.

*).
[Seite 36]

De vita propria vasorum absorbentium v. Seb.
Justin. Brugmans de causa absorptionis per
vasa lymphatica
Lugd. Bat. 1795. 8.

De arteriarum vitalitate propria Chr.
Kramp
Kritik der praktischen Arzneikunde
Lips. 1795. 8.

Varia ex enarratis phaenomenis ab aliis ad
orgasmum referuntur (ut veteres physiologi
vocabant) a centro in circumferentiam eni-
tentem, quem nuperi turgorem vitalem ap-
pellare amant.

*).
[Seite 37]

Fouquet in Dictionnaire encyclopédique de
Paris
T. XV. art. Sensibilité.

*).
[Seite 38]

cf. C. Fr. Kielmeyer über die Verhältnisse der
organischen Kräfte in der Reihe der verschie-
denen Organisationen.
1793. 8.

H.F. Link über die Lebenskräfte in natur-
historischer Rücksicht.
Rostock. 1795. 8.

*).
[Seite 39]

cf. Abildgaard in actis reg. soc. med. Hav-
niens.
T. I.

*).
[Seite 43]

v.c. Dan. Bernoulli de respiratione Basil.
1721. – ‘“Respiratio suppeditat aërem subti-
lissimum, qui sanguini intime permistus, va-
lide condensatus, ad fibras motrices latus at-
qua ope spirituum animalium sui iuris factus,
muscularesque membranas inflat, contrahit,
movet, atque hine dependentem circulatio-
nem humorum promovet, omnibusque cor-
poris partibus mobilibus motum impertit.”’

*).
[Seite 44]

Laur. Bellini de sanguinis missione p. 165–193.

Sylvest. Douglas de stimulis. Lugd. Bat. 1766.

*).
[Seite 45]

Montesquieu de l’Esprit des Loix T. II. p. 34.
ed. Lond. 1757. 8.

**).
[Seite 45]

Jo. Casp. Hirzel de animi laeti et erecti ef-
ficacia in corpore sano et aegro.
Lugd. Bat.
1746.

*).
[Seite 46]

‘“Le tact ou le gout particulier da chaque par-
tie
”’ vocat Theoph. de Bordeu in Recherehes
anatomiques sur les glandes
pag. 376 sq.

**).
[Seite 46]

Sam. Farr on animal motion 1771. 8. p. 144.

Jo. Mudge’s cure for a recent catarrhous
cough
edit. 2. 1779. 8. p. 238.

[Seite 47]

Gilb. Blane on muscular motion 1788. 4. p. 22.

J.L. Gautier de irritabilitatis notione etc.
Hal. 1793. 8. p. 56.

*).
[Seite 47]

J.H. Rahn de causis physicis sympathiae. Exer-
cit. I–VII. Tigur. inde ab a. 1786. 4.

Sylloge selectiorum opusculor. de mirabili
sympathia quae partes inter diversas corporis
humani intercedit, edita per
J.C. Tr. Schle-
gel
. Lips. 1787 8.

**).
[Seite 47]

G. Egger (auct. Laur. Gasser) de consensu
nervorum.
Vindob. 1766. 8.

***).
[Seite 47]

J.G. Zinn obs. circa differentiam fabricae
oculi humani et brutor. Diss II. 1757. inter
Commentat. soc. reg. scient. Gotting. antiquio-
res
T. I.

*).
[Seite 48]

Cogita vc. constantem consensum coloris inter
paries quasdam diversas quorundam anima-
lium; pilorum vc. cum faucibus in cuniculis,
ovibus, canibus etc. variegatis, plumarum cum
cutaneo integumento rostri et pedum in ana-
tum domesticarum varietatibus. Verum plu-
ribus iam de huiusmodi consensu minime ad
nervos referendo egi tam comm. de motu iridis
p. 12 sq. quam l. de generis num. varietate na-
tiva
p. 364 sq.

*).
[Seite 49]

Innumera phaenomena pathologica ex hoc
consensus fonte derivata et explicata v. in
S. Th. Soemmerring de morbis vasorum absor-
bentium diss. quae praemium retulit.
Francof.
1795. 8.

*).
[Seite 52]

Hinc et post mortem vel in succi plenis iunio-
rum corporibus, dorsum, lumbi et clunes
cadaveris supini, vitali tono iam aliquamdiu
orbi, vi ponderis qua nunc unice agit, de-
primuntur et complanantur; quam ideo de-
formationem inter certissima et fallere nescia
mortis signa
referre licebit.

*).
[Seite 54]

cf. Alex. Crichton’s Inquiry into the nature
and origin of mental derangment, comprehen-
ding a concise System of the
Physiology and
Pathology
of the human mind. Lond. 1798.
II Vol. 8.

Imm. Kant’s Anthropologie in pragmati-
scher Hinsicht.
Königsb. 1798. 8.

[Seite 55]

Chr. Meiners’s Untersuchungen über die
Denkkräfte und Willenskräfte des Menschen
nach Anleitung der Erfahrung.
Gott. 1806.
II Vol. 8.

Gottl. E. Schulze’s psychische Anthropo-
logie.
Ed. 2. Gött. 1819. II Vol. 8.

*).
[Seite 56]

De memoriae et phantasiae sive differentia sive
analogia et affinitate diversimode disputatum
est. Hinc v.c. a classicis quibusdam psycho-
logis utraque facultas communi imagina-
tionis
nomine latissime sumto comprehen-
ditur, et in binas species dividitur: memo-
riae
scil. quae res repraesentat quales olim
animo praesentes fuerant; et facultatis
fingendi
, tales representationes excitantis
[Seite 57] quae non nisi abstrahendo formantur. Memo-
riam denuo in sensitivam (s. imaginationem
sensu strictiori), et intellectualem dividunt.
Fingendi vero facultatem itidem in intellectua-
lem
s. superiorem, et phantasiam quae leges
mechanicas sequitur. cf. Feder Grundsätze der
Logik und Metaphysik.
Gött. 1794. p. 20.

*).
[Seite 57]

De summa hac praerogativa humanae mentis
qua hominis in caetera animantia imo vero
[Seite 58] in universam creationem potestas et imperium
nititur, pluribus egi libro de generis humani
aarietate nativa
pag. 52. ed. 3.

*).
[Seite 60]

Theod. G. Aug. Roose über die Krankheiten
der Gesunden.
Gött. 1801. 8.

G. Chr. Klett tentamen evolvendi notionem
de sanitate hominis.
Wirceb. 1794. 8.

*).
[Seite 62]

Galenus quod animi mores corporis tempera-
turas sequantur.

St. Jo. van Geuns de corporum habitudine
animae huiusque virium
indica ac moderatrice.
Harderv. 1789. 4.

**).
[Seite 62]

Galenus de sanitate tuenda L. I.

*).
[Seite 63]

Gu. Fr. Ad. Gerresheim de sanitate cuivis
homini propria.
Lugd. Bat. 1764. 4.

**).
[Seite 63]

Lavater physiognomische Fragmente. T. IV.
p. 343.

Gu. Ant. Ficker comm. de temperamentis
hominum quatenus ex fabrica et structura cor-
poris pendent.
Gott. 1791. 4.

J.N. Halle’ in Mém. de la Soc. médicale
d’Émulat.
T. III. p. 342.

***).
[Seite 63]

Numerosis argumentis, quibus recentiores
physiologi contra veterum opinionem evice-
runt, temperamenta magis a solidi vivi ra-
tione quam a sanguinis indole pendere, uni-
cum saltem addere liceat a celebri sororum
gemellorum Hungaricarum exemplo petitum,
quae sub initium seculi proxime elapsi infimo
dorso coalitae natae sunt et annum aetatis 22
vivendo attigerunt. Has enim temperamenti
longe ab invicem diversi fuisse vel in vulgus
constat, cum tamen unum idemque sanguineum
fluentum systema eorum sanguiferum, ingenti
anastomosi iunctum, permanasse, post obitum
earum anatomica indagatio docuerit.

*).
[Seite 64]

v. Kant l.c. pag. 257 sq.

*).
[Seite 65]

Feder in Untersuchung über den menschlichen
Willen.
T. II. p. 49.

*).
[Seite 66]

Galenus de consuetudine.

G.E. Stahl de consuetudinis efficacia gene-
rali in actibus vitalibus.
Hal. 1700. 4.

H. Cullen de consuetudine. Edinb. 1780. 8.

C. Natorp de vi consuetudinis. Gott. 1808. 4.

*).
[Seite 67]

Prae aliis nuperorum quorundam tentamini-
bus, oeconomiae animalis functiones secundum
vires quae ipsis praesunt, ad certas classes re-
ferendi, eminet inprimis viri acutissimi Gilb.
Blane
distributio in Elements of medical
Logick.
Lond. 1819. 8. (p. 14 sqq. versionis
vernaculae).

**).
[Seite 67]

v. Platneri quaestiones physiolog. p. 31. Itii
Versuch einer Anthropologie. T. I. p. 108. 222.

*).
[Seite 68]

J. Jac. Bernhardi Versuch einer Vertheidi-
gung der alten Eintheilung der Functionen, und
einer Classification der organisirten Körper nach
denselben.
Erf. 1804. 8.

*).
[Seite 70]

Ad demonstrandum huncce circulum in calidi
sanguinis animante aptissima sunt ova incu-
bita gallinacea, maxime quartae et quintae
diei, microscopio simplici quale Lyonetia-
num
est, subiecta.

Quodsi in ranis eundem contemplari lubet,
maxime commodus est equuleus Lieber-
kühnii
, descriptus in Mém. de l’acad. de
Berlin.
a. 1745.

*).
[Seite 71]

De variis circa numerum et differentiam tuni-
carum arteriae sententiis cf. post alios Vinc.
Malacarne della observat. in Chirurgia. Tau-
rin. T. II. p. 103.

et C. Mondini in opuscoli scientifici. T. I.
Bonon. 1817. 4. p. 161.

**).
[Seite 71]

Fr. Ruysch respons. ad ep. problematicam III.
it. thesaur. anat. IV. tab. 3.

***).
[Seite 71]

B.S. Albini annot. academ. L. IV. tab. 5.
fig. 1.

*).
[Seite 73]

cf. etiam Jo. Theod. van der Kemp de vita,
Edinb. 1782. 8. p. 51.

et Seerp Brouwer quaestiones medie. varii
argum.
Lugd. Batav. 1816. 4. p. 8.

*).
[Seite 74]

Luculentissimum exemplum variabilis et tem-
porariae capacitatis ramorum arteriosorum
proportione rami ex quo oriuntur, cornua
praebent cervi adulti, comparando lumina ca-
rotidis externae, eiusque ramorum paulo an-
tequam verno tempore plenarium attigerunt
incrementum cornua, dumque adhuc piloso
integumento suo (quod nostratibus der Bast
audit) investiuntur, cum iis quales se post-
modum exhibent quando illud pelliceum in-
volucrum cecidit.

*).
[Seite 75]

v. Ant. Scarpa sull’ Aneurisma. Pav. 1804. fol.
cap. 4.

*).
[Seite 76]

H. Marx diatr. praemio ornata, de structura
atque vita venarum.
Carlsr. 1819. 8.

*).
[Seite 78]

Guil. Cowper myotomia reformata (posth.)
Lond. 1724. fol. max. tab. XXXVI–XL.

*).
[Seite 79]

Casp. Fr. Wolff de orificio venae coronariae
magnae in Act. acad. scient. Petropol. a. 1777.
P. I.

Petr. Tabarrani de eod. argum. in Atti
di Siena
Vol. VI.

*).
[Seite 80]

De quibus ostiolis post tot alios v. Jo. Aber-
nethy
in philosoph. Transact. 1798. p. 103.

**).
[Seite 80]

Jac. Penada in Memorie della Societa italiana
T. XI. p. 555.

*).
[Seite 81]

cf. Achill. Mieg Specimen II. observationum
botanicarum
etc. Basil. 1776. 4. pag. 12 sq.

*).
[Seite 82]

Eustachii tab. VIII. fig. 6. – tab. XVI. fig. 3.

– Santorini tab. posth. IX. fig. 1.

**).
[Seite 82]

Eustachii tab. XVI. fig 6.

***).
[Seite 82]

Eustachii tab. XVI. fig. 4.

****).
[Seite 82]

Eustachii tab. XVI. fig. 5. – Morgagni ad-
versar. anat.
I. tab. IV. fig. 3. – Santorini l.c.

*).
[Seite 83]

cf. de harum valvularum mechanismo subti-
liter disputantem Jo. Hunter on the blood
pag. 159.

**).
[Seite 83]

Leop. M.A. Caldani Memoire lette nell’ Ac-
cad. di Padova.
1804. 4. pag. 67.

*).
[Seite 84]

Casp. Fr. Wolff in act. acad. scientiar. Petro-
pol.
pro a. 1780 sq. maxime a. 1781. P. I. pag.
211 sq. de textu cartilagineo cordis; s. de filis
cartilagineo-osseis, eorumque in basi cordis
distributione.

**).
[Seite 84]

Scarpae tabulae neurologicae ad illustr. hist.
anat. cardiacor. nervor.
tab. III. IV. V. VI.

***).
[Seite 84]

Ruysch. thesaur. anat. IV. tab. III. fig. 1. 2.

*).
[Seite 85]

Da usu tanti vasorum coronariorum appara-
tus acutam hypothesin proponit Brandis in
Versuch über die Lebenskraft p. 84.

**).
[Seite 85]

Halleri elem. physiol. T. I. tab. I.

***).
[Seite 85]

Nicholls in philos. Transactions Vol. LII.
P. I. p. 272.

*).
[Seite 86]

cf. v.c. Littre in Hist. de l’acad. des sc. de
Paris
a. 1712. pag 37.

Baillie in Transactions of a Soc. for the
Improvement of medical Knowledge
T. I. p. 91.

*).
[Seite 87]

cf. Ant. Portal mémoires sur la nature et le
traitement de plusieurs maladies
T. II. 1800.
p. 281.

*).
[Seite 89]

Parum differunt meae rationes ab iis quae
Gu. Heberden ex anglico coelo exhibuit.
v. Medical Transact. Vol. II. p. 21 sq.

*).
[Seite 90]

J.H. Schönheyder de resolutione et impoten-
tia motus muscularis.
Hafn. 1768. p. 15 Col-
latis observationibus F. Gabr. Sulzeri in
Naturgesch. des Hamsters. p. 169.

*).
[Seite 91]

Stenonis in Act. Hafniensib. T. II. pag. 142.

Accidit tamen quandoque, etsi raro, ut ni-
mia sanguinis venosi congestione oppressum
cor dextrum, contra naturae ordinem prius
paralyticum fiat quam sinistrum; id quod ipse
non semel in animalium mammalium, prae-
sertim cuniculorum, vivisectione expertus sum.

*).
[Seite 92]

Sam. Aurivillius de vasorum pulmonalium et
cavitatum cordis inaequali amplitudine.
Gotting.
1750. 4.

**).
[Seite 92]

Jac. Nic. Weiss de dextro cordis ventriculo
post mortem ampliori, Altorf. 1767. 4.

***).
[Seite 92]

Ant. Chaum. Sabatier E. in vivis animalibus
ventriculorum cordis eadem capacitas,
Paris.
1772. 4.

*).
[Seite 96]

Halesii experimenta, quibus sanguinem pro-
silientem tubis vitreis eisque praelongis exce-
pit, quos arteriis vivorum animantium appli-
caverat, tuncque altitudinem saltus mensus
est, ea quidem, ut omnia viri ad huiusmodi
disquisitiones nati, elegantia sunt. Quodsi
tamen exinde vires cordis ponderare volueris,
meminisse oportet, quantum in iis experimen-
tis sanguinis columna, quae in tubi cavo
suspensa haeret et exitus nescia, ventriculo
sinistro cordis incumbat, eundem gravet etc.

Calculi eius interim eo redibant, ut san-
guinem ex humana carotide ad altitudinem 7
pedum cum dimidio prosilire poneret, super-
[Seite 97] ficiem ventriculi sinistri aequalem faceret 15
unciis quadratis, sicque columnam sanguineam
constitueret, quae pondere librar. 51. 5. eidem
ventriculo incumbat, eiusque systole victa
propellatur. Statical Essays. Vol. II. pag. 40.
ed. Lond. 1733. 8.

*).
[Seite 97]

ita v.c. (ut phaenomena in frigidis amphibiis
et piscibus toties observata taceam) haud ita
pridem in ovo gallinaceo quatriduum incu-
bato, corculum pulli per integras 12 horas
pulsare vidi.

**).
[Seite 97]

v. de ea cordis praerogativa subtiliter dispu-
tantem Fontanam in Ricerche sopra la Fi-
sica animale,
qui eam arctius limitare vo-
luerat: respondit autem Hallerus in indice
litterario Gottingensi.

*).
[Seite 98]

v. Haller de motu cordis a stimulo nato, in
Commentar. soc. scient. Gottingens. Tom. I.

G.E. Remus experim. circa circulat. sangui-
nis instituta.
Gotting. 1752. 4. pag. 14.

**).
[Seite 98]

cf. v.c. de hac lite Rud. Forsten quaestiones
selectas physiologicas.
Lugd. Bat. 1774. 4.

[Seite 99]

J.B. Jac. Behrends diss. qua demonstratur
cor nervis carere.
Mogunt. 1792. 4.

et ab altera parte Jac. Munniks observa-
tiones varias.
Groning. 1805. 4.

Lucae l.c. pag. 37. tab. II.

*).
[Seite 99]

quanto magis ubi cor morbosa affectione locali
laborat. cf. v.c. Cal. Hill. Parry’s Inquiry
into the symptoms and causes of the
Syn-
cope anginosa
, commonly called angina
pectoris
. Bath. 1799. 8. pag. 114.

*).
[Seite 100]

Andr. Wilson’s Inquiry into the moving
powers employed in the circulation of the
blood.
Lond. 1774. 8. pag. 35 sq.

et pluribus Jam. Carson’s Inquiry into the
causes of the motion of the blood.
ib. 1815. 8.

*).
[Seite 101]

Cf. v.c. Car. Wern. Curtius de monstro
humano cum infante gemello.
Lugd. Bat. 1762.
4. p. 39.

Gu. Cooper in philos. Transact. Vol. LXV.
pag. 316.

et instar omnium Fr. Tiedemann Ana-
tomie der kopflosen Missgeburten.
Lanndshut
1813. fol. p. 70 sq.

*).
[Seite 102]

Gualt. Verschuir de arteriar. et venar. vi ir-
ritabili: eiusque in vasis excessu: et inde
oriunda sanguinis directione abnormi.
Groning.
1766. 4.

Rich. Dennison diss. arterias omnes et ve-
narum partem irritabilitate praeditas esse.

Edinb. 1785. 8.

Chr. Kramp de vi vitali arteriarum. Ar-
gent. 1785. 8.

**).
[Seite 102]

vid. v.c. in Walteri tabulis nervor. thorac.
et abdominis
hepaticam dextram tab. II. O.

[Seite 103]

tab. III. l. – lienalem tab. II. P. tab. III. m.
tab. IV. o. – mesentericam superiorum tab. II.
Q. tab. III. s. – mesentericam inferiorem tab.
II. T. – aliasque plures.

cf. Soemmerring de corp. hum. fabrica. T. IV.
pag. 362.

*).
[Seite 103]

Haller de nervor. in arterias imperio. Gotting.
1744. 4.

Lucae l.c.

*).
[Seite 104]

Th. Kirkland’s Inquiry into the present state of
medical Surgery.
Lond. 1783. 8. Vol. I. p. 306 sq.

inprimis vero Cal. Hill. Parry’s experi-
mental Inquiry into the arterial pulse.
Lond.
1816. 8.

*).
[Seite 105]

cf. Ej. physiological Essays, containing an in-
quiry into the causes, which promote the cir-
culation of the fluids in the very small vessels
of animals
ed. 2. Edinb. 1761. 12.

H. v. d. Bosch über das Muskelvermögen
der Haargefässgen.
Monast. 1786. 8.

*).
[Seite 106]

qui enim vulgo, ast minus bene, vocatur pul-
sus venosus,
in vivisectionibus, passimque
etiam in morbosis affectionibus quibusdam, aut
vehementiore nixu observabilis, non cordis
[Seite 107] rhytmo, sed respirationi respondet, quum sub
alta et ultra modum continuata exspiratione
et sanguinis reflexu ad pulmones hinc impe-
dito iugularis vena ad encephalum usque,
subclavia ad basilicam, et cava inferior ad
crurales usque intumescat.

*).
[Seite 107]

G.E. Stahl de vena portae porta malorum.
Halae 1698. 4.

**).
[Seite 107]

Lister de humoribus pag. 25.

*).
[Seite 109]

Soemmerring und Reisseisen über die Structur,
die Verrichtung und den Gebrauch der Lungen.
Zwey Preisschriften,
Berol. 1808. 8.

†).
[Seite 109]

Jac. Carson on the Elasticity of the Lungs
in Philos. Transact. a. 1320. p. 29.

cf. etiam Const. Ern. de Welzien de
pulmonum autenergia
etc. Dorpat. 1819. 8.

**).
[Seite 109]

De omnibus quae ad respirationem faciunt,
organis cf. Corn. Jac. van den Bosch ana-
tomiam systematis respirationi inservientis pa-
thologicam.
Harlem. 1801. 4. p. 1–44.

*).
[Seite 111]

Keilius luxurianti suo iatromathematico in-
dulgens genio ultra 1744,000,000 cellulas utri-
que pulmoni tribuebat.

**).
[Seite 111]

Lieberkühnius superficiem cellularum aërea-
rum pulmonum aeque hyperbolice aequalem
faciebat 1500 ped. quadratis.

*).
[Seite 113]

Eustachii tab. XXVII. fig. 13.

*).
[Seite 114]

Mascagni hist. vasor. lymphaticor. tab. XX.

**).
[Seite 114]

ibid. tab. XXI.

*).
[Seite 115]

cf. Portal in Mém. de l’Acad. des scienc. de
Paris
a. 1780.

**).
[Seite 115]

J.G. Amstein (praes. Oetinger) de usu et
actione musculor. intercostalium.
Tubing. 1769 4.

Theod. Fr. Trendelenburg fil. de sterni
costarumque in respiratione vera genuinaque
motus ratione.
Gotting. 1779. 4.

Bordenave et Sabatier in Mém. de
l’ Acad. des scienc. de Paris,
a. 1778.

*).
[Seite 116]

Haller icon. anat. fasc. I. tab. I.

B.S. Albini tab. musculor. tab. XIV. fig.
5. 6. 7.

J.G. Röderer de arcubus tendineis musculor.
progr. I. Gotting. 1760. 4.

Santorini tab. posth. X. fig. I.

*).
[Seite 117]

De anatomicis administrationibus L. VIII. cap. 8.
sed totus liber experimentorum ad respiratio-
nem spectantium ditissimus est.

**).
[Seite 117]

Ephr. Krüger de nervo phrenico. Lips. 1759.
recus. in Sandifort thesauro Tom. III.

Walter tab. nervor. thorac. et abdominis.
tab. I. fig. I. n. 1.

*).
[Seite 119]

Quam antiquissima sit aëris tanquam vitae pa-
buli
notio vel ex l. de flatibus constat, qui in-
ter Hippocraticos sertur, cuius auctor triplex
humani corporis alimentum statuit, cibum sc.,
potum et aërem; hunc vero postremum ideo
tanquam vitale pabulum a reliquis duobus
distinguit, quod non sine vitae discrimine
vel exiguo tempusculo eo carere possimus.

**).
[Seite 119]

cf. Harvaei de succi alibilis aërei necessaria
renovatione, cum celebri astronomiae Prof.
Jo. Greaves disputationem, in huius De-
scription of the pyramids in Aegypt.
pag.
101 sq. ed. Lond. 1646. 8.

it. immortalis eius popularis Edm. Halley
Discourse concerning the means of furnishing
air at the Bottom of the Sea any ordinary
Depths.
in Philos. Transact. Vol. XXIX. No.
349. pag. 492 sq.

*).
[Seite 120]

Fr. Stromeyer Grundriss der theoretischen
Chemie
P. II. pag. 619.

*).
[Seite 121]

cf. v.c. Abildgaard in nordischen Archiv für
Naturkunde
etc. T. I. P. I et II.

**).
[Seite 121]

v. post Priestreium aliosque, praesertim
C.H. Pfaff ib. T. IV. P. II.

*).
[Seite 122]

Ut experirer, quamdiu animal definitam por-
tionem variorum, quae diximus, aëris gene-
rum iterato haurire possit, antequam lethalis
ipsi cedat, tres v.c. eiusdem circ. magnitudi-
nis et roboris canes paratos habui, quorum
primo vesicam 20 circ. pollices cubicos aëris
oxygenati continentem, tubuli ope in rese-
ctam ipsi asperam arteriam ligavi. Hic elapsis
40 horae minutis ultimo exspiravit.

Alteri eandam vesicam atmosphaerico aëre
inflatam illigavi, et hic minuto sexto in
finem vergente periit.

Tertio denique eandem vesicam ultima
prioris canis carbonisata exspiratione turgen-
tem applicavi, et hic quarto iam minuto
vita defunctus est.

Huno ipsum aërem acido carbonicum e
vesica postmodum aptiori vasi immissum, ea
quae supra tetigi phaenomena prae se ferebat.

Instrumentorum quibus ad haec experi-
menta curate instituenda utor, descriptionem
et iconem dedi in medic. Biblioth. Vol. I.
pag. 174 sq. tab. I.

*).
[Seite 123]

J.A. de Luc Idées sur la Météorologie Tom.
II. p. 67 229.

**).
[Seite 123]

Rob. Menzieb de respirationae Edinb. 1790. 8.

H.G. Rouppe de eodem argum. Lugd.
Batav. 1791. 4.

J. Bostock’s Versuch über das Athemholen.
übers. von
A.F. Nolde, Erf. 1809. 8.

†).
[Seite 123]

W. Allen et W.H. Pepys in philos. Trans-
act.
a. 1808. pag. 249 et 1809. pag. 404.

Quam varia ceteroquin sit quantitas aëris
acidi carbonici quam exspiramus, pro tem-
poris diei aliorumque momentorum ratione,
docent experimenta W. Prout in Thomson’s
Annals of philosophy Vol. II. pag. 328.

*).
[Seite 124]

J. Andr. Scherer Beweis, dass J. Mayow vor
100 Jahren den Grund zur antiphlogistischen
Chemie und Physiologie gelegt hat
p. 104.

Edm. Goodwyn’s connexion of Life with
Respiration.
Lond. 1788. 8.

J. Hunter on the blood p. 68.

J.A. Albers in Beyträgen zur Anat. und
Physiol. der Thiere
P. I. pag. 108.

**).
[Seite 124]

Nasse in J.F. Meckel Archiv für die Phy-
siol.
Vol. II. pag. 200.

et G. Wedemeyer physiologische Unter-
suchungen über das Nervensystem und die
Respiration.
Hannov. 1817. 8. pag. 175.

*).
[Seite 126]

Nomen tulit quod maxime a Rob. Hooke
ornatum fuerit, v. Th. Sprat hist. of the
royal Society
Lond. 1667. 4. pag. 232. Sed
pridem a Vesalio institutum et ob elegan-
tiam valdopere commendatum est. de c.h.
fabrica
pag. 824.

**).
[Seite 126]

Gu. Harvey de circulat. sanguinis, ad Jo.
Riolanum
. pag. 258. ed. Glasgov. 1751. 12.

Et maxime Exerc. de gener. animal. pag. 263.
ed. Lond. 1651. 4.

*).
[Seite 127]

v. Theod. G. Aug. Roose über das Ersticken
neugeborner Kinder.
in Ej. physiologisch.
Untersuchungen.
Brunsv. 1796. 8.

J.D. Herholdt de vita, inprimis foetus hu-
mani, eiusque morte sub partu.
Havn. 1802. 8.

**).
[Seite 127]

Conf. v.c. Petr. Jac. Daoustenc de respi-
ratione.
Lugd. 1743. 4. pag. 54 sqq.

Rob. Whytt on the vital and other invo-
luntary motions of animals
pag. 222. ed. Edinb.
1751. 8.

*).
[Seite 128]

Th. Young in philosoph. Transactions a. 1800.
P. I.

*).
[Seite 129]

Jan. Marg. Busch de mechanismo organi vocis
huiusque functione.
Groning. 1770. 4.

**).
[Seite 129]

Soemmerring icones organorum gustus et vo-
cis.
Francof. 1808. fol.

***).
[Seite 129]

B.S. Albini tab. musculor. tab. X. fig. 1–15.
tab. XI. fig. 45–48. tab. XII. fig. 1–7.

*).
[Seite 130]

Kratzensteinius glottidem cum larynge quo-
dammodo
pro tympano declarabat, cuius mem-
brana bisecta est. v. Ej. Tentamen de natura
et charactere sonorum litterarum vocalium.

Petrop. 1781. 4.

Certo respectu Aeoli quoque harpae quam
vocant compararem, praesertim eiusmodi, qua-
lem apud Amboinenses a se visam describit
Labillardiere in voyage à la Recherche de
la Pérouse T. I. pag. 326.

*).
[Seite 131]

Experimenta de ea lite dirimenda Gottingae
instituta v. in Jo. G. Runoe diss. de voce eius-
que organis
LB. 1753. 4.

it. cf. Jos. Ballanti in Commentar. insti-
tuti Bonon.
T. VI.

et Vicq-d’Azyr in Mém. de l’ac. des sciences
de Paris
a. 1779.

**).
[Seite 131]

De celebri experimento pridem a Galeno in-
stituto, cf. praeter alios W. Courten in Phi-
los. Transact.
N. 335.

[Seite 132]

Morgagni ep. anatom. XII. N. 20.

P.P. Molinelli in Commentar. instituti
Bonon.
Tom. III.

J. Haighton in Memoirs of the medical
Society of London.
T. III.

*).
[Seite 132]

In universum maxime flexibilem esse laryngem
humanum ad imitandas animalium voces vel
ferocissimarum gentium exemplo constat cf.
v.c. de Novae Guineae orbis australis incolis,
quos Papus vocant, Nic. Witsen Noord-en
Oost Tartarye
ed. 2. Amst. 1705. Vol. I. p. 165.
De Choktah gente Americae borealis, Jac.
Adair
in History of the American Indians.
p. 309.

*).
[Seite 133]

De Aethiopibus v.c., Grönlandis, Canadensi-
bus, Californiis, Kamtschadalibus etc. testi-
monia itineratorum fide dignissimorum ad ma-
nus habeo; ita ut mihi quidem paradoxon
sapere videantur, quae Roussavius de cantu
contendit, quod homini non natura sua con-
venire videatur etc. Dictionn. de Musique. Vol.
I. pag. 170. ed. Genev. 1781. 12.

*).
[Seite 134]

Cfr. Rich. Payne Knight’s analytical Essay
on the Greek alphabet.
Lond. 1791. 4. p. 3.

*).
[Seite 135]

cf. F. Mercur. ab Helmont alphabeti vere
naturalis Hebraici delineatio.
Sulzbac. 1657. 12.

Joach. Jungii doxoscopiae physicae mino-
res
(1662.) 4. append. section. I. P. II. sol.
Gg. II. 3.

Jo. Wallis Grammatica linguae Anglicanae,
cui praefigitur de loquela s. sonorum omnium
loquelarium formatione. tract. grammatico-phy-
sicus.
Utor ed. 6. Lond. 1765. 8.

Gottl. Conr. Chr. Storr de formatione lo-
quelae.
Tubing. 1781. 4.

**).
[Seite 135]

K.G. Anton über Sprache in Rücksicht auf
Geschichte der Menschheit.
Görlitz. 1799. 8.

Er. Darwin’s Temple of Nature. addit.
Notes
pag 112.

*).
[Seite 136]

Ej. surdus loquens Amst. 1692. 8. auct. s.t. diss.
de loquela
ib. 1700.

**).
[Seite 136]

De harum formatione v. Chr. Theoph. Kha-
tzenstein
tentamen supra laudatum.

*).
[Seite 138]

Fr. Lupichius de risu. Basil. 1738. 4.

Traité des causes physiques et morales du
rire.
Amst. 1778. 8.

**).
[Seite 138]

Jo. Melch. Fr. Albrecht (praes. Hallero) ex-
perimenta in vivis animalibus circa tussis or-
gana exploranda instituta.
Gotting. 1751. 4.

*).
[Seite 139]

Marc. Beat. L. Jac. Porta de suspirio.
Basil. 1755. 4.

**).
[Seite 139]

C.J. Sig. Thiel. de singultu. Gotting. 1761. 4.

***).
[Seite 139]

Jo. Fr. Schreiber de fletu. LB. 1728. 4.

†).
[Seite 139]

Dav. C. Imm. Berdot de suspiro. Basil.
1756. 4.

††).
[Seite 139]

Just. Godofr. Günz (praes. Walthero) de
oscitatione.
Lips. 1738. 4.

*).
[Seite 141]

W.B. Johnson’s history of animal chemistry
Vol. III. p.79.

**).
[Seite 141]

Eum quorundam animalium calidorum statum
excipiendum esse, quo hyemali somno sepulti
[Seite 142] torpent, vix monitu opus est. Tunc enim ut
plerasque reliquas animalis oeconomiae fun-
ctiones aut plane cessare aut mirum in modum
languescere constat, ita et nativus eorum ca-
lor ad teporem fere frigidiusculum reducitur.
Ipsum vero hocce notissimum phaenomenon
impedit quo minus acutissimi Jo. Hunter
sententiae subscribam, qui ea quae calidi san-
guinis animantia vulgo vocamus, animalia
quavis atmosphaerae temperatura eundem ca-
lorem permanenter servantia, appellanda esse
censet. on the blood. p. 15.

*).
[Seite 142]

J.B. van Mons in Journ. de Physique. T.
LXVIII. 1809. p. 121.

*).
[Seite 143]

Philos. Transact. Vol. I. P. II. a. 1758. in bru-
tis vero animatibus antea iam expertus erat
Arn. Duntze. v. Ej. exper. calorem anima-
lem spectantia.
Lugd. Bat. 1754. 4.

cf. etiam Benj. Franklin Experiments
and observations on Electricity,
ed. Lond.
1769. 4. p. 365.

**).
[Seite 143]

Duhamel et Tillet in Mém. de l’ac. des
scienc. de Paris
a. 1704.

Blagden et Dobson in Philos. Transact.
a. 1765.

***).
[Seite 143]

Imo vero notum est, Europaei quoque coeli
aestivos fervores quandoque suetum caloris
humani gradum superare; id quod ipse exper-
tus sum d. 3. Aug. 1783 quo die in Alpibus
Lucernensibus versabar, et circa meridiem cum
viro praestantiss. Schnyder de Wartensee
mercurium thermometri Fahrenheitiani um-
broso in loco ultra 100° ascensum videbam,
qui tamen quoties thermometrum corpori rite
applicabam fere ad 97mum° subsidebat.

*).
[Seite 145]

Lichtenbergii in hanc theoriae Crawfor-
dianae
partem animadversiones v. in Ej. no-
tis ad Erxlebenii Anfangsgr. der Naturlehrs
p. 447. ed. VI.

*).
[Seite 146]

Hinc perpetuum frigus miserorum, morbo cae-
ruleo
laborantium, quibus ex vitio malae con-
formationis aut cordis sepimenta peruia hiant,
aut uterque truncus arteriosus, aorticus aeque
ac pulmonalis, ut in testudine, iunctim ex
dextro ventriculo oritur, eoque ipso phlo-
gisticus ut vulgo audit processus parce saltem
et inique peragi potest.

cfr. sylvam observationum in J.C. Hein
diss. de istis cordis deformationibus quae san-
guinem venosum cum arterioso misceri per-
mittunt.
Gotting. 1816. 4.

*).
[Seite 147]

De nervosi praesertim systematis in calorem
animalem influxu jam a. 1786. pluribus egi,
Specim. physiologiae comparatae inter animan-
tia calidi et frigidi sanguinis
pag. 23.

Ultro eundem confirmatum v. in Magn.
Ström
theoria inflammationis doctrinae de
calore animali superstructa.
Havn. 1795. 8.
p. 30 sq. et a desideratiss. Roose in Journ.
der Erfindungen
etc. T. V. p. 17.

cf. etiam Dupuytren in Analyse des Tra-
vaux de l’Institut
1807. p. 16.

inprimis vero B.C. Brodie’s experiments
and observations on the influence of the
Brain on the generation of animal Heat.
in
philos. Transact. a. 1812. p. 378.

it. J. Davy ib. a. 1814. T. II. pag. 590.

Wilson Philip’s experimental Inquiry into
the laws of the vital functions
ed. 2. Lond.
1818. 8.

*).
[Seite 148]

cf. Crawford in Philos. Transact. Vol. LXXI.
P. II.

**).
[Seite 148]

G. Pickel experimenta physico-medica de ele-
ctricitate et calore animali.
Wirceb. 1778. 8.
pag. 91 sq.

*).
[Seite 149]

C. Ferd. Becker de effectibus caloris et fri-
goris externi in c. h.
Gott. 1802. 4. et Gu. Fr.
Baur
de eodem argumento ib. eod. (utraque
commentatio praemio Regio ornata.)

Mich. Skjelderup diss. sistens vim frigoris
incitantem.
Hafn. 1803. 8.

**).
[Seite 149]

Jo. Chr. Goeschen (praes. Ph. Fr. Meckel)
pulmonum cum cute commercium. Hal. 1789. 8.
inprimis vero J.D. Brandis Pathologie
Hamb. 1808. p. 316 sqq.

*).
[Seite 150]

cf. v.c. Tacconi in comment. instit. Bononiens.
Vol. VI. p. 74.

*).
[Seite 151]

M.W. Plagge über die im Darmcanal statt-
findende Respiration;
in Meckel’s Archiv
T. V. p. 89.

*).
[Seite 154]

Al. Monro (patr.) or. de cuticula humana.
oper. ed. Angl. Edinb. 1781. 4. p. 54. sq.

**).
[Seite 154]

v. post alios J. Mitchell inphilosoph. Trans-
act.
vol. XLIII. p. 111.

*).
[Seite 155]

Abr. Kaau perspiratio dieta Hippocrati. p. 7.

Lieberkuhn de fabrica villor. intestinor.
tenuium
p. 16.

Cruikshank’s Experiments on the insen-
sible perspiration
p. 5.

Rudolphi Reisebemerkungen T. I. p. 29. 140.

Jens W. Neergaard vergleichende Anat.
der Verdauungswerkzeuge
p. 21 et al.

J.B. Wilbrand Hautsystem in allen sei-
nen Verzweigungen.
Giess. 1813. 8.

**).
[Seite 155]

Crassissima ingentium quorundam animalium
epidermis ex verticalibus sibrillis compacta
est, quae situ suo boleti igniarii texturam
quodammodo aemulantur. Interior eius super-
ficies porosa apparet, quam substrati corii fila-
menta, quasi holosericea, penetrant. Luculen-
tissime singularem eam fabricam in praepara-
tis ex balaenae mysticeti cute depromtis
eoram video.

[Seite 156]

Similis quodammodo textura in humana cu-
ticula morbose affecta quandoque observatur,
ut in haereditario morbo cutaneo quo anglus
sic dictus hystricinus homo cum filiis et nepo-
tibus suis laborabat. v. W.G. Tilesii Beschrei-
bung und Abbildung der beiden sogenannten
Stachelschwein-Menschen
(porcupine men)
Altenb. 1802. fol.

Innumerae polyedricae papillae et verrucae
corneae quibus fratrum horum cutem exter-
nam, excepto capite et volis manuum plantis-
que pedum, stratam quasi et obiectam vidi,
elephanti cuticulae similitudinen aliquam prae
se ferebant, qualis praesertim in fronte et
vertice huius belluae visitur.

Verum et clavus digitorum pedis et occal-
lescentia cuticulae quae calcaneo substrata est
in adultis hominibus et qui plerumque nudi-
pedes incesserant, non multum subinde ab ea
textura abhorret. v. de clavorum genesi et
natura Carlisle in medical Facts and obser-
vations
vol. VII. p. 29.

*).
[Seite 157]

Gu. Hunter in medical obs. and Inquir. Vol. II.
p. 52 sq. tab. I. fig. 1. 2. Improbabilis ceterum
mihi videtur egregii viri coniectura, qua has
fibrillas vasa esse excretoria materiei perspira-
bilis hariolatur etc.

*).
[Seite 158]

Hinc epidermis leucaethiopum, quos albinos
vocant, ut ipse vide facillime vel insolatione
separatur, cum contra in Nigritis vel ipsis
emplastris vesicatoriis diutius resistat. cf.
Mitchel l.c. p. 108.

**).
[Seite 158]

B.S. Albinus de sede et caussa coloris aethio-
pum et caeteror. hominum.
Lugd. Batav. 1737.
4. fig. 1.

Sam. Th. Soemmerring über die körperl.
Verschiedenh. des Negers vom Europäer
ed. 2.
p. 46. sq.

[Seite 159]

Imo vero nuperorum quidam plures reti-
culi laminas, quid quod diversas species
statuunt; ut Lieutaud in Essais anatomiques
p. 103. ed. 1766.

Cruikshank l.c. p. 43. 99.

inprimis vero G.A. Gaultier Recherches
anatomiques sur le Systeme cutané de l’homme.

Par. 1811. 4.

*).
[Seite 160]

Jo. Nic. Pechlin de habitu et colore aethio-
pum, qui vulgo et Nigritae.
Kilon. 1677. 8.

Camperi de eodem argumento oratio
extat in Ej. kleiner Schriften Vol. I. P. 1.
pag. 24–49.

*).
[Seite 161]

Pluribus hanc sententiam exposui l. de gene-
ris hum. varietate nativa
p. 122 sq. ed. 3. quae
quidem assentientes habet viros egregie che-
mice doctos, e quorum numero vel cl.
Humphr. Davy nominasse sufficiat in Journals
of the Royal Institution
II. p. 30. ‘“in the rete
[Seite 162] mucosum of the African the carbon becomes
the predominant principle; hence the blackness
of the Negro.
”’ W.B. Johnson l.c. vol. II.
p. 229.

Copiam curatissimarum observationum de
varia hacce carbonacei elementi in muco Mal-
pighiano ratione praebet F.B. Osiander in
Commentat. Soc. Reg. Scientiar. Gotting. recen-
tiorum.
vol. IV. p. 112 sqq.

*).
[Seite 163]

v. Lyonet lettre à M. le Cat pag. 12.

**).
[Seite 163]

Chr. Gottl. Ludwig de humore cutem inum-
gente.
Lips. 1748. 4.

***).
[Seite 163]

Jo. Ph. Withoff de pilo humano. Duisb.
1750. 4. cf. Commentar. societ. scient. Gotting.
Vol. II.

Job. Baster in Verhandel. der Maatsch.
te Haarlem
T. XIV. p. 382.

C. Asm. Rudolphii de pilorum structura
Gryph. 1806. 4.

*).
[Seite 164]

Egi de iis l. de generis hum. variet, p. 29.

*).
[Seite 165]

cfr. pluribus Galeni ars medicinalis pag. 211-
235. M. Ant. Ulmi uterus muliebris p. 128.
et al. et Lavateri Fragmente T. IV. p. 112.

*).
[Seite 166]

Bulbulum enim magis firmandis quam nutrien-
dis pilis inservire, exinde suspicor, quod ii
pilorum cirri qui subinde in meliceridibus
et steatomatibus omenti et maxime ovariorum
reperti sunt, quales dum haec scribo ad ma-
nus sunt, plerumque bulbis careant, quod
nullihi infixi melleo isti sebo nuda tantum
contineantur.

**).
[Seite 166]

Duverney oeuvres anatomiques Vol. I. tab.
XVI. fig. 7. 9–14. tab. XVII. fig. 3 sqq.

*).
[Seite 167]

B.S. Albini annotat. academ. L. VI. tab. III.
fig. 4. 5.

**).
[Seite 167]

Hinc periculum contagionis per pilos, utpote
quibus miasmata tenacissime et diutissime ad-
[Seite 168] haerent. Cf. v.c. G. Cartwright Journal of
Transactions on the coast of Labrador
Vol. I.
p. 273. Vol. II. p. 424.

*).
[Seite 168]

G. Wedemeyer historia pathologica pilorum
(premio Regio ornata) Gotting. 1812. 4.

**).
[Seite 168]

Ars Sanctor. Sanctorii de statica medicina.
aphorismor. sectioniltus
VII comprehensa. Ve-
net. 1634. 16.

***).
[Seite 168]

v. C. de Milly et Lavoisier in Mém. de l’a-
cad. des sc. de Paris
a. 1777. pag. 221 sq. 360 sq.

J. Ingen-Housz Experiments upon vege-
tables.
Lond. 1779. 8. p. 132 sqq.

J.H. Voigt Versuch einer neuen Theorie des
Feuers
p. 157 sq.

*).
[Seite 169]

W. Bache on the morbid effects of carbonic acid.
gas on healthy animals.
Philadelph. 1794. 8. p. 46.

**).
[Seite 169]

cf. Abernethy l.c.

*).
[Seite 170]

Fr. L. Andr. Koeler de odore per cutem spi-
rante in statu sano ac morboso.
Gotting. 17944. 4.

**).
[Seite 170]

Sanctorii libram, qua ad ponderandam per-
spirabilis iacturam usus est, v. in Ej. Comm.
in
primam Fen primi L. Canon, Avicennae.
Venet. 1646. 4. p. 781.

Aliam eamque multo magis simplicem et
aptiorem descripsit Jo. Andr. Segner progr.
de libra, qua sui quisque corporis pondus explo-
rare posset.
Gotting. 1740. 4.

Imo vero ipsam hanc Segneri libram meo
consilio denuo emendavit et magis commodam
et accuratam reddidit instrumentorum et ma-
chinarum huiusmodi egregius opifex Gottin-
gensis J.A. Klindworth.

*).
[Seite 171]

cf. ad hanc sectionem inprimis cl. Wede-
meyeri
opus supra iam pag. 124. not. **)
dictum.

*).
[Seite 172]

v. Ej. diss. de basi encephali. Gotting. 1778. 4.
pag. 17. Id. citato de aethiopum anatome I.
pag. 59 sq.

Jo. Gottfr. Ebel observat. neurologioae ex
anatome comparata.
Traj. ad Viadr. 1788. 8.

*).
[Seite 173]

Eustachii tab. XVII. XVIII.

Halleri icones anat. fascic. VI. tab. I. II. III.

Santorini tab. posth. II. III.

F.B. Osiander in Commentat. Soc. Reg.
Scient. Gotting.
Vol. XVI. p. 105. tab. I. II.

Detm. W. Soemmerring de oculor. sect.
horizontali
Tab. I.

alii infra dicentur.

**).
[Seite 173]

Jo. Ladmiral icones durae matris in concava
et convexa superficie visae
Amst. 1738. fasc.
I. II. 4.

*).
[Seite 174]

Memorabilis est calvariae ossium lamina, quae
in non unius generis mammalibus tentorii il-
lius duplicaturam penetrat idemque firmat.
Perperam quidem Cheseldenius (anat. of the
bones
cap. 8.) osseum illud tentorium non nisi
feris tribuit, cum idem et in equino genere,
cercopitheco panisco, imo vero et in orycte-
ropode capensi etc. reperiatur. De usu eius
interim ambigendum videtur. Qui enim vulgo
eidem tribuitur, (v.c. a Laur. Nihell de
cerebro.
Edinb. 1780. pag. 4.) ut in velociter
salientibus mammalibus cerebellum tueatur,
minus arridet, cum et ursus aliaque lentiora
animantia eiusmodi osseo tentorio instructa
sint, velocissimus e contrario ibex eo careat.

**).
[Seite 174]

Vieussens nevrograph. universal. tab. XVII.
fig. I.

Duverney oeuvres anatom. Vol. I. tab. IV.

Halleri icones anat. fascic I. tab. VI.

Walter de morbis peritonaei et apoplexia.
Berol. 1785. 4. tab. III. IV.

Vicq-D’Azyr planches anatomiques tab.
XXXII. et XXXV.

*).
[Seite 175]

Ruyschii respons. ad ep. problematic. nonam
Amst. 1670. tab. X.

*).
[Seite 176]

B.S. Albini annot. acad. L. I. tab. II. fig. 1–5.

**).
[Seite 176]

cf. praeter auctores jam dictos aut alias di-
cendos:

Jos. et C. Wenzel de structura cerebri.
Tubing. 1812. fol.

C.G. Carus Darstell. des Nervensystems etc.
Lips. 1814. 4.

C. Fr. Burdach vom Bau u. Leben des
Gehirns.
Vol. I. Lips. 1819. 4.

Speciatim vero de successiva cerebri in
foetu formatione.

Ign. Döllinger Beytr. zur Entwickelungs-
gesch. des menschl. Gehirns.
Francof. 1814. fol.

J.L. Schoenlein v. der Hirnmetamorph.
Wirceb. 1816. 8.

Fr. Tiedemann Anat. u. Bildungsgesch. des
Gehirns im Foetus
etc. Norimb. 1816. 4.

*).
[Seite 177]

S. Th. Sömmerring über das Organ der Seele.
Regiom. 1796. 4. tab. I. II.

**).
[Seite 177]

Summam vero horum plexuum in oeconomia
corporis humani dignitatem, vel sectiones pa-
thologicae mente captorum demonstrant, ut-
pote quibus haud aliam encephali partem tam
saepissime morbosa affectione corripi constat.

***).
[Seite 177]

De basi encephali pag. 63.

cf. Gennari de peculiari structura cerebri.
Parmae 1782. 8. tab. II. III.

*).
[Seite 178]

Malpighi de cerebri cortice c. rel. de viscerum
structura Exercit.
Lond. 1669. 12.

Ruysch de cerebri corticali substantia ep.
problematic.
XIIma. Amst. 1699. 4.

Chr. Frid. Ludwig de cinerea cerebri sub-
stantia.
Lips. 1779. 4.

**).
[Seite 178]

Sömmerring de habitu vasorum cerebri in Denk-
schriften der Acad. der Wiss. zu München
a.
1808. tab. I.

***).
[Seite 178]

B.S. Albini annotat. academ. L. I. tab. II. fig. 4. 5.

†).
[Seite 178]

cf. Metzgeri animadversiones ad doctrinam
nervorum.
Regiomont. 1783. 4.

*).
[Seite 179]

C. Chr. Sass de proportionibus quatuor ele-
mentorum in cerebro et musculis.
Kil. 1818. 4.

**).
[Seite 179]

Memorabile phaenomenon primus curatius
descripsit Jo. Dan. Schlichting in Commerc.
litter. Norico
a. 1744 p. 409 sq. tum uberius in
Mém. présentés à l’ac. des sc. de Paris T. I.
pag. 113.

Causas vero eius numerosis vivisectionibus
sagaciter eruit Hallerus. v. discipuli eius,
Jo. Dit. Walstorf experimenta circa motum
cerebri, cerebelli
etc. Gotting. 1753.

cf. etiam post F. de la Mure labores, Lor-
ryi
de eodem argumento dissertationes in
Mém. présentés. T. III. p. 277 sq. 344 sq.

De simili motu et in medulla spinali passim
observato v. Portal in Mém. s. la Nature de
plusieurs maladies
T. II. p. 81.

***).
[Seite 179]

Exoptata aliquando usus sum opportunitate
eum motum luculentissime in adulto homine
[Seite 180] observandi et de eodem pericula instituendi.
Erat is adolescens 18 annorum, cui, postquam
ante lustrum ex alto delapsus calvariae ossa
supra frontem ad sinistrum suturae coronariae
latus diffregerat, ingens exinde natus ossium
hiatus non nisi communibus integumentis et
molli cicatrice erat obtectus. Hicce hiatus
foveam quasi formabat plus minus profundam;
maxime nempe profundam quando dormiebat;
vigilanti contra planiorem: variam porro pro
respirationis diverso rhythmo, ita ut alte
subsideret, quoties inspiranti animam retinere
iubebam: inflaretur vero, imo in turgentem
tumorem ascenderet, quando validam exspira-
tionem diutius protrahebat. Erat praeterea in
fundo foveae pulsus observabilis, reliqui ar-
teriosi systematis pulsui perfecte synchronus,
qualis Petriolo, Vandello aliisque quon-
dam Halleri adversariis imposuisse videtur,
qui arteriosum eum motum cum singulari
altero, qui respirationi unice respondet, inepte
confundebant. – Obiter adiecisse liceat ado-
lescenti isti ex sinistri lateris vulnere capitis,
dextri lateris brachium et crus hemiplectica
evasisse.

*).
[Seite 180]

Jo. Jac. Huber de medulla spinali. Gotting.
1741. 4. – Icon adiecta redit inter Halle-
rianas
fascic. I. tab. II.

[Seite 181]

Propriae Halleri eiusdem partis icones
extant ibid. fascic. VII. tab. IV. V.

Monro on the nervous system tab. X. fig. 1.

G.G. Th. Keuffel de medulla spinali.
Hal. 1810. 8.

*).
[Seite 181]

cf. Anatomie et Physiologie du systeme ner-
veux
etc. par F.J. Gall et G. Spurzheim.
Par. inde ab a. 1810. 4.

**).
[Seite 181]

Rol. Martin or de proprietatibus nervor. ge-
neralioribus;
praemissa Ej. instit. nevrologicis.

*).
[Seite 182]

Reil de structura nervorum. Hal. 1796 fol.

F.B. Osiander in commentat. Soc. Reg.
scientiar. Gottingens.
T. XVI.

**).
[Seite 182]

v. Haller de partibus c.h. sensibilibus in
Commentar. societ. scientiar. Gotting. T. I.

Et de iisdem Sermo III. in nov. Comment.
T. III.

Petr. Castell experimenta quibus constitit
varius h.c. partes sentiendi facultate carere.

Gotting. 1753. 4.

Tum tres integrae collectiones ad ingentes
lites facientes. quae super iis scriptis Gottin-
gensibus per universam Europam excitatae sunt:

Sull’ insensibilita e irritabilita, dissertazioni
transportate
da J.G.V. Petrini. Rom. 1755. 4.

Sulla insensitivita ed irritabilita Halle-
riana
opuscoli raccolti da G.B. Fabri. Bo-
non. 1757–59. IV. Vol. 4.

Et quae Hallero ipso curante prodiit s.t.
Mémoires sur la nature sensible et irritable des
parties du corps humain.
Lausann. 1756–59.
IV Vol. 12.

*).
[Seite 183]

In miro dissensu imo contradictione de tendi-
num aliarumque, quas textus mox dicet par-
tium in homine laesarum sensu, mihi quidem
semper visum est negativis testimoniis plus
ponderis inesse quam positivis, ideo quod ni-
hil fallacius cogitari possit quam aegrotorum
iudicium de dolorum internorum sede. Ut
enim exempla hominum taceam, quos toties
de partibus pridem amputatis, quasi adhuc do-
lentibus conquestos esse nubes testium extat,
vulgatissimum est aegros videre, de topico et
sixo partis cuiusdam dolore diutissime queru-
los, quem tamen post sata in funeris dissectione
intemeratum et integerrimum reperis, alium
contra, subinde remotissimum chronica labe
affectum, cuius molestum sensum aeger fallens
ad alienam plane et insontem sedem retulerat.

Et ita quidem v.c. longe faciliores expli-
catu mihi videntur querelae Syphiliticorum
etc. de doloribus putatitiis ossium, quom tot
contrarii experimentorum eventus, quales ipse
in hominibus vidi, quorum medulla studiose
et consciis aegretis vellicata nihil plane in-
grati sensus excitavit.

*).
[Seite 184]

Indies enim magis magisque convincor, quan-
tis cautelis et quanta exercitatione et saepe
iterata eiusdem experimenti in non unius ge-
neris animantibus repetitione opus sit in legi-
bus physiologicis ex vivisectionibus constituen-
dis. Ipse enim ut exemplo de medullae pu-
tatitio sensu, cuius modo memini, porro uter,
quando in pluribus tam mammalibus quam
avibus experimentum repetebam, valde dissi-
mili eventu id cedere vidi. Pleraque enim id
generis animalia medullam cylindrici cuius-
dam ossis sibi destrui passa sunt abeque ullo
doloris signo; alia perfecte simili modo tractata
vix adhuc appropinquante instrumento con-
vellebantur, eiulabant etc. Fieri potuit, ut
hi, novorum cruciatuum timore praeoccupati
ad insontem plane instrumenti accessum con-
vellerentur; fieri vero etiam potuisset, ut
aliqua istorum animalium, praecedentis dolo-
ris vehementia quasi obtusa, leviorem medul-
lae stimulationem non sensissent, etiamsi ner-
vulis praedita fuisset.

*).
[Seite 185]

Diversas de eo argumento auctorum sententias
studiose collectas exhibet Lassus sur les décou-
vertes faites en Anatomie.
p. 299 sq.

**).
[Seite 185]

cf. Mein. Sim. du Pui de homine dextro et
sinistro.
LB. 1780. 8. pag. 107 sq.

C. Fr. Ed. Mehlis commentatio (praemio
Regio ornata) de morbis hominis dextri et
sinistri.
Gotting. 1818. 4.

*).
[Seite 186]

v. Gall et Spurzheim, it. Osiander ll. cc.

**).
[Seite 186]

Sömmerring in Hessischen Beyträgen zur
Gelehrsamkeit
P. 1. et IV.

it. F.N. Nöthig (praes. Sömmerring) de
decussatione nervor. opticor.
Mogunt. 1786. 8.

J.F. Ackermann in bibliothecae quam edidi
medicae vol. III. p. 337. 706.

Flor. Caldani opuscula anatomica. Patav.
1803. 4. p. 111.

Jos. et C. Wenzel l.c.

***).
[Seite 186]

cf. Pfeffinger de structura nervorum. Ar-
gent. 1782. 4.

†).
[Seite 186]

Gul. Battie principiis animalibus. pag. 126.

*).
[Seite 187]

Comment. instituti Bononiens. T. III. 1755.
p. 282 sq. fig. 1. 2.

Quam Molinelli observationem deinde
plurimis confirmarunt et ultro ornarunt Fel.
Fontana et Al. Monro: hic opere saepius
citato, ille Tr. sur le vénin de la vipère. Flor.
1781. 4. Vol. II.

**).
[Seite 187]

C. Asm. Rudolphi in Abhandl. der Berliner
Acad. der Wissensch.
a. 1814. p. 168.

***).
[Seite 187]

J. Stieglitz über den thierischen Magnetismus.
Hannov. 1814. 8. pag. 536 sq.

†).
[Seite 187]

Mém. de l’acad. des sc. de Berlin Vol. IX.
a. 1753.

*).
[Seite 188]

Conf. post alios qui de gangliis ex professa
egerunt:

Ant. Scarpa anatom. annotat. L. I. de ner-
vor. gangliis et plexubus.
Mutin. 1779. 4.
G. Prochaska de structura neruorum. Vin-
dob. 1780. 8.

C.W. Wutzer de corporis humani gan-
gliorum fabrica atque usu.
Berol. 1817. 4.

*).
[Seite 189]

cf. Reil in Archiv. für die Physiologie T. VII.
p. 189.

*).
[Seite 191]

Cartesianae hypothesi pondus aliquod acce-
dere videbatur lectionibus mente alienatorum,
quibus pinealis glandula calculis obsessa re-
perta est. Verum curatior observatio docuit,
non in mente captis solum, verum et in sa-
nissimis hominibus tantum non omnibus, inde
a 12mo circ. aetatis anno (vix unquam vero
in brutis) idem conarium margaritaceis quasi
arenulis obsideri: cf. Sömmerring de lapillis
vel prope vel intra glandulam pinealem sitis,
s. de acervulo cerebri.
Mogunt. 1785. 8.

**).
[Seite 191]

Huius certe particulae praerogativas mascule
refutavit b. Zinn experim. circa corpus callo-
sum, cerebellum, duram meningem, in vivis
animalibus institut.
Gotting. 1749. 4.

*).
[Seite 192]

Legallois sur le principe de la vie Par. 1812. 8.
B.C. Brodie, Ev. Home, A.P. Wilson
Philip
, et W. Clift in philos. Transact.
a. 1811 sq. et 1814 sq. G.R. Treviranus
in verm. Schr. T. I. pag. 99.

*).
[Seite 193]

Dupuytren l.c. Ducr. de Blainville pro-
positions sur la respiration
etc. Par. 1808. 4.

**).
[Seite 193]

Trevirani biolog. T. V. pag. 107.

*).
[Seite 194]

cf. Michelitz scrutinium hypotheseos spirituum
animalium.
Prag. 1782. 8.

*).
[Seite 195]

G. Th. Soemmerring über den Saft, welcher
aus den Nerven wieder ausgesangt wird.
Landah.
1811. 8.

*).
[Seite 196]

Fr. Al. von Humboldt über die gereizte Mus-
kel- und Nervenfaser.
Posen. 1797. II. vol. 8.

J.W. Ritter Beweis, dass ein beständiger
Galvanismus den Lebensprocess im Thierreiche
begleite.
Viner. 1798. 8.

**).
[Seite 196]

J. Heineken Ideen u. Beobachtungen den thie-
rischen Magnetismus betreffend.
Brem. 1800. 8.

***).
[Seite 196]

v. Humboldt et Heineken ll. cc.

G.C. Berendt de atmosphaera nervorum
sensitiva.
Gotting. 1813. 4.

*).
[Seite 197]

cf. vero ab altera quoque parto gravem et acu-
tam horum argumentorum censuram in
Stiegiitii quod iam diximus opere über den
thierischen Magnetismus
pag. 75 sqq. et alias.

*).
[Seite 198]

v. Ej. Quaestiones ad calcem optices. Qu. 23.
p. 355. ed. Lond. 1719. 8.

**).
[Seite 198]

Dav. Hartley’s observations on man, his frame,
his duty, and his expectations.
Lond. 1749. 8.
Vol. I. pag. 44.

***).
[Seite 198]

Varia Hartleji decreta huc facientia ultro
ernavit Er. Darwin Zoonomiae T. I.

*).
[Seite 199]

Jo. de Gorter exercitationes medicae IV. Amst.
1737. 4.

*).
[Seite 201]

cf. Rol. Martin in Schwed. Abhandl. Vol.
XXXIX. a. 1777.

G. Bew in Memoirs of the Soc. of Man-
chester.
vol. I. p. 159.

Ch. Hutton’s mathematical Dictionary.
vol. I. p. 214.

**).
[Seite 201]

F. de Riet de organo tactus LB. 1743. 4. re-
cus. in Halleri collect. anat. T. IV.

***).
[Seite 201]

Dav. Corn. de Courcelles icones musculor.
capitis
tab. I. fig. 2. 3.

†).
[Seite 201]

B.S. Albini annotat. academ. L. III. tab. IV.
fig. 1. 2.

††).
[Seite 201]

Ruysch thes. anat. III. tab. IV. fig. 1. thes.
VII. tab. II. fig. 5.

B.S. Albinus l.c. L. VI. tab. II. fig. 3. 4.

*).
[Seite 202]

Grew in philos. Transact. n. 159.

**).
[Seite 202]

B.S. Albini annotat. acad. L. II. tab. VII.
fig. 4. 5. 6.

***).
[Seite 202]

Simiae scilicet, papiones, cercopitheci et le-
mures, utpote quibus digitorum apices in qua-
ternis quibus gaudent manibus mollissimi, et
[Seite 203] humanorum digitorum in modum spiralibus
lineis distincti sunt.

Disputatum quidem est inter physiologos,
num praeter hominem ea quoque mammalia
quae quadrumana audiunt, tactus sensu instructa
sint? In qua lite componenda ea considerare
oportet, quae supra (§. 81.) de sanitate varia
pro vitae diverso genere, dicta sunt. Amba-
bus concedo puellae delicatulae niveas manus
tactu exquisito longe praecellere brutorum
quae nominavi digitos. Ab altera autem parte
ipsa autopsia toties expertus didici multas
simias et papiones digitos habere longe mol-
liores iisque ad explorandas tactu superficiei
corporum qualitates longe aptius uti quam bar-
baris plurimis gentibus liceat, aut innumeris
infimae sortis Europaeis, quibus rustico labore
concalluerunt manus.

*).
[Seite 203]

B.S. Albinus de habitu et colore aethiopum
fig. 3.

*).
[Seite 205]

Grew’s anatomy of plants p. 284 sq.

Petr. Luchtmans de saporibus et gustu. LB.
1758. 4. p. 58 sqq.

J. Gottl. Leidenfrost de sensu qui in fau-
cibus est, ab eo qui in lingua exercetur, diverso.

Duisb. 1771. 4.

**).
[Seite 205]

Sömmerring icones organorum humanorum
gustus.
Francof. 1808. fol.

*).
[Seite 206]

Id quod contra aliorum opinionem vivi-
sectionibus et pathologicis observationibus
evici Specimine historiae naturalis ex aucto-
ribus classicis illustratae.
Gotting. 1816. 4.
pag. 4 sqq.

**).
[Seite 206]

In canibus ovibusque versicoloribus plerumque
etiam linguam et fauces reticulo variegato
conspicua vidi.

***).
[Seite 206]

cf. Just. Schrader observat. et histor. e Har-
vaei
L. de generat. animal. p. 186.

*).
[Seite 207]

Morgagnii adversar. anat. prima tab. I.

**).
[Seite 207]

Ruysch thes. anat. I. tab. IV. fig. 6.

B.S. Albini annotat. acad. L. I. tab. I. fie. 6–11.

***).
[Seite 207]

cf. Halleri egregia linguae hominis vivi de-
scripto in Dictionn. encycloped. ed. Ebrodun.
Vol. XXII. pag. 28.

†).
[Seite 207]

Jo. Fr. Meckel de quinto pare nervorum ce-
rebri.
Gotting. 1748. 4. pag. 97. fig. I. n. 80.

††).
[Seite 207]

Jo. F.W. Böhmer de nono pare nervorum
cerebri.
Gotting. 1777. 4.

†††).
[Seite 207]

v. Haller icon. anatom. fasc. II. tab. I. lit. g.
Monro on the nervous system tab. XXVI.

*).
[Seite 208]

Bellini gustus organum novissime deprehen-
sum.
Bonon. 1665. 12.

*).
[Seite 209]

Conr. Vict. Schneider de osse cribriformi et
sensu ac organo odoratus.
Witteb. 1665 12.
Quod quidem classicum opusculum in historia
physiologiae quasi epocham constituit, non so-
lum quod primus in eo functionem olfactus
rite explicaverit auctor, sed maxime quod ve-
terum de eius organo tanquam emunctorio ce-
rebri somnia dissipaverit.

*).
[Seite 210]

Sömmerring icones organorum humanorum ol-
factus.
Francof. 1810. fol.

**).
[Seite 210]

cf. Halleri icones anat. fasc. IV. tab. II.

Duverney oeuvr. anatom. Vol. I. tab. XIV.

Santorini tab. posthum. IV.

C.J.M. Langenbeck neue Bibl. für
Chirurgie
Vol. II. P. 2. pag. 318. tab. II.

*).
[Seite 211]

Odoratui enim inservire hos sinus, partim vero
si quid unquam ad vocem et loquelam con-
ferre, (quae tot physiologorum opinio fuit,)
pluribus demonstravi prolus. de sinibus fron-
talib.
Gotting. 1779. 4. argumentis usus mul-
tifariii tam ex osteogenia, quam ex anatome
comparata, et ex phaenomenis pathologicit
depromtie.

*).
[Seite 212]

Metzger nervorum primi paris historia Argent.
1766. 4. recus. in Sandiforti thesauro Vol. III.
Scarpa, anatomicar. annotat. L. II. tab. I. II.

**).
[Seite 212]

Docent hoc tum sectiones pathologicae tum
anatome comparata. Ita v.c. historiam anosmiae
quae nervorum primi paris compressionem a
scirrho insecuta erat, exhibet Loderi obser-
vatio tumoris scirrhosi in basi cranii reperti.

Jen. 1779. 4. – Ex zootomia vero notum est,
sagacissimis mammalibus, v.c. elephantis, ur-
sis, canibus, bisulcis ruminantibus, erina-
ceo, etc. amplissimam quoque esse et numero
[Seite 213] sissimis canaliculis perforatam laminam hori-
zontalem ossis cribiformis, aeque numerosis
filamentis istius nervi olfactorii respondentem.

*).
[Seite 213]

Uti enim ea animantia mammalia, quae reli-
quis olfactus acie praestant, qualia medo cita-
vimus, amplissima instructa sunt olfactus offi-
cina; ita et inter humani generis varietates
barbarae nonnullae gentes, quae sagacitate emi-
[Seite 214] nent, amplioribus quoque gaudere videntur
odoratus instrumentis.

Ita caput osseum Indi Americae borealis,
(gentis suae ducis, qui ante 50 circ. annos Phi-
ladelphiae capite plexus est) quod Decade
prima collectionis
meae craniorum diversarum
gentium illustratae
tab. IX. exhibui, nares in-
ternas mirandae capacitatis prae se sert: adeo ut
v.c. conchae mediae in bullas insignis ambitus
quasi inflatae sint, et sinus singulares ipsis con-
tentos, a Santorino primum observatos, nun-
quam alias tam vaegrandes viderim.

Proxime ad eam amplitudinem accedunt na-
res internae aethiopum, quorum octona crania
ad manus habeo, etsi valdopere invicem discrfe-
pantia, in universum tamen olfactus officina
latiore conspicua, quam et in iisdem homini-
bus curate observavit Sömmerring über die
körperl. Verschiedenh. des Negers
etc. pag. 22.

Respoudent autem his relationes testium fide
dignissimorum de stupenda fere istorum barba-
rorum odoratus sagacitate.

De Indis v.c. Americae borealis cf. post
alios Urlsperger Nachr. von der Grossbritann.
Colonie Salzburg. Emigranten in America

Vol. I. p. 862.

de aethiopibus vero Journal des Sçavans
a. 1667. p. 60.

*).
[Seite 215]

v. Alibert de vi odorum medicata in Mém.
de la Soc. médicale
T. I. p. 44.

**).
[Seite 215]

Emile T. I. p. 367.

***).
[Seite 215]

De odoratus vi in ipsos animi mores et pro-
pensiones v. Benj. Rush in medical Inquiries
and observations
Vol. II. pag. 34.

*).
[Seite 216]

Sömmerring icones organor. humanor. audi-
tus.
Francof. 1806. fol.

**).
[Seite 216]

B.S. Albini annotat. academ. L. VI. tab. IV.

***).
[Seite 216]

v. Jo. Rhodius ad Scribon. Largum p. 44 sq.

Jo. Alb. Fabricius de hominibus ortu non
diffierentibus.
Opusculor. p. 441.

Ch. Collignon’s miscellanious works. Can-
tabr. 1786. 4. p. 25 sq.

†).
[Seite 216]

cf. Jo. Haygart in medical observ. and In-
quiries
Vol. IV. pag 198 sq.

*).
[Seite 217]

v. acutam cl. Himly comparationem organo-
rum auditus et visus in Ej. Bibliothek für
Ophthalmologie
Vol. I. pag. 6 sqq.

**).
[Seite 217]

Quartum enim quod inde a Franc. Sylvii tem-
poribus vulgo recipiunt ossiculum, et lenticulum
vocant, si optima et plurima ex adulto homina
exempla consulueris, nullum esse, pluribus
ostendi opere osteologico pag. 155 sq. ed. 2dae.

*).
[Seite 218]

Saunders’s anatomy of the human Ear. Lond.
1806. fol. tab. I. II.

**).
[Seite 218]

Scarpa de structura fenestrae rotundas etc.
Mutin. 1772. 8.

***).
[Seite 218]

Tubam actioni membranas tympani subser-
vire, anatome comparata verisimillimum red-
dit. Siquidem omnibus iis rubri sanguinis
animantium classibus tuba concessa est quae
membrana tympani gaudent: negata contra
piscibus qui ipsa ea membrana carent. Varias
nuperorum de tubae huius usu opiniones v. in
Reilii Archiv für die Physiol. T. II. p. 18. III.
p. 165. IV. p. 105. VIII. p. 67. IX. p. 320.

*).
[Seite 219]

v. Scarpae disquisitiones anatomicae de auditu
et olfactu
tab. IV. fig. 5. tab. VII. fig. 3.

*).
[Seite 220]

Cotunni de aquaeductibus auris humanae. Neap.
1761. 8.

**).
[Seite 220]

Ph. Fr. Meckel da labyrinthi auris contentis.
Argent. 1777. 4.

***).
[Seite 220]

Fallopii observat. anatom. p. 27 b. sq. ed.
Venet. 1561. 8.

†).
[Seite 220]

cf. Brendelii analecta de concha auris hu-
manae.
Gotting. 1747. 4.

Id. de auditu in apice conchae. ib. eod. 4.

*).
[Seite 221]

cf. Zinnii observ. botanic. Gotting. 1753. 4.
p. 31 sq.

Scarpa l.c. tab. VIII. fig. 1. 2.

**).
[Seite 221]

B.S. Albini tab. musculor. tab. XI. fig. 29.

***).
[Seite 221]

Eustach. de auditus organ. pag. 157.

Caldani institut. physiolog. pag. 245 sq.

*).
[Seite 222]

Jo. Fr. Meckel de quinto pare nervorum
cerebri
fig. I. x. 71.

Leop. M.A. Caldani de chordae tympani
officio in Saggi dell’ Acoad. di Padova T. II.

**).
[Seite 222]

Cotunni l.c. §. LXXXVIII.

Marherr praelect. in Boerh. instit. Vol. III.
p. 343.

*).
[Seite 223]

Sam. Th. Soemmerring (patris) icones oculi
humani.
Francof. 1801. fol.

Detm. W. Soemmerring (filii) de oculo-
rum sectione horizontali Commentarius.
Got-
ting. 1818. fol.

*).
[Seite 224]

G.H. Gerson de forma corneae deque sin-
gulari visus phaenomeno.
Gotting. 1810. 4.

Al. Clemens tunicae corneae et humoris
aquei monographia.
Gotting. 1816. 4.

M.J. Chelius über die durchsichtige Horn-
haut.
Carlsr. 1818. 8.

**).
[Seite 224]

Sam Th. von Soemmerring in Denkschr. der
Akad. der Wiss. zu München.
a. 1817. tab. I.

*).
[Seite 225]

C. Mundini in Comm. instit. Bononiens. T. VII.
p. 29.

H.F. Elsaesser (praes. G.C. Ch. Storr)
de pigmento oculi nigro. Tubing. 1800. 8.

**).
[Seite 225]

B.S. Albini annotat. academ. L. III. pag. 59 sq.
L. IV. pag. 75 sq. L. V. pag. 66 sq.

***).
[Seite 225]

Walter de venis oculi etc. Berol. 1778. 4.
tab. I. fig. 2. tab. II. fig. 2.

†).
[Seite 225]

Vasa retinae sanguifera egregiae pulcritudinis
in fele viva aquis submersa demonstrare, pri-
mus docuit Jo. Mery in Mém. da l’acad. des
sc. de Paris, avant
1699. T. X. pag. 650. et
a. 2704. pag. 265.

Pulcherrime vero radiatam retinae faciem
e lepore pridem elegantissima icone exhibuit
Zinnius Commentar. soc. scient. Gotting.
Tom. IV. a. 1754. tab. VIII. fig. 3.

E cuniculo Fontana sur le vénin de la vi-
père.
Vol. II. tab. V. fig. 12.

*).
[Seite 226]

Decursum horum ramulorum curata icone
videbis in Oeuvres de Mariotte pag. 527. fig. 1.

**).
[Seite 226]

Sömmerring de foramine centrali limbo luteo
cincto retinae humanae:
inter Ccmmentat. Soc.
Reg. scientiar. Gottingens.
T. XIII.

Ph. Michaelis in Journal der Erfindungen
in der Natur- und Arzneywiss.
P. XV.

***).
[Seite 226]

Cum hactenus praeter hominem unice in ani-
mantium quadrumanorum oculis hoc foramen
centrale reperire potuerim, apud istiusmodi
scil. animalia quibus axes oculorum aeque ac
homini paralleli sunt, ipsum istius foraminuli
usum huic oculorum parallelae directioni re-
spondero puto, et quomodo respondeat ube-
rius exponere conatus sum in Handbuch der
vergleichenden Anatomie
p. 402 sq. ed. 2.

Uti enim ab una parte ex isto oculorum situ
id commodi nascitur, quod idem obiectum
utroque oculo simul, ideoque tanto clarius cer-
natur; ita et foramine isto incommoda nimiae
lucie, oculorum aciem perstringentis, minuun-
tur, siquidem hanc aperturam tunc expandi
paulo et dilatari, adeoque luminis focum prin-
cipalem a maxime sensibili retinae centro ar-
ceri, probabile videtur.

*).
[Seite 227]

Comment. soc. scient. Gottingens. T. IV. p. 199.

*).
[Seite 228]

De memorabili arteriarum et nervorum oculi
interni, praesertim vero iridis, relatione mu-
tua v. Diet. G. Kieser de anamorphosi oculi.
Gotting. 1804. 4.

**).
[Seite 228]

Elegantis structurae membranulam primus
observavit Franc. Sandys, celeber praepara-
torum anatomicorum artifex; descripsit vero
primus et icone exhibuit Ever. Jac. Wachen-
dorf
Commerc. litterar. Nor. a. 1740. hebd. 18.

*).
[Seite 229]

Ipsum huncce crassiorem limbum in bisulco-
rum oculis percurrit canalis ciliaris a Fel. Fon-
tana
primum visus (sur le rénin de la vipère
Vol II. tab. VII. fig. 8. 9. 10.) et ab Adolph.
Murray
curatius descriptus nov. actor. Upsa-
liens.
Vol. III.

**).
[Seite 229]

Doellinger in nov. act. ac. N.C. T. IX.
p. 267 sqq. tab. VII.

C.J.M. Langenbeck neue Bibl. für die
Chirurgie
III. B. 1. St. tab. I. II.

*).
[Seite 230]

cf. inserim praeter alios Brandis in Patholo-
gie
p. 253.

et J. Aug. Hegar de oculi partibus quibus-
dam.
Gotting. 1818. 8. p. 25 sqq.

*).
[Seite 231]

v. Th. Young in philos. Transact. a. 1795.
tab. XX. fig. 2. 3.

Dav. Hosack ib. 1794. tab. XVII. fig. 4.

J.C. Reil de lentis crystallinae structura
fibrosa.
Hal. 1794. 8.

*).
[Seite 232]

H. Meibomii de vasis palpebrarum novis ep.
Helmst. 1666. 4.

**).
[Seite 232]

B. S. Albini annotat. academ. L. III. tab. III.
fig. 4.

*).
[Seite 233]

J. Chr. Rosenmüller organor. lachrymalium
partiumque externarum oculi humani descriptio
anatomica.
Lips. 1797. 4.

*).
[Seite 235]

v. Nev. Maskelynes’s Attempt to explain a Dif-
ficulty in the Theory of Vision, depending on
the different Refrangibility of Light;
in phi-
losoph. Transact.
Vol. LXXIX. p. 256.

**).
[Seite 235]

v. J.H. Voigt in Magazin für Physik und Na-
turgeschichte
T. V. P. III. p. 143.

*).
[Seite 237]

Zinn de motu uveae 1757. in Commentat. socie-
tat. scientiar. Gottingens.
Tom. I.

Fel. Fontana dei moti dell’ iride. Lucc.
1765. 8.

*).
[Seite 238]

De aliis motum iridis explicandi rationibus
cfr. Troxler in Himly ophthalmol. Biblioth.
T. I. P. II. p. 21.

**).
[Seite 238]

Pluribus de iis egi tam L. de generis humani
varietate nativa
ed. 3. pag. 274. quam diss. de
oculis leucaethiopum.

*).
[Seite 239]

H.W. Math. Olbers de oculi mutationibus
internis.
Gotting. 1780. 4.

Ever. Home in philos. Transact. 1795. P. I.

*).
[Seite 240]

Commentat. societ. scient. Gottingens. T. VII.
p. 62. fig. II. f. g. h.

**).
[Seite 240]

Humanum dico oculum; nam in quorundam
animalium oculis, quos ad manus habeo, pho-
cae v.c. et hystricis, verus et imaginarius
axis idem est, nervo optico corneae et pupil-
lae centro ex directo adverso.

***).
[Seite 240]

De quo pluribus Troxier l.c. T. II. P. II. p. 1.

*).
[Seite 241]

In optica quaedam Boerhaavii et Halleri
commentatur Abr. Gotth. Kaestner. Lips.
1785. 8. p. 7.

**).
[Seite 241]

v. Giov. Bortolazzi sopra una cieca nata gua-
rita,
Veron. 1781. 8. p. 99 sq.

*).